Numquid adhaerebant singularibus singulares ant indisciplinatae commorationis perseuerabant inlecebroso consortio conuersantes, ubi tota ecclesia propemodum uidebat, ut non ad conuiuationes inprobosas sed ad discenda bonae conuersationis studia sequerentur? adeo non inde describitur quod nostris conuiuationibus coaequetur, non risus, non iocus dicitur adfuisse. nec sicut apud quosdam nunc usque adsolet fieri chorus psallentium uirginum aures uenenosis cantibus adseritur demulsisse. et ut de apostolis breuiter probem, quantum illis fluxa familiaritas potuit displicere, qui conpulsi sunt et de ipso Domino loquente cum femina dubitare, nisi eos maiestatis notitia probata conpesceret ? sicut euangelista refert dicens: inter haec, inquit, uenerunt discipuli eius et mirabantur quodcum muliere loqueretur. nemo tamen dixit illi: quid quaeris aut loqueris cum ea? . quid autem loquar adcessum feminae ad pedes Domini prouolutae, cuius luctus et planctus ad defensionem lasciuiae suae non erubescunt inprobi flagitare? usque adeo illos propria caecitas rapit, ut nec de similibus causis audeant reluctari, de quibus Salomon, excaecauit, inquit, eos malitia eorum et 4 Luc. 8, 1-8. 22 Io. 4, 27. 29 Sap. 2, 21. 22. 1 misit me v apostolus Cl mulierum comitatas v deducebat scripsi, ducebat C, decebat v 7 ab C, a v 9 on C et reliqui codd., chusae v 10 illi C, ei v 12 singularea C, singulae v 13 commorationes C, commorantefl a 14 uidebatur C, uidebitur v improboaas C, improbus v; cf. 303,13 15 adeo C, ideo v 16 scribitur v 17 usque C m. 2 in ras. 516 aut C, aut quid v 29 eos inquit C eoe 8. 1. m . 2 et nescierunt C, ut nescirent v nescierunt sacramenta Dei. Iohannes autem matrem Domini suscepisse uidetur. sed matrem cuius mores maternum indicat nomen. tamen non possum et alias Christi matres admittere, nec aequanda est mulieribus cunctis quae genuit maiestatem. Helias quoque iussus est a Domino relinquere solitudinem et ingredi tabernaculum uiduae. pro imperio Domini laborauit ut in domo mansisset, cui solitudo palatium praestabat ad requiem: occasionem illi Dominus obtulit ad magnalia facienda, ut famis tempore magis ipsi tam uiduae quam pupillis eius sufficientia tribueret alimenta, qui ieiuniis usque quaque adflictus tolerauerat indigentiam et qui missus uenerat pasci, pastus quin immo conferens miseris miserias egestatis fecit excludi. et hoc non potest cuiusquam fauere fluxurae, cum nulla fuerit opportunitas scandali, ubi transeunter quod peius est egestosam habuit mansionem quam quicumque hospes effugeret. at hic apud quos hospitatus est impleuit et rediit, qui etiamsi moraretur, suspectus esse non potuit. qualis illic fuit communitatis adfectus, ubi non erat uictus ? et qualem ad uiduam habuit Helias introitum cui fames dedit hospitium? quisquis es qui te uis Heliae de commoratione uiduae uocari discipulum, prius solitudinis afflictiones et quadraginta dierum tolera ieiunus exitum, et ant non quaeres feminam aut non erit qui cum femina commoretur, et tamen si ualueris tibi serua. nobis autem in spiritu et uirtute Heliae non alium quam Iohannem solum angelus et Dominus Christus insinuat. Pro nefos dolere cogimur quod docemus, qui usque ad hoc uenimus ut in comparatione fluxorum de sanctorum tremendis uirtutibus disputemus. parce iam parce, proteruitas. numquam tibi sancti consentiunt qui religiosa modesta ueneranda pudica pudorata cum feminis negotia peregerunt. aut si adhuc per sanctos cauillationis amfractus contendis exquirere, nos tamen amicos Dei non nouimus nisi ad 8 aequando C\' 6 ut] ant fort . 