Adhnc habeo quid mirari: cum nideam de Chriutianis plerosque maritos pariter et uxores continentiam destinantes domicilia singularia magis eligere, ut consensus communium uotorum sine irritatione praesentiae concordante secessu ualeant obtinere , [et] eunuchi nostri non durant sine feminae sodalitate dormire? apud illos amor coniugalis continentiae amore pensatur, et apud spadones cohabitatio feminae numquam potest habere fastidium. dicat nunc eunuchorum caritas, dicat, ne forte in hac secessione magis coniugalis caritas peccet, ut apostoli Pauli consilium uideatur coniugibus insinuasse diuortium: tempus, inquit, quod restat breue est. reliquum est ut et qui habent uxores sic sint quasi non habentes. quanta peruersitas dilectionis intenditur, ut qui habent quasi non habentes esse nitantur et qui non habent quasi habentes esse glorientur. de his ipse apostolus ait: gloria in turpitudine ipsorum.