In omni mundo paene totum iunctum est genus humanum et ubique cognatio naturalis alterna peregrinatione discernitur. possunt parentes, possunt filii, possunt fratres, possunt et ipsi quod plus est coniuges a Deo concessa sibi naturae uincula disrumpere, et clerici Deo non concedente insuper prohibente mulierum nexibus ancillatam recusare non ualent caritatem ? optanda semper cognatis absentatur adfinitas proximorum, et peregrinari ab extraneis feminis clerici reluctantur? quibus faciendum fuerat, etiam si peculiare aliquid uel inconsuetum Dominus imperasset, qui ad explicanda inpossibilia habent spiritum sanctum, quem mundani homines non habent. unde Iohannes apostolus sic admonet dicens: filioli uincite illos, quoniam maior est qui in uobis est quam in hoc mundo. nunc uero possibile etiam gentibus non dicam Christianis et leue prospicitur et apud clericos sine ullis effectibus euacuatur, ut parum sit eis Dei mandata despicere, nisi aliud dedecus habeant, quod nec sectantur non dicam uincunt omnium gentium consuetudinem: quibus Dominus per Ezechiel exprobrat et dicit: in legalibus meis non ambulastis et iustificationos meas non fecistis, sed neque secundum iustificationes gentium quae sunt in 7 Bom. 13, 10. 28 I Io. 4, 4. 29 Ez. 5, 7. 9 proximos C (cf. Lucr. 2, 155) 10 euangelice vel apostolicae C huiuscemodi] huiusce ∗∗∗∗ C 17 ∗∗∗∗ mulierum ∗∗ C ancillatam uel conpeditam C 18 non nalent recusare v 27 secantur Cl 29 esechielem e circuitu uestro fecistis. pudendum nescio quid dilectio ista significat, cum extorqueri contra naturam putatur.