Sciant nunc adempta sibi esse parentalia patrocinia qui huc atque illuc recurrentes contradictionum latebras quaerunt, ne umquam feminis careant: et quia undique defensionis suffragio deseruntur, in nouissimo cunctis argumentis exhaustis sententiam Pauli apostoli opitulari sibi opinantur et dicunt: tu qui es, ut de seruo alieno iudices? agnoscit equidem Paulus apostolus constitutionis suae uerba prolata, sed constitutionarios et prolatores ipsos ignorat. illis enim contulit defensionem qui nullam partem legis inpugnant, et ipsis tribuit patrocinium qui ex uoto suo aliquid faciunt nec quicquam 6 Bom. 3, 8. 16 Ez. 20, 18. 19. 26 Rom. 14, 4. 2 et frena] frena C 5 subuenit C* sic ex si C 8 et bas C, has v 9 super v 10 ut C u in ras . 18 in om. ν 24 in om. v nouissimo* C, nouissimis v 25 exhausti Baluzius 26 quis es ut C, qui es qui v, ef. 212, 6 14 * ecclesiastici iuris inpediunt. ius tractat t uiuendi et non edendi arbitrium uniuscuiusque confirmans. de similibus iussit neminem iudicari, quae uoluntati singulorum auctoritas diuina concedens in utraque parte faciendi et non faciendi clementer indulsit. illos autem ecclesiasticis tribunalibus subdidit quos transgressores ordinariae transgressionis nulla inpunitas excusauit, ut qui passim (tu qui es, ut de seruo alieno iudices\' aduersum nos ueluti libellum contradictorium proferant, rationale simul et certum recognoscant quod accepimus ab eodem Paulo apostolo repulsorium. praecipimus, inquit, uobis fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi, ut separetis uos a fratribus ambulantibus inordinate et non secundum traditionem quam accepistis a nobis.