Dilectio est, inquiunt. o dilectio quae inuidet sibi. o caritas quae cupit 88 uituperatione laudari. grande miraculum, ut uirginum caritas uirgines faciat uelut coniuges credi et coniugum caritas coniuges faciat uelut uirgines aestimari. ecce uera dilectio quae in coniugalitate diuidit, ut in castitate coniungat. ecce sancta dilectio quae coniugalibus ad communem laudem inducit absentiam. hi pro certo sese inseparabiliter diligunt. qui ut triumpbos sibi inferant a se ipsi discedunt : quibus nec crimen nec natura nec lex nec Dominus nec apostolus potestatem unius conuersationis interdixit aut tulit, sed pro tuendis paribus uotis semota unanimitate absentari caritas persuasit. illi uero uideant cuius sit caritas quam nouerunt, qui nec crimini nec naturae nec legi nec Domino nec apostolo nec ipsi coniugalitati 12 I Cor. 7, 29. 16 Phil. 3, 19. 2 cum scripai, cui C, quae v patatar C 8. I. m. 2 8 quod C aideo C\' 5 consensn v praesentiae et c 7 soliditate C 9 nunc om. e 10 peccet C et in ras. 11 coniagalibus C1 18 sint om. v 14 quanta ... non habentes om . v ∗∗∗ quasi C- si s. l. 18 se ex te C in uituperatione e 19 facit O . 28 ipais a 25 connersationis om. v 27 uideant C, uiderint v cnins C, quid v nouerant C crimine C* succumbunt, quos tantum uirginitas probrosa condemnat, quantum illos coniugalitas castrata glorificat, quibus sufficiat ad supplicium dedecorosum, quod spadones a coniugibus iudicantur. ad quorum increpationem non tacendi sunt etiam filii Israel, qui apud Esdram uxores et filios contra diuina iura. susceptos non cunctati depellere nec contra Domini caritatem conati sunt excusare. uerum fatear, si permittor. qui nunc pro dimittendis feminis alienis adiunguntur, quid facerent si liberos et uxores proicere iuberentur ? aut quando ualebunt pro Christo renuntiare cognatis, qui mulierculas non suas praeponunt Christi praeceptis ? dico eos facile pro isdem mulierculis parentes proprios abnegare, quam propter Christum relinquere ipsas mulierculas posse, despicientes quod in euangelio ipse Dominus testatus est dicens: si quis uenit ad me et non odit patrem suum aut matrem aut uxorem et filios et fratres et sorores et animam suam, non potest meus esse discipulus.