7 palatium p. ad C, solatium p. et 0 8 magis famis tempore o ipsius tam C, tam ipei v 9 ieiunii. C s eras . quaque C a. I . m. 2 11 fecisset C 12 cuiuquam C fluxure C, luxuriae v 18 habuerit v 14 hic apud C 8 . I. m. 2 16 adfectus C, effeetus v 17 famis 01 19 ieiunii v 20 quaeris C1 22 solu* C 24 nefas C, dolor v dolore 01 28 amfractus ex acfractus C uenerationem tantummodo memorari, quod Dauid docuit dicens: mihi autem uehementer honorificati sunt amici tui, Deus. eant nunc praedones pudoris et plagiarii castitatis mulierculis suis exponere molestias querelarum. apud sanctos nostros non habent omnino suffugium, quibus misceri ecclesia auctoritate Pauli apostoli prohibetur. et hos, inquit, deuita: ex his enim sunt qui repunt in domos et captiuas ducunt mulierculas oneratas peccatis quae ducuntur uariis desideriis. Post hoc edictum utinam confidant sibi angelorum exempla conducere. nos iam non ualent flectere , qui nouimus et angelos cum feminis cecidisse. ab ipsis equidem bene patrocinia mutuantur, sed nos nullum angelum audimus contra Paulum apostolum. sed et si nos, inquit, aut angelus de caelo euangelizauerit uobis, praeterquam quod euangelizauimus uobis, anathema sit. insaniunt prorsus et calent incendio feminarum, quotquot huic interdictioni non cedunt, et obscoenitatibus inhiantes malunt mori, quam contenti sint a lateribus mulierum aliqua disiunctione diuelli, ut ad explendam suae auiditatis inluuiem etiam in puncto temporis non sint sine feminae uoluptate, et hunc habent in mulieribus fructum, ut in illas semper defixa intentione desideria satient oculorum, ne uel momentum aliquod transeat, quando indiguerunt quod adfectant. sic inter eos integritas emoritur, ubi omnis commoratio seu conuiuendo seu commanendo corruptis adfectionibus inquinatur. quos sanctus Petrus designauerat dicens: in conuiuiis suis luxuriantes, oculos habentes plenos moechationibus et incessabilibus delictis, capientes animas infirmas. hos etiam 1 Pa. 138, 17. 24 n Petro 2, 13-14. 6 II Tim. 3, 5. 12 Gal. 1, 8. 1 memorare Cl quos C 5 ecclesiae 11 7 captiuas ducunt] captiuant ex captioas C m. 2 12 audiaimua Cl sed et C, et 11 nos inquit C, inquit ego 11 13 de caelo C, dei aliter v 15 et calent incendio C, ardent desiderio 11 18 inglauiem 11 in om. v 20 illis v 21 aliquid C* quando non C sed non exp. m. 2 indigerunt C\', indigeant C2 ν 22 seu-seu C, siue-siue 11 24 petros apostolus V designaoit k 26 hos] non hinc nos C sed non exp. et hinc a. l. m. 2 etiam ita v Salomon denotat: abominatio est, inquit, coram Domino defigens oculum. plane purum contra oculum se habere testatur Iob qui ait: et si oculis consensit cor meum. uerum enimuero ille potest suis oculis obnoxius non teneri,, cui nolenti repentinus occursus mulieris scandalum mouerit, quod protinus mens quod nolebat expellit. ille autem commotionem sui uisus non meretur euadere qui apud se scandali materiam tenet, qui uult intentionis affectibus frui, qui affectat habere quod offensionem oculis ingerit, quorum auiditas inexplebilis inter offendicula continua nullo modo potest omnino conpesci, quod Salomon adprobat dicens: infernus et interitus non satiatur, similiter oculi hominum insatiabiles sunt. et alio loco: non satiatur oculus uidendo. et iterum: nequius oculo quid creatum est? Hac castigatione non conpuncti diuina interdicta infandae familiaritatis obstinatione contemnunt et adhuc insuper de caritate causantur, cum secundum uerbum Esaiae qui amaritudinem