Aliud est quod Deus imperat facere et Aliud uoluntati eius obsistere: cuius ita sunt mandata seruanda, ut si aliquid iusserit quod secundum homines iniustum uideatur, iustum credatur et fiat, et si iustum iusserit, iustum deputetur et fiat: cum sine uictoria non potest esse quod mandat, qui potens est iniustitiam iustificando uocare iustitiam et iustitiam reprobando iniustitiam probare transuersam, cuius uoluntas est sola et uera iustitia. si enim totum quicquid gerimus ad hoc tantummodo gerimus, ut Domino placeamus, profecto hoc solum erit iustum quicquid uoluerit et iusserit et probauerit Deus cui placere gestimus. nam cum serui non possint a semet ipsis scire quid suis dominis placeat, nisi dominorum sequantur imperia, et utique homines s* et cum ipsi homines hominum similium sibi non ualeant uoluntates agnoscere, nisi acceperint quod obseruent: multo magis mortales. nesciunt immortalis Dei iustitiam conprehendere, nisi ipse iustitiarum suarum dignetur indicia demonstrare, sicut Salomon adprobat dicens : quis enim hominum poterit scire consilium Dei? aut quis poterit cogitare quid uelit Deus? cogitationes mortalium timidae et incertae prudentiae nostrae. corpus enim quod corrumpitur adgrauat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. difficile aestimamus quae in terra sunt et quae in prospectu sunt inuenimus cum labore: quae in caelis autem quis inuestigabit ? sensum autem tuum quis scit, nisi tu dederis sapientiam et miseris sanctum spiritum de altissimis? et si 2 Es. ? 19 Sap. 9, 13-19. 1 iussis v, et iustis C \' diuina om. C 6 iniustum esse v 7 reputetur v uictoria C, iustitia v 9 probare] reprobare C 10 quicquid C, quod v 11 hoc] adhoc C 15 et ipsi homines om. v cum addidi ualent C uolnntates] utilitates C 20 cogitationes enim v 23 inhabitatio] cogitatio C; cf. LXX: βϱίϑει x0 γεω̄δες σϰ r ̃,νος 25 prospecto C 26 autem sunt v 27 qui C dederis ei υ 28 spiritum sanctum v correctae sunt semitae eorum qui in terra sunt, et quae tibi placent didicerint homines, et per sapientiam sanati sunt. ambulantes in tenebris sibimet ipsis lumen non possunt ostendere, nisi ultroneum se ipsum non uidentibus offerat lumen. ita humana caecitas ad Deum non dirigit uiam. nisi ipse lucernam legis ostendat. unde Dauid sic loquitur dicens. lucerna est, inquit, pedibus meis uerbum tuum et lux semitis meis. et iterum: praeceptum Domini lucidum inluminans oculos. hoc est ergo luciferum quodcumque a Deo fuerit intimatum: et hoc Deo dignum quod ipse Deus uoluntati suae fatetur acceptum, ut exerat per omnia dominatum. alioquin nec nos serui adscriberemur nec ipse Dominus haberetur, si secundum uoluntatem nostram permitteremur inpendere seruitutem et arbitrio nostro non Dei eligeremus exercitamenta iustitiae. tales Paulus apostolus uanificat dicens, ignorantes, inquit, Dei iustitiam et suam uolentes statuere, iustitiae Dei non sunt subiecti. tollantur nunc e medio ambages istae tam uanae et querimoniae inaniter calumniosae. ad spiritales actus cum feminis Deo iuuante non metuimus adunari, qui per Dei iussionem iustitiam nos credimus operari, ex qua nobis scimus munimenta supponi. priuatim uero continentibus quam plurimum clericis et uirginibus hospitia separanda sunt, quia quod Deus iniquum iudicat iustum esse non potest. contubernium tamen etsi nulla in ipso contubernio turpis consuetudo noscatur, accendit, quia inpossibile est integritatem ad uictorias peruenire quae contendit contra Dei iussa pugnare. quantum enim lex oboedientibus suggerit adiutorium, tantum inobaudientibus incitat quin immo peccatum dicente apostolo: uirtus, inquit, lex peccati. qui nos ergo iussit ut in sacris suis cum feminis triumphemus, ipse nos iubet ut priuatim pugnas femineas caueamus. 