Vt semel omnia colligamus ad clausulam, breuiarium relegimus uobis quod ad conpendiosam plenitudinem redigens apostolus Paulus insinuat: de cetero, inquit, fratres, quaecumque sunt uera, quaecumque pudica, quaecumque iusta, quaecumque sancta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, si qua uirtus, si qua laus disciplinae, haec cogitate quae accepistis et didicistis et audistis et uidistis in me. haec agite et Deus pacis et dilectionis erit uobiscum. amen.