<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa011.opp-lat1"><div n="46" subtype="section" type="textpart"><p> Vt semel omnia colligamus ad clausulam, breuiarium relegimus <lb/>
            uobis quod ad conpendiosam plenitudinem redigens apostolus Paulus <lb/>
            insinuat: de cetero, inquit, fratres, quaecumque sunt <lb/>
            uera, quaecumque pudica, quaecumque iusta, quaecumque<lb n="15"/>
            sancta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae <lb/>
            famae, si qua uirtus, si qua laus disciplinae, haec <lb/>
            cogitate quae accepistis et didicistis et audistis et <lb/>
            uidistis in me. haec agite et Deus pacis et dilectionis <lb/>
            erit uobiscum. amen. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>