<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa011.opp-lat1"><div n="36" subtype="section" type="textpart"><p>Sciant nunc adempta sibi esse parentalia patrocinia qui huc atque  <lb/>
            illuc recurrentes contradictionum latebras quaerunt, ne umquam feminis <lb/>
            careant: et quia undique defensionis suffragio deseruntur, in nouissimo <lb/>
            cunctis argumentis exhaustis sententiam Pauli apostoli opitulari <lb n="25"/>
            sibi opinantur et dicunt: tu qui es, ut de seruo alieno <lb/>
            iudices? agnoscit equidem Paulus apostolus constitutionis suae <lb/>
            uerba prolata, sed constitutionarios et prolatores ipsos ignorat. illis <lb/>
            enim contulit defensionem qui nullam partem legis inpugnant, et ipsis <lb/>
            tribuit patrocinium qui ex uoto suo aliquid faciunt nec quicquam

<note type="footnote"> 6 Bom. 3, 8. 16 Ez. 20, 18. 19. 26 Rom. 14, 4. </note>

<note type="footnote"> 2 et frena] frena <hi rend="italic">C</hi> 5 subuenit C* sic <hi rend="italic">ex</hi> si <hi rend="italic">C</hi> 8 et <lb/>
            <hi rend="italic">bas C, has v</hi> 9 super v <hi rend="italic">10 ut C u in ras</hi>. 18 in <hi rend="italic">om. <foreign xml:lang="grc">ν</foreign></hi> <lb/>
            24 in om. v nouissimo* <hi rend="italic">C,</hi> nouissimis v 25 exhausti <hi rend="italic">Baluzius</hi> <lb/>
            26 quis es ut <hi rend="italic">C,</hi> qui es qui <hi rend="italic">v, ef. 212, 6</hi> </note>

<note type="footnote"> 14 * </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="212"/>
            ecclesiastici iuris inpediunt. ius tractat t uiuendi et non edendi arbitrium <lb/>
            uniuscuiusque confirmans. de similibus iussit neminem iudicari, quae <lb/>
            uoluntati singulorum auctoritas diuina concedens in utraque parte <lb/>
            faciendi et non faciendi clementer indulsit. illos autem ecclesiasticis <lb/>
            tribunalibus subdidit quos transgressores ordinariae transgressionis<lb n="5"/>
            nulla inpunitas excusauit, ut qui passim (tu qui es, ut de seruo <lb/>
            alieno iudices\' aduersum nos ueluti libellum contradictorium <lb/>
            proferant, rationale simul et certum recognoscant quod accepimus ab <lb/>
            eodem Paulo apostolo repulsorium. praecipimus, inquit, uobis <lb/>
            fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi, ut separetis<lb n="10"/>
            uos a fratribus ambulantibus inordinate et <lb/>
            non secundum traditionem quam accepistis a nobis. 
</p></div></div></body></text></TEI>