pro dulcedine deuorantes nudam foeditatem uelamento boni nominis tegunt, apud eos sub falsa dilectione uera dilectio uioletur. sed exclamat caritas et appellat: tales ego non iunxi, altera eat quae me simulando confingit. numquam Dei praeceptis obsisto, numquam fluxis faueo, per me sanctitatem non opto culpari. calumnias mihi aduersa germanitas facit, pericula et ego inter falsos fratres incurri. succurre meus praeco, succurre Paule apostole, dic testimonium meum, ne quod de me adnuntias peruertatur: finis autem praecepti estcaritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta\'. dilectio deputabitur, per quam sanctitatis iniuria 1 Sir. 14, 8, 12 Sir. 1, 8. 8 Iob 81, 7. 18 Sir. 81, 15. 10 Prou. 27, 20. 24 I Tim. 1, 5. 2 contra purum u oculum se ex oculos C m. 2 testatur se habere v 3 qui iob C consentit C1 5 mouit Cl 7 qui uult] quia uolt* C intentionis suae v 8 oculis offeneionem v gerit C, ingerat v 11 satiantur e 18 in alio v 14 haec C1 non C 8. I. m. 2 nefandae v 16 cum C, qui v qui C 8. I., om. v 18 apud C, dum apud v uiolatur v 19 altera C, falsa altera v 20 confinxit v 21 auersa Pamelius germinatas C1 26 iniuriam criminationis Cl criminationibus appetitur? aut illorum erit sincera fraternitas aestimanda, de quibus filiae matris ecclesiae perducuntur in culpam ? si talis christiana caritas adnotatur, indubitanter odia meliora sunt quae dum separant neminem maculant. haec autem parricidalis dilectio fratres persecutores adunare consueuit, qui libenter patiuntur de suo consortio filias ecclesiae fornicarias diffamari contra caritatem quam Paulus apostolus docuit dicens: dilectio proximi malum non operatur. egregia probatio caritatis, quae non tantum noxia germanitate officit proximo, sed etiam subiecta non uult esse praescriptionibus apostolicae iussionis. confundantur adsertores dilectionis huiuscemodi, quos iudicant illi qui pro communibus commodis etiam consanguineam deserunt caritatem. In omni mundo paene totum iunctum est genus humanum et ubique cognatio naturalis alterna peregrinatione discernitur. possunt parentes, possunt filii, possunt fratres, possunt et ipsi quod plus est coniuges a Deo concessa sibi naturae uincula disrumpere, et clerici Deo non concedente insuper prohibente mulierum nexibus ancillatam recusare non ualent caritatem ? optanda semper cognatis absentatur adfinitas proximorum, et peregrinari ab extraneis feminis clerici reluctantur? quibus faciendum fuerat, etiam si peculiare aliquid uel inconsuetum Dominus imperasset, qui ad explicanda inpossibilia habent spiritum sanctum, quem mundani homines non habent. unde Iohannes apostolus sic admonet dicens: filioli uincite illos, quoniam maior est qui in uobis est quam in hoc mundo. nunc uero possibile etiam gentibus non dicam Christianis et leue prospicitur et apud clericos sine ullis effectibus euacuatur, ut parum sit eis Dei mandata despicere, nisi aliud dedecus habeant, quod nec sectantur non dicam uincunt omnium gentium consuetudinem: quibus Dominus per Ezechiel exprobrat et dicit: in legalibus meis non ambulastis et iustificationos meas non fecistis, sed neque secundum iustificationes gentium quae sunt in 7 Bom. 13, 10. 28 I Io. 4, 4. 29 Ez. 5, 7. 9 proximos C (cf. Lucr. 2, 155) 10 euangelice vel apostolicae C huiuscemodi] huiusce ∗∗∗∗ C 17 ∗∗∗∗ mulierum ∗∗ C ancillatam uel conpeditam C 18 non nalent recusare v 27 secantur Cl 29 esechielem e circuitu uestro fecistis. pudendum nescio quid dilectio ista significat, cum extorqueri contra naturam putatur.