<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa011.opp-lat1"><div n="41" subtype="section" type="textpart"><p> Non est sine filiis cum claritate nisi singularitas sola, quam non <lb/>
            solum conscientia sua nullis sordibus maculat, sed etiam nullae opiniones<lb n="15"/>
            suspectae parilitatis infamant. nam si castitas quod est difficile <lb/>
            masculum et feminam pariter in uirginitate conseruet, non habet <lb/>
            claritatem, quam communitas ipsa non potest nisi quibusdam probrositatum <lb/>
            tenebris obscurare. singularitas uero ita clara est omnibus et <lb/>
            exerta, ut cunctis splendore sui candoris pura manifestetur et lucida. <lb n="20"/>
            unde nos sic apostolus edocet dicens: sicut filii lucis ambulate: <lb/>
            fructus enim luminis est in omni bonitate et <lb/>
            iustitia et ueritate, probantes quod beneplacitum <lb/>
            sit Deo. et iterum, omnia, inquit, facite sine murmuratione <lb/>
            et haesitatione, ut sitis inreprehensibiles et <lb n="25"/>
            simplices sicut filii Dei immaculati in medio nationis <lb/>
            prauae et peruersae, inter quos lucetis sicut luminaria

<note type="footnote"> 1 Luc. 20, 35. 36. <lb/>
            24 Phil. 2, 14. 15. </note>

<note type="footnote">8 Sap. 4, 1. 2. </note>

<note type="footnote"> 21 Eph. 5, 8. </note>

<note type="footnote"> 1 promisit <hi rend="italic">C1</hi> in <hi rend="italic">om</hi>. v inquit habentur t 2 neque <lb/>
            <hi rend="italic">C,</hi> non v nubent <hi rend="italic">ex</hi> nubunt <hi rend="italic">C m. 2</hi> b meritorum <hi rend="italic">C,</hi> clericorum <lb/>
            r 9 immortalitas <hi rend="italic">ex</hi> inmortalis <hi rend="italic">C m. 2</hi> 10 quae <hi rend="italic">C,</hi> <lb/>
            quia v 12 duxerit <hi rend="italic">C</hi> et <hi rend="italic">C 8. I. m. 2</hi> 15 cordibus <hi rend="italic">C1</hi>. <lb/>
            16 parilitatia <hi rend="italic">C,</hi> pluralitatis e 17 non <hi rend="italic">delendum censet Pamditu</hi> <lb/>
            18 quam] quo <hi rend="italic">C sed</hi> o tn <hi rend="italic">ras. m. 2</hi> 19 obscurari <hi rend="italic">ex</hi> obscurere <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            21 sic nos v 23 quid C1 25 haesitatione <hi rend="italic">ex</hi> haesitate <hi rend="italic">Cm. 2</hi> <lb/>
            27 luceatis C1 </note> <lb/>
             
<pb n="217"/>
            in mundo. sic ubique singularitas splendet, ut omnes pro illa <lb/>
            spondere non dubitent, et ita sanctitatem in semet ipsa clarificat, ut <lb/>
            laudem sibi ab ipsis quoque inimicis extorqueat. quod maxime de <lb/>
            praeposito quocumque Paulus apostolus mandat dicens: oportet <lb/>
            autem eum et testimonium habere bonum ab his qui <lb n="5"/>
            foris sunt, ut non in opprobrium incidat et laqueum <lb/>
            diaboli. hanc igitur amate, hanc tenete, quae sola potest <lb/>
            feminas debellare. cum adhuc concupiscentia nulla pectus inpulsat <lb/>
            et dum adhuc simplicitas incorrupta permanet uel quieta, ad <lb/>
            secretam singularitatis tutelam cito concurrite, ne postmodum non <lb n="10"/>
            ualeatis effugere. 
</p></div><div n="42" subtype="section" type="textpart"><p>Praeoccupandus est aditus cunctis insidils, ne hostilitas prior obrepens  <lb/>
            occurrat inprouidis. salutare remedium est praeuenire potius <lb/>
            quam praeueniri et anticipare potius quam anticipari uiris fortibus <lb/>
            congruit. ubicumque fuerit prouidentia, frustrantur uniuersa contraria: <lb n="15"/>
            ubi autem prouidentia neglegitur, omnia contraria dominantur. ante <lb/>
            funem certamus, ante inopiam laborando satagimus. sic per omnia <lb/>
            calamitatibus cunctis tollimus locum, dum gerimus prouidentiam <lb/>
            temporum futurorum. quanto magis ante praeuenienda est omni prouisione <lb/>
            calamitas feminarum, cuius cupido si admittitur incipere <lb n="20"/>
            numquam prorsus accipit finem? cuius comparationem Salomon explicat <lb/>
            dicens: infernus et amor mulieris et terra quae <lb/>
            non satiatur aqua et ignis non dicit: sufficit. unusquisque <lb/>
            itaque qui securus est, quia necdum temptatur, timeat. quia <lb/>
            nihil de illo dicitur, prospiciat ne dicatur: homines sumus, fragilitatem <lb n="25"/>
            nostram carne portamus. sic iam undique nos circumspecta uiuacitate <lb/>
            circumdare debemus et cingere, ut non sit pars aliqua quae. <lb/>
            uacillet. accipimus quidem fortitudinem spiritalem, per quam substantiae <lb/>
            nostrae fragilitas roboretur. sed ita nobis spiritalis fortitudo

