Si de abiciendia parentibus dubitantes indigni sunt Christo, quid sibi promittunt quos contemptores exhibet Christo non parentalis affectio ? ac per hoc illorum meritis euacuantur, quos uident contemplatione Christi nullas personas excipere cognatorum. nec minus eos sed peius etiam illi confundunt, qui metuentes non tantum cum aliena sed etiam cum sua carne luctari, amputatis genitalibus semet ipsos abscidunt. de quibus modo examinationis suspendo sententiam relinquens alia disputatione promendam. sed in confusionem spadonum non dubito meliores adserere, qui nec sibi quidem parcunt, non dicam feminis audent temptamenta porrigere. respondeant spiritales eunuchi quis furor est in dilectione mulierum uel quod in feminae contubernalitate mysterium, ut in perniciem suam alienis membris indulgeant, 12 Luc. 14, 26. 3 quod C 8. l. m. 2 coniugHibus C 4 hesdram C 5 cnnctati sunt C 7 adiunguntur C, adhaerent v si∗∗ C 8 iubeantur v 10 eos ex eo C fadliua v hisdem C 11 ipsas mul. reL v 12 testatus est dicens C, dixit v 13 aut filio aut f. v 21 semet ipsos om. v 22 abecedunt v 23 sed in confusione C, secundum confusionem v 24 parcunt quidem v 25 porrige C\' 26 est om. v quod C\', quod sit C2 ν cont. feminae v 27 mysterium] ministerium C indulgent C1 cum illi sua quoque incunctanter abscidant ? hi confirmatos in se artus abiciunt, et illi aduersariis artubus glutinantur. hi pro integritate spiritali cum tormento non integri corporis dimicare non dubitant, et illi sine tormento integri esse sine feminarum dimidietate detractant sed aduersus illos comparatio nulla est facienda de nostris, ne consolentur addicti quibuscumque iudiciis Christianis. peiores sunt et aliqui memorandi, ut maior poena sit a damnato damnari. Iudaeos considerent usque hodie pro legis imperio carnis suae partem circumcisionis cruciamento truncare et sciant quid mereantur, qui euangelio iubente dissimulant circumcisi mulierum praesentia peragere Domini uoluntatem, non intellegentes quod ipse Dominus dixerit : nisi abundauerit iustitia uestra plus quam scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. puto etiam de Gallis suis nobis idololatrae exprobranter insultent, qui abscidentes semet ipsos libenter excruciant, dum modo cum damno status sui simulacrorum dissimulationibus pareant. clerici autem nostri ad lucrum magis corporis proprii damnum uolunt mulierum secum commorantium sustinere, quas etiam de substantia propria oportebat euellere , si cum illis nasci contingeret, ne comparati idololatris et sacrilegis erubescerent. de quibus et Dominus contemptores arguit dicens: prudentiores sunt filii saeculi huius filiis lucis. ergo nostris clericis talium profana deuotio est praeponenda, quibus cum tantis exitiis amabilia sunt turpia sacerdotia. clerici uero pro dignitate sacerdotii caelestis non sanguinem fundunt, non tolerant ferrum, non est aliquod uulnus, non est aliquis cruciatus, sed solus eos contra Dominum feminae torret aspectus: sic in feminas ruunt, sic feminas amant, ut non sperent manifestari dilectionis suae posse quandoque pura mysteria, sicut per consimiles eorum turpiter publicata 11 Matth. 5, 20. 21 Luc. 16, 8. 1 abscindant v 2 gluttinantar C 3 non C s. Z . integri* C 4 detrectant v 6 consolenttur 01 7 damnato C, detnmcato v 8 circ. cruciamento C, circumcisione v 14 idolatrae C trae s. I . insultant Cl abscindentes v 19 euellere oportebat v comparati om. C idolatris C 22 ergo nostriB C in ras. m. 2 26 eos om. v torret scripsi, tenet C, tenet coni. Pamelius 27 feminas C a in rcw. 28 quandoque posse v pura C, impura coni. Pamelius A m 14 sunt et detecta, quos Paulus apostolus iam tunc praeuiderat dicens: quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium, quosdam autem et subsequuntur. similiter autem et facta bona manifesta sunt, et quaecumque aliter se habent abscondi non possunt