6 Pa. 118, 106. 27 I Cor. 15, 56. 8 Ps. 18, 9. 14 Rom. 10, 3. 2 didicerunt Cl 7 semittiB C 9 fuerit a deo v 11 exerat C, exerceat v 12 uoluntatem] aequalitatem C 20 monimenta C1 22 etsi] si C 23 nascatur Erasmus accedat ex accidit C WI. 2 24 uictoriam v 26 quin immo om. v 27 peccati lex v 28 nOli om. v Samt equidem necessitates aliae, quae noe pnnatim quoque feminas uidere conpellant, sed etiam ipsae diuini praecepti uel operis imperant efficaciam, ut uisitemus, ut solacia praebeamus, ut hortamenta uitalia salubriter intimemus : nec tamen et in his officiis minor cura gerenda est pro moribus nostris, ut clarescant in nostra operatione indicia puritatis. seueritas non desit quae sub clerico feminam possit adstringere, ut ipsam consolationem nostram suscipiat cum tremore et ita sentiat uisitationis affectum , ut clericum ueneretur. ac ne tardius sit euagari per singula, totum quicquid agimus honestum esse potest, si semper in nobis signa honestatis eluceant, sicut Paulus apostolus uniuersa complexus est dicens: omnia uestra honeste fiant. et iterum, sicut praecepimus, inquit, nobis, honeste ambuletis. non bene succedit quicquid agitur passim, et sanctum non est quod geritur sanctum, nisi sancte quod sanctum est peragatur, sicut Salomon adserit dicens: qui enim custodierint iuste insta iustificabuntur. sinceriter ergo sinceritas ipsa seruanda est et omne quod uoti est etiam in actu signandum, ne aliud uota commendent et aliud actus insinuent. undique probanda et institutio uoluntatis et undique consummandus est cursus uniuscuiusque certaminis, ne minus sit aliquid ad triumphum, si non plenius dimicetur. hinc Paulus apostolus introducit documenta certaminum: sed e t qui in agone, inquit, certat, non coronabitur, nisi legitime certauerit. et iterum, nescitis, inquit, quoniam qui in stadio currunt omnes quidem currunt, sed unus accipit brauium. sic currite, ut conprehendatis. omnis autem qui in agone contendit ab omnibus continens est: et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam. plenitudo est ergo sanctitatis 11 I Cor. 14, 40. 21 I Tim. 9, Õ. 12 I Thess. 4, 12. 23 I Cor. 9, 24. 25. 15 Sap. 6, 11. 1 quoqae priuatim v 2 ompellat C1 operis uel praecepti v imperat C 5 gerenda C, agenda v 6 seueritatis C1 8 ne tx nec C 9 euagare C* 11 honeeta C 12 ut honeete C2 ν 15 custodierit C1 17 actus Cl 22 nici C, nisi qui v 26 autem C, enim ν continens est C, se abstinet ν 27 ille C1 28 nos C, uos v et palma perfecta, ut ex omni parte secum non habeat quod recuset, ne quod profitetur odisse tenendo uideatur amare. Quod si aliquis dicit captinum teneo adnersarium meum cui semper insultem\', uideat ne forte aduersus eum captiuus incipiat praeualere. numquam securus cum thesauro latro tenetur inclusus nec intra unam caueam habitans cum lupo tutus est agnus. ipse se uoluit penetrari qui hostem proprium in suas portas induxit, et intestinum gladium sibi ipse supposuit qui locum habitationis suae aduersarii ingressibus reserauit, et qui fretus est conuersari cum scandalo sine causa dicit \'pacatus uolo esse cum diabolo contra apostolum dicentem: nolite locum dare diabolo. omni ergo modo muniendus est locus, ubi fuerit thesaurus absconditus, ne per unam cauernam totum parietem latro suffodiat. nam si deforis expugnans uix muris expellitur, quantum ualebit si intra muros acceperit habitaculum ? et si illi qui contra eum claudunt aliquotiens ab eodem capiuntur, quanto magis ille qui ultroneus illi