<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa011.opp-lat1"><div n="34" subtype="section" type="textpart"><p> At contra et ipsi dicunt: \'nonnulli de contemptoribus nostris similiter <lb/>
            feminas habentes in domibus martyrium consecuti sunt, ut innocens <lb/>
            inter illos conscientia probaretur. nolo mihi de martyrio quisquam <lb/>
            moueat actionem, quia saepius et moechi et sanguinarii et <lb/>
            ebriosi et omnium scelerum rei reperta pugnationis occasione conuersi<lb n="10"/>
            meruerunt ad martyrii ueniam peruenire. ideo enim martyrium appellatur <lb/>
            tam corona quam baptisma, quia baptizat pariter et coronat. <lb/>
            age nunc, si licuit quibusdam inuiolata feminarum societate martyrium <lb/>
            promereri, sine indulgentia illis quoque ipsum martyrium non <lb/>
            fuit, quos reatus prohibitae contubernalitatis non absoluit, nec innocentes<lb n="15"/>
            in ipsa innocentia potuit adprobare, quibus contemptum legis <lb/>
            et conuersationis illicitae foeditatem et quod est grauius super <lb/>
            omnia crimen ecclesiae cernitur ignouisse. etenim noxia est innocentia <lb/>
            quae sponsae Christi officit famae. et cum Christus agnus innocens <lb/>
            immo ipse caelestis innocentia, quod est uerius, totum se contempserit <lb n="20"/>
            pro ecclesia, ut eam sine macula ulla uel ruga redderet inlibatam, <lb/>
            qualis est clericus cui ad hoc sponsa Christi committitur, ut pro unius <lb/>
            feminae amore culpari totam ecclesiam patiatur? ausim dicere: a Deo <lb/>
            patre missus est filius de sinu patris et regno absens esse durauit, ut <lb/>
            ecclesiam faceret innocentem, et clericus mulieris latus deserere non <lb n="25"/>
            potest, ne Christi ecclesiam reddat infamem? 
</p></div></div></body></text></TEI>