Sed aiunt: in martyrio ignoscitur nobis, sicut indultum est parentibus nostris). hoc ergo et nos omnes de peccatis omnibus confidamus, 2 I Tim. 5, 24. 1 i. t. prouiderat C, praeoiderat iam tunc v 3 sua lIubsequuntur v 7 innocens inter illos C, illorum innocens v 10 pugnationis C, pugnae v 12 quia ex qui C 13 licuerit u 14 promereri C ri in ras. quoque illis martyrium ipsum ν 15 non C 8. I. m. 2 17 illicitae C in ras. m. 2 19 fame C e in ras . 20 uerius C e in ras . 23 audemus e 28 nostris om. v omnibus C, nostris 0 ut qui bene agere laboramus inter luxurias euagemur et discurramus per semitas peccatorum , retinacula dimittamus et frena laxemus. eamus quacumque nos mundus abstulerit et ubicumque diabolus inuitauerit, libere fornicemur inuideamus rapiamus fraudemus, omnia mala securi committamus: martyrium subueniet et euademus. sic enim Paulus apostolus pollicetur: fac.iamus mala ut ueniant bona: quorum damnatio iusta est. huic martyrio spem tradant quos mathematici docuerunt habere de crastino praescientiam et has coronas expectent qui supra angelos et Christum per astrologos didicerunt scire tempora quae pater in sua posuit potestate, ut uel tunc recordentur ante martyrii tempus bene agere debuisse, cum diem Domini senserint sicut furem. sed credamus super illos martyrium iam iamque pendere. interim priusquam martyres fiant, legibus subiacent, ut iudicio subiciantur, nisi armis exarmentur. audaciae nefas est illis aduersus auctoritatem Domini parentum personas obicere: quibus ipse Dominus contradictionis huius abstulit uocem. in legalibus, inquit, patrum uestrorum nolite ambulare et iustificationes eorum nolite custodire et in studiis eorum nolite commisceri et nolite inquinari. ego Dominus Deus uester. in praeceptis meis ambulate et iustificationes meas custodite.