patefecit ingressum, cum dicat Salomon: si iustus uix saluus fit, peccator et impius ubi parebit ? omnes ergo rimae, non dicam portae claudendae sunt, ne per unum foramen castra omnia penetrentur, et uniuersa conponenda sunt munimenta, ne per modicum non munitum tota ciuitas ruat, sicut Salomon repetit dicens: qui spernit modica, paulatim cadet. Stupeo antem peruersitatis huius arbitrio, ut a olericis ad commnnitatem femina magis quam masculus eligatur. numquid tantum mulier utilior est commodis clerici, quantum prodest masculus continens uel puer masculo continenti? aut ipsa erit decens utilitas quam indecens communitas facit? et ubi erit quod Salomon ait: omne 11 Eph. 4, 27. 26 Sir. 13, 15. 17 Prou. 11, 81. 21 Sir. 19, 1. 1 et C 8. l . 2 profiteatur 01 5 intra] infra C 6 penetrari C, snperari e 8 aduersarii] aduereis C 9 causa non C 10 esse uolo v 14 intra] infra C 15 eum ex reum C clauduntur fort . 16 patefecerit 11 ingresum] decipitur add. v 17 peccator et impius C, iniustus v 18 non C, ne v; cf. p. 186,13 19 uniuersa ergo v 20 minutum Cx 22 stupeo C, studio v, fit itndio Oxon. huius peruersitatis v arbitrio C, arbitrium «d arbitror v 26 ntilitas q. indecenB add. C m. 2 in marg . 26 omnis C . DI A 13 animal diligit simile sibi? ei iterum: uolatilia ad sibi similia conueniunt. sed et si femina utilior existimaretur, non oportebat carnalia. emolumenta praeponere utilitatibus spiritalium commodorum et expediebat qualemcumque uirum inutilem sustinere pro existimatione munienda quam bonos effectus mulieris cam existimatione turpissima. quod Salomon comparat dicens: melior eat, inquit, iniquitas uiri quam benefaciens mulier. artificialia sunt itaque semper diaboli beneficia, quibus ingenium suae calliditatis exercens sanctimoniae deditos dolosis commoditatibus iuuat ut perdat: et inter continentes quasi necessaria emolumenta mutuis adiuuaminibus subministrans adigit prius masculum et feminam pariter [conuersari], ut postquam inseparabiles fecerit per alterutra solacia possit occidere dantes simplices animos ad castitatis uota seruanda., et inpugnationis suae arma subducens interim quasi placidus fautor ~ suggerit sanctitatis argumenta, donec diutius inter ambos inimicam nutriat amicitiam. facit affabiles inuicem sibi et deseruire, et adsentator infestus impedimenta remouens uniuersa commodis eorum gaudet efficaciam commodare, ut tota eos sibimet ipsis necessitate commendans exhibere eos possit in alterutrum solita consolatione pendere. non uult eos in aliquo inpedire, ne separet tam spiritaliter quam carnaliter. inconcussos efficit uiuere, ne ipsa societatis initia inmaturo tempore foedera coepta conturbent. usque adeo illos prouidentibus cunctis ad perfectum sanctitatis inuitat fouet subleuat, ut Dei esse computent beneficia ipsa contraria, quibus inducuntur ut pereant, nescientes numquam Deum iuuare quod uetat. quibus in tantum diabolus blandiens securitatem praeparat sanctimoniae, ut coniunctos se magis aestiment quam disiunctos immobiles circa libidinem perduraro: quos cum omni tranquillitate deducens nullis 1 Sir. 27, 9. 6 Sir. 42, 14. . 