<note type="footnote"> 4 I Tim. 3, 7. 22 Pnra. 30, 16. </note>

<note type="footnote"> 2 spondere <hi rend="italic">C,</hi> splendore v 4 quocumque <hi rend="italic">C</hi> cum 8. <hi rend="italic">I</hi>. 7 tenete]<lb/>
             timete 2 <hi rend="italic">codd</hi>. 10 aecretae v 14 uiris <hi rend="italic">C,</hi> uiribus v 17 oertamus <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> acerimuB <hi rend="italic">C m. 2</hi> satagimus <hi rend="italic">C,</hi> fatigamus v 25 illo <hi rend="italic">C,</hi> <lb/>
            eo v 26 carnem <hi rend="italic">C1</hi> iam <hi rend="italic">C</hi> 8. <hi rend="italic">I</hi>. m. 2 noa om. <hi rend="italic">C<lb/>
             28 accepimus C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="218"/>
            conlata est, ut prouidos non ut praecipites tueatur, ut illos muniat <lb/>
            qui renuntiant inportunitatibus delictorum, non eos qui se magis inportunis <lb/>
            delictis inmergunt. custos nobis datus est spiritus, sed ut <lb/>
            contraria declinantibus adsistendo subueniat, non ut contraria eligentibus <lb/>
            faueat, nec ut uoluntarios et pronos in aduersa confortet, sed ut<lb n="5"/>
            ab aduersis nitentes separari confirmet. nam quicumque perniciosis <lb/>
            conatibus audet exercere uirtutem, iuuamen non habet spiritus sancti, <lb/>
            qui neminem uult ultroneum uirum fortem ad fraudulentas uictorias <lb/>
            coartari: nec protegit eum, quin immo sed deserit, quem periculis <lb/>
            inruentem per inlicitos euentus exquirere triumphos agnouerit, sicut<lb n="10"/>
            ipse iam tunc per Salomonem locutus est dicens: amans periculum <lb/>
            in ipso periet. 
</p></div><div n="43" subtype="section" type="textpart"><p> Ordine suo igitur non nostro arbitrio uirtus sancti spiritus ministratur <lb/>
            et secundum institutum eius proelia prosperantur. numquam <lb/>
            nisi praecipitatus exercitus cecidit, qui auidus fortiter facere ducis <lb n="15"/>
            uel imperatoris sui dispositiones inrupit: multo magis perperituram <lb/>
            erogat fortitudinem, qui sine armis doctrinae magistri spiritus praesumpserit <lb/>
            triumphare, cum dicat: uae qui per praesumptionem <lb/>
            suam aliquid faciunt, non per Deum
</p></div><div n="44" subtype="section" type="textpart"><p> Si qua igitur in uobis est fiducia uirium spiritalium, quid <lb n="20"/>
            spiritales deceat recordetur, et si creditis uos spiritaliter <lb/>
            militare, agnoscite quod docemus non esse carnale, sicut <lb/>
            Paulus apostolus loquitur dicens: si quis putat se prophetam <lb/>
            esse aut spiritalem, cognoscat quae scribo uobis. non <lb/>
            est quod uobis in hac persuasione deceptoria blandiamini, ut quia <lb n="25"/>
            spiritales estis, uelitis inter flagitiosorum armamenta uersari, nec <lb/>
            uos inhabiles esse pro clericatus dignitate, quia maioribus maiores <lb/>
            consuerunt conflictationes occurrere. acrius diuitibus quam pauperibus <lb/>
            inuidetur et non inopes sed locupletes inquietat infestatio saeua

