At contra et ipsi dicunt: \'nonnulli de contemptoribus nostris similiter feminas habentes in domibus martyrium consecuti sunt, ut innocens inter illos conscientia probaretur. nolo mihi de martyrio quisquam moueat actionem, quia saepius et moechi et sanguinarii et ebriosi et omnium scelerum rei reperta pugnationis occasione conuersi meruerunt ad martyrii ueniam peruenire. ideo enim martyrium appellatur tam corona quam baptisma, quia baptizat pariter et coronat. age nunc, si licuit quibusdam inuiolata feminarum societate martyrium promereri, sine indulgentia illis quoque ipsum martyrium non fuit, quos reatus prohibitae contubernalitatis non absoluit, nec innocentes in ipsa innocentia potuit adprobare, quibus contemptum legis et conuersationis illicitae foeditatem et quod est grauius super omnia crimen ecclesiae cernitur ignouisse. etenim noxia est innocentia quae sponsae Christi officit famae. et cum Christus agnus innocens immo ipse caelestis innocentia, quod est uerius, totum se contempserit pro ecclesia, ut eam sine macula ulla uel ruga redderet inlibatam, qualis est clericus cui ad hoc sponsa Christi committitur, ut pro unius feminae amore culpari totam ecclesiam patiatur? ausim dicere: a Deo patre missus est filius de sinu patris et regno absens esse durauit, ut ecclesiam faceret innocentem, et clericus mulieris latus deserere non potest, ne Christi ecclesiam reddat infamem?