1 aU. sibi om. v 2 existimatur C 5 bonus C1 7 artificiali Ck 8 itaque C sed que g . L m. 2 beneficia C1, nene- ficia C\'v 9 inbat Cl 11 subministras C1 adigit C, agit v 12 conuereari om. C inseparabile C1 alterutra C, ntr s. l. m.2 13 dante Cl 16 amicitiam Ct concordiam ν sibi inuicem ν 22 conturbet C uidentibus ν 25 pare- ant C\' procellis aut fluctibus inquietat et uelut in medio mari minus cautos inducit laxare uela nec quaerere gubernacula, ut subita tempestate concitatos naufragos ex insperata commotione submergat. hanc primo exhibet lenitatem, ut duas naues oblectet ad inuicem conuenire, quas cum fecerit iunctas, repentinis turbinibus in semet ipsas elidere possit frangere: et his utitur blandimentis, subtractis omnibus iaculis conpescens aduersa, suggerens prospera, et tamdiu sopitum ignem sine ullis flammis occultat, donec duas faculas iungens semel ambas accendat: et tamdiu cessat saeuitiae suae tela supponere, donec sicut peritus uenator quod occisurus est laquei sui uinculis alliget. at ubi insolubili catena deuinctos adstrinxerit uelut lanista protinus duos gladiatores aduersus inuicem compellit armari et subinde stimulans membra statim. gladios aptat, statim succendit insaniam et in uulnificos amplexus inpingens utrumque semel uno icto mortificat. sic explicat quod ante praestare uidetur, sic de simplici caritate amorem conflat inlicitum, sic per sanctitatem subinducit interitum, dum contentus est cedere, sic ualet fortius occupare et dum submissus patitur semet ipsum praebere deuictum, sic plenius deuincere gloriatur. cuius uersutias Paulus apostolus sic intellegit dicens : non enim ignoramus, inquit, astutias eius. male itaque in hac participatione pacati sunt qui ad bella pacificante diabolo perducuntur et non bene in sanctitate proficiunt, quibus ad detrimentum profectus ipse inimici artificio subornatur, nec recto cursu moliuntur continentiae scalas ascendere, quos ut de alto praecipitet elaborat ad culmen aduersarius protelare. sed necesse est caducis lapsibus elidantur qui uiam lubricam tenuerunt, de qua Salomon sic praedicat dicens: est 19 II Cor. 2, 11. 26 Prou. 14, 12. 2 relaxare v concitatoa ex citos Cm. 2 5 ipaia O . 6 ut subtractis v 7 et C 8. I. m. 2, om. c 8 occultet v semel C, simul v; item l. 14 10 peritus ex periturus C laqueisui C ui s. l. m. 2 alligat O . 11 insolubili C, indissolabili v deuietos C duo Cl 13 succendit. Insania C ia om. v 15 in amorem C in exp. m. 2 16 subinducit C, sibi indncit a 21 snnt ex sumus C m. 2 22 prouectus C 23 recto ex retro C WI. 2 curaum molliuntur Cl 24 scala 01 elaboret 01 13. quae uidetur apud homines recta esse: nouissima autem eius ueniunt in profundum inferorum. iSed aiunt: si de hac coniunctione clerici denotantur, notandi sunt etiam sancti plerique nobiscum, siue Helias qui mansit apud uiduam, siue apostoli qui mulieres secum comites circumducebant, ut Iohannes qui matrem Domini adsumpsit eodem Domino delegante, aut ipse Dominus, cui de suis facultatibus alimenta praestabant aliquae mulieres religiosae, cui etiam Martha ministrabat ad mensam et qui singulariter locutus est ad puteum sedens cum alienigena muliere Samaritana uel cui recumbenti femina lacrimis pedes lauit et capillis extersit\'. callidi argumentatores et iuris periti fallaces qui dum cupiunt praeuaricari, controuersias actionesque causarum etiam ipsa iura transuertunt, et cum nolunt conpetentibus coerceri iussionibus legum, ad inludendos iudices inconuenientibus exemplis uelut similes coniecturas iuris obiciunt. qui per Salomonem ipsius legis sagacitate produntur: peccator, inquit, homo euitat correptionem et ad uoluntatem suam inuenit comparationem. tales igitur non prius per orationem sed per correptionem prius reuincendi sunt, ut non ante interpretatis orationibus instruantur, quam amiserint quod ad defensionis solacium reppererunt: sicut nos aduersus huiusmodi homines Salomon edocet dicens: noli, inquit, respondere insipienti ad ipsius insipientiam, ne similis fias illi: sed responde insipienti contra ipsius insipientiam, ut non uideatur sibi sapiens esse.