Praeoccupandus est aditus cunctis insidils, ne hostilitas prior obrepens occurrat inprouidis. salutare remedium est praeuenire potius quam praeueniri et anticipare potius quam anticipari uiris fortibus congruit. ubicumque fuerit prouidentia, frustrantur uniuersa contraria: ubi autem prouidentia neglegitur, omnia contraria dominantur. ante funem certamus, ante inopiam laborando satagimus. sic per omnia calamitatibus cunctis tollimus locum, dum gerimus prouidentiam temporum futurorum. quanto magis ante praeuenienda est omni prouisione calamitas feminarum, cuius cupido si admittitur incipere numquam prorsus accipit finem? cuius comparationem Salomon explicat dicens: infernus et amor mulieris et terra quae non satiatur aqua et ignis non dicit: sufficit. unusquisque itaque qui securus est, quia necdum temptatur, timeat. quia nihil de illo dicitur, prospiciat ne dicatur: homines sumus, fragilitatem nostram carne portamus. sic iam undique nos circumspecta uiuacitate circumdare debemus et cingere, ut non sit pars aliqua quae. uacillet. accipimus quidem fortitudinem spiritalem, per quam substantiae nostrae fragilitas roboretur. sed ita nobis spiritalis fortitudo 4 I Tim. 3, 7. 22 Pnra. 30, 16. 2 spondere C, splendore v 4 quocumque C cum 8. I . 7 tenete] timete 2 codd . 10 aecretae v 14 uiris C, uiribus v 17 oertamus ex acerimuB C m. 2 satagimus C, fatigamus v 25 illo C, eo v 26 carnem C1 iam C 8. I . m. 2 noa om. C 28 accepimus C conlata est, ut prouidos non ut praecipites tueatur, ut illos muniat qui renuntiant inportunitatibus delictorum, non eos qui se magis inportunis delictis inmergunt. custos nobis datus est spiritus, sed ut contraria declinantibus adsistendo subueniat, non ut contraria eligentibus faueat, nec ut uoluntarios et pronos in aduersa confortet, sed ut ab aduersis nitentes separari confirmet. nam quicumque perniciosis conatibus audet exercere uirtutem, iuuamen non habet spiritus sancti, qui neminem uult ultroneum uirum fortem ad fraudulentas uictorias coartari: nec protegit eum, quin immo sed deserit, quem periculis inruentem per inlicitos euentus exquirere triumphos agnouerit, sicut ipse iam tunc per Salomonem locutus est dicens: amans periculum in ipso periet.