Adhnc habeo quid mirari: cum nideam de Chriutianis plerosque maritos pariter et uxores continentiam destinantes domicilia singularia magis eligere, ut consensus communium uotorum sine irritatione praesentiae concordante secessu ualeant obtinere , [et] eunuchi nostri non durant sine feminae sodalitate dormire? apud illos amor coniugalis continentiae amore pensatur, et apud spadones cohabitatio feminae numquam potest habere fastidium. dicat nunc eunuchorum caritas, dicat, ne forte in hac secessione magis coniugalis caritas peccet, ut apostoli Pauli consilium uideatur coniugibus insinuasse diuortium: tempus, inquit, quod restat breue est. reliquum est ut et qui habent uxores sic sint quasi non habentes. quanta peruersitas dilectionis intenditur, ut qui habent quasi non habentes esse nitantur et qui non habent quasi habentes esse glorientur. de his ipse apostolus ait: gloria in turpitudine ipsorum. Dilectio est, inquiunt. o dilectio quae inuidet sibi. o caritas quae cupit 88 uituperatione laudari. grande miraculum, ut uirginum caritas uirgines faciat uelut coniuges credi et coniugum caritas coniuges faciat uelut uirgines aestimari. ecce uera dilectio quae in coniugalitate diuidit, ut in castitate coniungat. ecce sancta dilectio quae coniugalibus ad communem laudem inducit absentiam. hi pro certo sese inseparabiliter diligunt. qui ut triumpbos sibi inferant a se ipsi discedunt : quibus nec crimen nec natura nec lex nec Dominus nec apostolus potestatem unius conuersationis interdixit aut tulit, sed pro tuendis paribus uotis semota unanimitate absentari caritas persuasit. illi uero uideant cuius sit caritas quam nouerunt, qui nec crimini nec naturae nec legi nec Domino nec apostolo nec ipsi coniugalitati 12 I Cor. 7, 29. 16 Phil. 3, 19. 2 cum scripai, cui C, quae v patatar C 8. I. m. 2 8 quod C aideo C\' 5 consensn v praesentiae et c 7 soliditate C 9 nunc om. e 10 peccet C et in ras. 11 coniagalibus C1 18 sint om. v 14 quanta ... non habentes om . v ∗∗∗ quasi C- si s. l. 18 se ex te C in uituperatione e 19 facit O . 28 ipais a 25 connersationis om. v 27 uideant C, uiderint v cnins C, quid v nouerant C crimine C* succumbunt, quos tantum uirginitas probrosa condemnat, quantum illos coniugalitas castrata glorificat, quibus sufficiat ad supplicium dedecorosum, quod spadones a coniugibus iudicantur. ad quorum increpationem non tacendi sunt etiam filii Israel, qui apud Esdram uxores et filios contra diuina iura. susceptos non cunctati depellere nec contra Domini caritatem conati sunt excusare. uerum fatear, si permittor. qui nunc pro dimittendis feminis alienis adiunguntur, quid facerent si liberos et uxores proicere iuberentur ? aut quando ualebunt pro Christo renuntiare cognatis, qui mulierculas non suas praeponunt Christi praeceptis ? dico eos facile pro isdem mulierculis parentes proprios abnegare, quam propter Christum relinquere ipsas mulierculas posse, despicientes quod in euangelio ipse Dominus testatus est dicens: si quis uenit ad me et non odit patrem suum aut matrem aut uxorem et filios et fratres et sorores et animam suam, non potest meus esse discipulus. Si de abiciendia parentibus dubitantes indigni sunt Christo, quid sibi promittunt quos contemptores exhibet Christo non parentalis affectio ? ac per hoc illorum meritis euacuantur, quos uident contemplatione Christi nullas personas excipere cognatorum. nec minus eos sed peius etiam illi confundunt, qui metuentes non tantum cum aliena sed etiam cum sua carne luctari, amputatis genitalibus semet ipsos abscidunt. de quibus modo examinationis suspendo sententiam relinquens alia disputatione promendam. sed in confusionem spadonum non dubito meliores adserere, qui nec sibi quidem parcunt, non dicam feminis audent temptamenta porrigere. respondeant spiritales eunuchi quis furor est in dilectione mulierum uel quod in feminae contubernalitate mysterium, ut in perniciem suam alienis membris indulgeant, 12 Luc. 14, 26. 3 quod C 8. l. m. 2 coniugHibus C 4 hesdram C 5 cnnctati sunt C 7 adiunguntur C, adhaerent v si∗∗ C 8 iubeantur v 10 eos ex eo C fadliua v hisdem C 11 ipsas mul. reL v 12 testatus est dicens C, dixit v 13 aut filio aut f. v 21 semet ipsos om. v 22 abecedunt v 23 sed in confusione C, secundum confusionem v 24 parcunt quidem v 25 porrige C\' 26 est om. v quod C\', quod sit C2 ν cont. feminae v 27 mysterium] ministerium C indulgent C1 cum illi sua quoque incunctanter abscidant ? hi confirmatos in se artus abiciunt, et illi aduersariis artubus glutinantur. hi pro integritate spiritali cum tormento non integri corporis dimicare non dubitant, et illi sine tormento integri esse sine feminarum dimidietate detractant sed aduersus illos comparatio nulla est facienda de nostris, ne consolentur addicti quibuscumque iudiciis Christianis. peiores sunt et aliqui memorandi, ut maior poena sit a damnato damnari. Iudaeos considerent usque hodie pro legis imperio carnis suae partem circumcisionis cruciamento truncare et sciant quid mereantur, qui euangelio iubente dissimulant circumcisi mulierum praesentia peragere Domini uoluntatem, non