Non est sine filiis cum claritate nisi singularitas sola, quam non solum conscientia sua nullis sordibus maculat, sed etiam nullae opiniones suspectae parilitatis infamant. nam si castitas quod est difficile masculum et feminam pariter in uirginitate conseruet, non habet claritatem, quam communitas ipsa non potest nisi quibusdam probrositatum tenebris obscurare. singularitas uero ita clara est omnibus et exerta, ut cunctis splendore sui candoris pura manifestetur et lucida. unde nos sic apostolus edocet dicens: sicut filii lucis ambulate: fructus enim luminis est in omni bonitate et iustitia et ueritate, probantes quod beneplacitum sit Deo. et iterum, omnia, inquit, facite sine murmuratione et haesitatione, ut sitis inreprehensibiles et simplices sicut filii Dei immaculati in medio nationis prauae et peruersae, inter quos lucetis sicut luminaria 1 Luc. 20, 35. 36. 24 Phil. 2, 14. 15. 8 Sap. 4, 1. 2. 21 Eph. 5, 8. 1 promisit C1 in om . v inquit habentur t 2 neque C, non v nubent ex nubunt C m. 2 b meritorum C, clericorum r 9 immortalitas ex inmortalis C m. 2 10 quae C, quia v 12 duxerit C et C 8. I. m. 2 15 cordibus C1 . 16 parilitatia C, pluralitatis e 17 non delendum censet Pamditu 18 quam] quo C sed o tn ras. m. 2 19 obscurari ex obscurere C 21 sic nos v 23 quid C1 25 haesitatione ex haesitate Cm. 2 27 luceatis C1 in mundo. sic ubique singularitas splendet, ut omnes pro illa spondere non dubitent, et ita sanctitatem in semet ipsa clarificat, ut laudem sibi ab ipsis quoque inimicis extorqueat. quod maxime de praeposito quocumque Paulus apostolus mandat dicens: oportet autem eum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat et laqueum diaboli. hanc igitur amate, hanc tenete, quae sola potest feminas debellare. cum adhuc concupiscentia nulla pectus inpulsat et dum adhuc simplicitas incorrupta permanet uel quieta, ad secretam singularitatis tutelam cito concurrite, ne postmodum non ualeatis effugere.