Contemplamini quid sit populo sancto praeesse et considerate quale sit diuinis sacramentis insistere. altariis placere debent qui altariis 8 Tit. 2, 1. 15 Hier. 4, 3. 4. 22 Sir. 11, 32. 3 recte ex re C m. 2 11 sascipiet v 12 saper v 13 seminare uel calcare 11 propter C 8. l. m. 2 spinae v 14 fructicea C 17 abscindenda v nestro C, nostro v 19 nobis uniueraa C, omnia nobis v 20 snlphorantibus C 21 ne om. C 23 auerte O . 28 altariis scripsi, altaribua coni. Eramm, alteris Cv debebunt C1 alteris Cv, de altaribus coni. Erasmtu uiuunt, et talis conuenit sinceritatis cura sacratis qualia sunt sacra ipsa quibus exhibent officia seruitutis, ne circa Dominum offendant ipsi quod tractant aut circa populum incipiant inpedire quod praedicant. propter quod Paulus apostolus sic testificatur et dicit: et omnia, inquit, sustinemus, ne quod inpedimentum demus euangelio Christi. et iterum: nemini dantes ullam offensionem, ut non uituperetur ministerium nostrum. hac igitur institutione uobis quam plurimum laborandum est de iis, quibus ad manifestandam grauitatem singularitas magis quam parilitas testis . uera est. respicite quanta mala conuersatio parilitatis huius adquirat, quae non nisi corruptionem seminat, pullulat uitia, cupiditatem concipit, ignominiam parit, rabiem concitat, porrigit furiam, lasciuiam pascit, petulantiam nutrit, casus exaltat, ruinas aedificat; ripas erigit, praecipitia instruit, periculis nauigat, naufragiis uelificat, perditione gaudet, interitum fouet, confusionem mercatur, thesaurizat opprobrium, criminationes exaggerat, accusationes inflammat et cateruatim semel in fascem glomerans numerosas indagines captionum per infinita dedecorum multiplices mortes inuehit in perniciem perditorum.