intellegentes quod ipse Dominus dixerit : nisi abundauerit iustitia uestra plus quam scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. puto etiam de Gallis suis nobis idololatrae exprobranter insultent, qui abscidentes semet ipsos libenter excruciant, dum modo cum damno status sui simulacrorum dissimulationibus pareant. clerici autem nostri ad lucrum magis corporis proprii damnum uolunt mulierum secum commorantium sustinere, quas etiam de substantia propria oportebat euellere , si cum illis nasci contingeret, ne comparati idololatris et sacrilegis erubescerent. de quibus et Dominus contemptores arguit dicens: prudentiores sunt filii saeculi huius filiis lucis. ergo nostris clericis talium profana deuotio est praeponenda, quibus cum tantis exitiis amabilia sunt turpia sacerdotia. clerici uero pro dignitate sacerdotii caelestis non sanguinem fundunt, non tolerant ferrum, non est aliquod uulnus, non est aliquis cruciatus, sed solus eos contra Dominum feminae torret aspectus: sic in feminas ruunt, sic feminas amant, ut non sperent manifestari dilectionis suae posse quandoque pura mysteria, sicut per consimiles eorum turpiter publicata 11 Matth. 5, 20. 21 Luc. 16, 8. 1 abscindant v 2 gluttinantar C 3 non C s. Z . integri* C 4 detrectant v 6 consolenttur 01 7 damnato C, detnmcato v 8 circ. cruciamento C, circumcisione v 14 idolatrae C trae s. I . insultant Cl abscindentes v 19 euellere oportebat v comparati om. C idolatris C 22 ergo nostriB C in ras. m. 2 26 eos om. v torret scripsi, tenet C, tenet coni. Pamelius 27 feminas C a in rcw. 28 quandoque posse v pura C, impura coni. Pamelius A m 14 sunt et detecta, quos Paulus apostolus iam tunc praeuiderat dicens: quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium, quosdam autem et subsequuntur. similiter autem et facta bona manifesta sunt, et quaecumque aliter se habent abscondi non possunt At contra et ipsi dicunt: \'nonnulli de contemptoribus nostris similiter feminas habentes in domibus martyrium consecuti sunt, ut innocens inter illos conscientia probaretur. nolo mihi de martyrio quisquam moueat actionem, quia saepius et moechi et sanguinarii et ebriosi et omnium scelerum rei reperta pugnationis occasione conuersi meruerunt ad martyrii ueniam peruenire. ideo enim martyrium appellatur tam corona quam baptisma, quia baptizat pariter et coronat. age nunc, si licuit quibusdam inuiolata feminarum societate martyrium promereri, sine indulgentia illis quoque ipsum martyrium non fuit, quos reatus prohibitae contubernalitatis non absoluit, nec innocentes in ipsa innocentia potuit adprobare, quibus contemptum legis et conuersationis illicitae foeditatem et quod est grauius super omnia crimen ecclesiae cernitur ignouisse. etenim noxia est innocentia quae sponsae Christi officit famae. et cum Christus agnus innocens immo ipse caelestis innocentia, quod est uerius, totum se contempserit pro ecclesia, ut eam sine macula ulla uel ruga redderet inlibatam, qualis est clericus cui ad hoc sponsa Christi committitur, ut pro unius feminae amore culpari totam ecclesiam patiatur? ausim dicere: a Deo patre missus est filius de sinu patris et regno absens esse durauit, ut ecclesiam faceret innocentem, et clericus mulieris latus deserere non potest, ne Christi ecclesiam reddat infamem? Sed aiunt: in martyrio ignoscitur nobis, sicut indultum est parentibus nostris). hoc ergo et nos omnes de peccatis omnibus confidamus, 2 I Tim. 5, 24. 1 i. t. prouiderat C, praeoiderat iam tunc v 3 sua lIubsequuntur v 7 innocens inter illos C, illorum innocens v 10 pugnationis C, pugnae v 12 quia ex qui C 13 licuerit u 14 promereri C ri in ras. quoque illis martyrium ipsum ν 15 non C 8. I. m. 2 17 illicitae C in ras. m. 2 19 fame C e in ras . 20 uerius C e in ras . 23 audemus e 28 nostris om. v omnibus C, nostris 0 ut qui bene agere laboramus inter luxurias euagemur et discurramus per semitas peccatorum , retinacula dimittamus et frena laxemus. eamus quacumque nos mundus abstulerit et ubicumque diabolus inuitauerit, libere fornicemur inuideamus rapiamus fraudemus, omnia mala securi committamus: martyrium subueniet et euademus. sic enim Paulus apostolus pollicetur: fac.iamus mala ut ueniant bona: quorum damnatio iusta est. huic martyrio spem tradant quos mathematici docuerunt habere de crastino praescientiam et has coronas expectent qui supra angelos et Christum per astrologos didicerunt scire tempora quae pater in sua posuit potestate, ut uel tunc recordentur ante martyrii tempus bene agere debuisse, cum diem Domini senserint sicut furem. sed credamus super illos martyrium iam iamque pendere. interim priusquam martyres fiant, legibus subiacent, ut iudicio subiciantur, nisi armis exarmentur. audaciae nefas est illis aduersus auctoritatem Domini parentum personas obicere: quibus ipse Dominus contradictionis huius abstulit uocem. in legalibus, inquit, patrum uestrorum nolite ambulare et iustificationes eorum nolite custodire et in studiis eorum nolite commisceri et nolite inquinari. ego Dominus Deus uester. in praeceptis meis ambulate et iustificationes meas custodite.