<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa011.opp-lat1"><div n="35" subtype="section" type="textpart"><p> Sed aiunt: in martyrio ignoscitur nobis, sicut indultum est parentibus <lb/>
            nostris). hoc ergo et nos omnes de peccatis omnibus confidamus,

<note type="footnote"> 2 I Tim. 5, 24. </note>

<note type="footnote"> 1 i. t. prouiderat <hi rend="italic">C,</hi> praeoiderat iam tunc v 3 sua lIubsequuntur <lb/>
            v 7 innocens inter illos <hi rend="italic">C,</hi> illorum innocens v 10 pugnationis <lb/>
            C, pugnae v 12 quia <hi rend="italic">ex</hi> qui <hi rend="italic">C</hi> 13 licuerit <hi rend="italic">u</hi> <lb/>
            14 promereri <hi rend="italic">C</hi> ri in ras. quoque illis martyrium ipsum <foreign xml:lang="grc">ν</foreign> 15 non <lb/>
            <hi rend="italic">C 8. I. m. 2</hi> 17 illicitae <hi rend="italic">C in ras. m. 2</hi> 19 fame <hi rend="italic">C e</hi> in <hi rend="italic">ras</hi>. <lb/>
            20 uerius <hi rend="italic">C</hi> e <hi rend="italic">in ras</hi>. 23 audemus e 28 nostris om. v <lb/>
            omnibus <hi rend="italic">C,</hi> nostris 0 </note> <lb/>
             
<pb n="211"/>
            ut qui bene agere laboramus inter luxurias euagemur et discurramus <lb/>
            per semitas peccatorum , retinacula dimittamus et frena laxemus. <lb/>
            eamus quacumque nos mundus abstulerit et ubicumque diabolus inuitauerit, <lb/>
            libere fornicemur inuideamus rapiamus fraudemus, omnia <lb/>
            mala securi committamus: martyrium subueniet et euademus. sic <lb n="5"/>
            enim Paulus apostolus pollicetur: fac.iamus mala ut ueniant <lb/>
            bona: quorum damnatio iusta est. huic martyrio spem tradant <lb/>
            quos mathematici docuerunt habere de crastino praescientiam et has <lb/>
            coronas expectent qui supra angelos et Christum per astrologos didicerunt <lb/>
            scire tempora quae pater in sua posuit potestate, ut uel tunc <lb n="10"/>
            recordentur ante martyrii tempus bene agere debuisse, cum diem Domini <lb/>
            senserint sicut furem. sed credamus super illos martyrium iam <lb/>
            iamque pendere. interim priusquam martyres fiant, legibus subiacent, <lb/>
            ut iudicio subiciantur, nisi armis exarmentur. audaciae nefas est illis <lb/>
            aduersus auctoritatem Domini parentum personas obicere: quibus ipse <lb n="15"/>
            Dominus contradictionis huius abstulit uocem. in legalibus, inquit, <lb/>
            patrum uestrorum nolite ambulare et iustificationes <lb/>
            eorum nolite custodire et in studiis eorum <lb/>
            nolite commisceri et nolite inquinari. ego Dominus <lb/>
            Deus uester. in praeceptis meis ambulate et iustificationes <lb n="20"/>
            meas custodite. 
</p></div></div></body></text></TEI>