<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa011.opp-lat1"><div n="41" subtype="section" type="textpart"><p> Non est sine filiis cum claritate nisi singularitas sola, quam non <lb/>
            solum conscientia sua nullis sordibus maculat, sed etiam nullae opiniones<lb n="15"/>
            suspectae parilitatis infamant. nam si castitas quod est difficile <lb/>
            masculum et feminam pariter in uirginitate conseruet, non habet <lb/>
            claritatem, quam communitas ipsa non potest nisi quibusdam probrositatum <lb/>
            tenebris obscurare. singularitas uero ita clara est omnibus et <lb/>
            exerta, ut cunctis splendore sui candoris pura manifestetur et lucida. <lb n="20"/>
            unde nos sic apostolus edocet dicens: sicut filii lucis ambulate: <lb/>
            fructus enim luminis est in omni bonitate et <lb/>
            iustitia et ueritate, probantes quod beneplacitum <lb/>
            sit Deo. et iterum, omnia, inquit, facite sine murmuratione <lb/>
            et haesitatione, ut sitis inreprehensibiles et <lb n="25"/>
            simplices sicut filii Dei immaculati in medio nationis <lb/>
            prauae et peruersae, inter quos lucetis sicut luminaria

<note type="footnote"> 1 Luc. 20, 35. 36. <lb/>
            24 Phil. 2, 14. 15. </note>

<note type="footnote">8 Sap. 4, 1. 2. </note>

<note type="footnote"> 21 Eph. 5, 8. </note>

<note type="footnote"> 1 promisit <hi rend="italic">C1</hi> in <hi rend="italic">om</hi>. v inquit habentur t 2 neque <lb/>
            <hi rend="italic">C,</hi> non v nubent <hi rend="italic">ex</hi> nubunt <hi rend="italic">C m. 2</hi> b meritorum <hi rend="italic">C,</hi> clericorum <lb/>
            r 9 immortalitas <hi rend="italic">ex</hi> inmortalis <hi rend="italic">C m. 2</hi> 10 quae <hi rend="italic">C,</hi> <lb/>
            quia v 12 duxerit <hi rend="italic">C</hi> et <hi rend="italic">C 8. I. m. 2</hi> 15 cordibus <hi rend="italic">C1</hi>. <lb/>
            16 parilitatia <hi rend="italic">C,</hi> pluralitatis e 17 non <hi rend="italic">delendum censet Pamditu</hi> <lb/>
            18 quam] quo <hi rend="italic">C sed</hi> o tn <hi rend="italic">ras. m. 2</hi> 19 obscurari <hi rend="italic">ex</hi> obscurere <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            21 sic nos v 23 quid C1 25 haesitatione <hi rend="italic">ex</hi> haesitate <hi rend="italic">Cm. 2</hi> <lb/>
            27 luceatis C1 </note> <lb/>
             
<pb n="217"/>
            in mundo. sic ubique singularitas splendet, ut omnes pro illa <lb/>
            spondere non dubitent, et ita sanctitatem in semet ipsa clarificat, ut <lb/>
            laudem sibi ab ipsis quoque inimicis extorqueat. quod maxime de <lb/>
            praeposito quocumque Paulus apostolus mandat dicens: oportet <lb/>
            autem eum et testimonium habere bonum ab his qui <lb n="5"/>
            foris sunt, ut non in opprobrium incidat et laqueum <lb/>
            diaboli. hanc igitur amate, hanc tenete, quae sola potest <lb/>
            feminas debellare. cum adhuc concupiscentia nulla pectus inpulsat <lb/>
            et dum adhuc simplicitas incorrupta permanet uel quieta, ad <lb/>
            secretam singularitatis tutelam cito concurrite, ne postmodum non <lb n="10"/>
            ualeatis effugere. 
</p></div></div></body></text></TEI>