Euasimus ut opinor tanta ligamina quaestionum, quibus amatores eunuchos am plexus feminei ligauerunt, qui peruersis interpretationibus decreta legalia demutare coguntur et malunt audiri proponentes uana et fabulosa commenta, quam magis ipsi quae uera sunt audiant: quos Paulus apostolus adnuntiat dicens: a ueritate quidem auertent auditum, ad fabulas conuertentur. quicquiduoluntadhuc exquirant, ut obsistant pro mulieribus ueritati. uictoriam non habent apud quos contra Esdram mulier potius quam ueritas uicit. uos autem filii carissimi non tantum persuasione sed etiam potestate conuenio. tale deliramentum despicite, quorum quaestiones Paulum apostolum scitis ubique damnasse, sicut ad Romanos scripsit dicens : rogo nos, fratres, diligenter obseruare eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam uos didicistis aut dicunt aut faciunt, et declinate ab ipsis. sic et Timotheo delegat: noli, inquit, uerbis contendere: nihil 9 II Thess. 3, 6. 27 II Tim. 2, 14. 17 I Tim. 4, 4. 23 Rom. 16,17. 1 ius C us ita ras . uiuendi ex ueniendi C, edendi coni. Pamedius 2 neminem iussit u 4 ecclesiasticos C 6 qui C, quis v ut C, qui v 7 adnersus v 8 rationabile v accipimus v . 13 ut om. v 15 decre»ta C sed dec s. 1. m. 2 coguntur Cuntn ras . audire O . 16 magis om. v quod O . 18 auditum auertent v fabulas autem v conuertentur C te in ras . 20 hesdram C autem] autem itaque C 21 etiam om. v 22 tales C enim utile est, nisi in subuersionem audientium. sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo, operarium inreprehensibilem, recte tractantem uerbum ueritatis. stulta autem et inania eloquia deuita: multum enim proficiunt ad impietatem et sermo eorum sicut cancer serpit. atque ut ostenderet clericis disponendis ad euacuandas quaestiones quae sit doctrina conueniens, etiam Tito sic insinuat dicens: tu autem loquere quae conueniunt sanae doctrinae, maiores natu sobrios esse, prudentes, sanos in fide, in caritate, in patientia sincera. ergo auditiones simplices oboedientia uestra suscipiat et uersipellem contradictionum uitate fallaciam. purum iter uestris gressibus mundate et supra spinas et tribulos nolite calcare, ne bonum semen non possit nobis propter spinarum frutices sanctitatis fructus afferre. unde propheta Hieremias sic hortatur et docet dicens: nolite, inquit, serere in spinis. circumcidite uos Deo uestro, circumcidite praeputium cordis uestri. abscidenda sunt ergo de agro uestro cuncta quae pungere et lacerare consueuerunt, ne animus agricultoris in possessione sua malignis sentibus inseratur. et amputanda sunt nobis uniuersa quaecumque igniferi fomitis sulphurantibus flammis scatens fornax ebullientis carnis exaestuat, ne uel tenuis quidem scintilla seruata maiora conflet incendia. quod Salomon manifestat dicens : ab scintilla una augetur ignis. auertite occasiones inpuras, quibus interiora pectoris penetrantur, ut liquida in nobis perspicuitas honoretur. contenti estote singularitatem laboriosam pro pudore seruando potius sustinere, quam sine labore ad dedecus peruenire.