SAPIENS SINE OPERIBVS. Primo sine bonis operibus sapiens et praedicator si fuerit, qui quod sermone docet, actibus explere neglegit. auditores enim doctrinae dicta contemnunt, cum praedicatoris opera a praedicationis uerbis discrepare conspiciunt: numquam enim fit efficax praedicantis auctoritas, nisi eam effectu operis cordi adfixerit audientis, praesertim cum et ipse doctor, si in uitiorum amorem delapsus fuerit, alterius doctoris medicamentum suis uulneribus adhibere paruipendat. unde et ipse Dominus in euangelio de doctrina pariter et bono opere discipulos Incipit de duodecim abusiuis saeculi G, Incipit epistula sancti Cypriani martyris V, Incipit libellus sancti Cipriani episcopi de duodecim abusiuis saeculi X . — 7 sic] quibus V haec] enim add. G s. l. m. 2 8 per quae saeculi om. X fuerit V 9 suflragio om. V 11 s. s. operibus bonis G, s. s. bonis operibus X; om. hanc et reliquas inscrip- tiones Vx 12 primo] primus abusionis gradus est si v si om. e 14 dicta facere v 15 fit] fit tam V praedicantisl constituentis v 16 eam] etiam V affectu G1V1X 17 si G 8. l . m. 2; si in om. V amore X dilapsus GX 18 adhiberi V paruipendit Xx 19 de] cum de V , instruere uolens qualem in his cautelam haberent ammonebat dicens: si sal euanuerit, in quo salietur? hoc est, si doctor errauerit, a quo iterum doctore emendabitur? et si lumen quod in te est tenebrae sunt; ipsae tenebrae quantae erunt? si namque oculus a uidendi officio desiuerit, quis a manu aut pede uel reliquo corpore illud ministerium exiget? quapropter doctores cogitent ne ampliori uindictae subiaceant, si plurimorum perditionis occasionem abundantius praestent. nam et Salomon dum multae sapientiae transgressionem incurrit, totius Israeliticae plebis regni dispersionem solo suo merito praestitit. quibus ergo committuntur multa, maiora perdunt, si non recte dispensauerint rectoris sui munera, quae perceperunt. cui enim plus committitur, plus ab eo exigitur. et seruus qui domini sui uoluntatem intellegens non facit, acrioribus et grauioribus flagris uindictae uapulabit.