Si qua igitur in uobis est fiducia uirium spiritalium, quid spiritales deceat recordetur, et si creditis uos spiritaliter militare, agnoscite quod docemus non esse carnale, sicut Paulus apostolus loquitur dicens: si quis putat se prophetam esse aut spiritalem, cognoscat quae scribo uobis. non est quod uobis in hac persuasione deceptoria blandiamini, ut quia spiritales estis, uelitis inter flagitiosorum armamenta uersari, nec uos inhabiles esse pro clericatus dignitate, quia maioribus maiores consuerunt conflictationes occurrere. acrius diuitibus quam pauperibus inuidetur et non inopes sed locupletes inquietat infestatio saeua 11 Sir. 3, 26. 18 ? ? 23 I Cor. 14, 37. 4 declinantibus C cl ex d m. 2 elegentibus C 5 noluntario set C 6 ab om. C 9 eum C, illum v 12 periet C, peribit v 16 perperituram C, perperam v 20 quid ex qui C 21 recordemur v, reeordemini Pamelius 27 clericata C1 . maiores maioribus v 28 coneueuerunt v conflictiones v latronum. plus duces et principes quam milites ab hostibus appetuntur in pugna, et uiolentius propulsantur uentis et turbinibus culmina quaecumque sunt altiora. ideo magis magisque, quo plus ceteris unusquisque potest, sciat esse sibi metuendum ne in aliquo minoretur, propter quod Salomon sic admonet dicens: qui gloriatur, inquit; in diuitiis, paupertatem uereatur. rogo uos quantum ualeo et ultra quam ualeo haec sint studia omnium clericorum, ut singularitatis inaccusabilis secessione fungantur, ne aut ipsi per feminas aut feminae per illos ad ignominiosa ludibria prouocentur. si quis habet matrem uel filiam uel sororem uel coniugem uel cognatam, sic habeat, ut nulla intersit ancilla neque aliqua ingrediatur extranea, ne ad hoc uideatur tenere proximas suas, ut ipsarum causa libere sibi adhibeat alienas. quod si non possint ipsae quae sunt proximae sine famularum ministerio uel sine amicarum esse solacio, expedit ut migrent ad aliud domicilium quam propter illas personae contrariae teneantur. humanum est enim, ut nec clericus illas necessariis feminis fraudet nec ipsae clericum per inportunas feminas sordident. adsignari possunt sanctis mulieribus, cum quibus uiuant, dummodo cum clerico femina nulla commaneat. non despecta, non uetula sine adfinitate peculiariter suscipienda est ad domesticum obsequium: quia magis illic cito delinquitur, ubi sine suspicione securum potest esse delictum, maxime quia cupidini nulla deformitas, nulla despectio fastidii uel uilis existit, cui diabolus pingens speciosum efficit quicquid foedum uel horridum fuerit.