<note type="footnote"> 11 Sir. 3, 26. 18 ? ? 23 I Cor. 14, 37. </note>

<note type="footnote"> 4 declinantibus <hi rend="italic">C</hi> cl <hi rend="italic">ex</hi> d <hi rend="italic">m. 2</hi> elegentibus <hi rend="italic">C</hi> 5 noluntario <lb/>
            set <hi rend="italic">C</hi> 6 ab om. <hi rend="italic">C</hi> 9 eum <hi rend="italic">C,</hi> illum v 12 periet <hi rend="italic">C,</hi> <lb/>
            peribit <hi rend="italic">v</hi> 16 perperituram <hi rend="italic">C,</hi> perperam v 20 quid <hi rend="italic">ex</hi> qui <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            21 recordemur <hi rend="italic">v,</hi> reeordemini <hi rend="italic">Pamelius</hi> 27 clericata <hi rend="italic">C1</hi>. maiores <lb/>
            maioribus v 28 coneueuerunt <hi rend="italic">v</hi> conflictiones <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="219"/>
            latronum. plus duces et principes quam milites ab hostibus appetuntur <lb/>
            in pugna, et uiolentius propulsantur uentis et turbinibus culmina <lb/>
            quaecumque sunt altiora. ideo magis magisque, quo plus ceteris <lb/>
            unusquisque potest, sciat esse sibi metuendum ne in aliquo minoretur, <lb/>
            propter quod Salomon sic admonet dicens: qui gloriatur, inquit; <lb n="5"/>
            in diuitiis, paupertatem uereatur. rogo uos quantum ualeo <lb/>
            et ultra quam ualeo haec sint studia omnium clericorum, ut singularitatis <lb/>
            inaccusabilis secessione fungantur, ne aut ipsi per feminas <lb/>
            aut feminae per illos ad ignominiosa ludibria prouocentur. si quis <lb/>
            habet matrem uel filiam uel sororem uel coniugem uel cognatam, sic <lb n="10"/>
            habeat, ut nulla intersit ancilla neque aliqua ingrediatur extranea, <lb/>
            ne ad hoc uideatur tenere proximas suas, ut ipsarum causa libere sibi <lb/>
            adhibeat alienas. quod si non possint ipsae quae sunt proximae sine <lb/>
            famularum ministerio uel sine amicarum esse solacio, expedit ut <lb/>
            migrent ad aliud domicilium quam propter illas personae contrariae <lb n="15"/>
            teneantur. humanum est enim, ut nec clericus illas necessariis feminis <lb/>
            fraudet nec ipsae clericum per inportunas feminas sordident. <lb/>
            adsignari possunt sanctis mulieribus, cum quibus uiuant, dummodo <lb/>
            cum clerico femina nulla commaneat. non despecta, non uetula sine <lb/>
            adfinitate peculiariter suscipienda est ad domesticum obsequium: <lb n="20"/>
            quia magis illic cito delinquitur, ubi sine suspicione securum potest <lb/>
            esse delictum, maxime quia cupidini nulla deformitas, nulla despectio <lb/>
            fastidii uel uilis existit, cui diabolus pingens speciosum efficit quicquid <lb/>
            foedum uel horridum fuerit. 
</p></div><div n="45" subtype="section" type="textpart"><p>Si quia autem modo profectione cogente apud fratres uel apud  <lb n="25"/>
            extraneos hospitatur, ubi mulieres intersunt, omnino se artet, ne <lb/>
            passibilitate aliqua uitietur. semotus ac secretus Deo uacet et sibi, <lb/>
            ne intus capiatur a diabolo, et qui foris capi non potuit apud suos

<note type="footnote"> 5 sir. 10, 34. </note>

<note type="footnote"> 2 et turbinibus <hi rend="italic">C et a. l. m. 2</hi> 3 quo <hi rend="italic">C s. Z</hi>. m. <hi rend="italic">2</hi> <lb/>
            7 sunt st. omnia <hi rend="italic">C</hi> 8 inaccnsabiles <hi rend="italic">01</hi> 10 uel coniugem <hi rend="italic">C exp</hi>. <lb/>
            m. 2 11 sit inter (inter sit <hi rend="italic">m</hi>. 2) ancilla <hi rend="italic">C,</hi> ancilla intersit a <lb/>
            13 possunt <hi rend="italic">C</hi> 14 esse <hi rend="italic">om. C</hi> ut migret <hi rend="italic">C</hi> ut 8. 1. m. 2 <lb/>
            16 ut <hi rend="italic">C 8</hi>. I. m. 2 20 est ad <hi rend="italic">C,</hi> ad v 21 illic cito <hi rend="italic">Bal.,</hi> <lb/>
            inlicito <hi rend="italic">C</hi> 22 cnpidinis <hi rend="italic">C</hi> 28 cui <hi rend="italic">C,</hi> sed v 27 ac <hi rend="italic">C s. I</hi> <lb/>
            n. 2 28 suos <hi rend="italic">ex</hi> uos <hi rend="italic">C</hi> </note><lb/>
             
<pb n="220"/>
            cadat. qui hostes effugit, ad tempus pro salutaribus causis procedat ad <lb/>
            faciem et iterum cito discedere de conspectu festinet. ubique gustanda <lb/>
            est cum mulieribus, non continuanda praesentia, sed quasi <lb/>
            transeunter feminis exhibenda est accessio quodammodo fugitiua. <lb/>
            proteruitatis enim iam coepta sunt repraesentari semper in medium, <lb n="5"/>
            et perditionis meditatio est frequentatiuum inter mulieres celebrare <lb/>
            processum. de qua re nobis Salomon moderamen inposuit dicens : in <lb/>
            medio mulierum noli assiduus esse. sic igitur ambulate, <lb/>
            sic agite, ut semper in clericis ecclesiae senatus candidus constet. <lb/>
            seueritas in nobis circa feminas uigeat, auctoritas polleat, uigor teneatur,<lb n="10"/>
            grauitas ueneretur. 
</p></div></div></body></text></TEI>