Promiseram quidem nobis ante tempus epistolam, filii carissimi, quae omnium morum instituta de lege commendans summatim omnia Contineret quaecumque uniuersis clericis generaliter ad dirigendam regulam competunt disciplinae. sed quia nunc feminarum commoratione uulgariter inter uos quidam ignominiae deuoluti sunt, etiam de hac re specialiter uobis Domini correptione scribere compulsus sum: qui miserum me pro uestra neglegentia cum seueritate conueniens mandare praecepit, ne clerici cum feminis commorentur. et licet haec admonitio sola litterarum mearum auctoritate sufficeret, tamen ne me somniatorem inrideat quisquam, sicut Ioseph fratres inriserunt, scripturarum addimus firmitatem, ut omnes sciant hoc etiam modo per reuelationem Dominum iubere, quod litteris cognoscitur ante iussisse, nec nos esse adulterantes uerbum Domini aut uolentes iactanter de reuelationibus gloriari, sed sic ante conspectum Domini referendo non mentiri quod loquimur: sicut a Domino confidimus nos non 2 fiamus ergo] eimua itaque X, itaque simus v. — Erplicit de XII abusiuia saeculi G, Eiplicit sci ioli Chrisostomi ex epistula beati Pauli apostoli ad corinthios prima (sic) X, om. V . — . Incipit de ringularitate clericorum (cypriani add. maft. rec.) C. — 5 promisaram C, emiseram v 6 omnia etiam v 8 de feminaram v 9 ignominiae C, ad ignominiam coni. Pamelwts, ignominiose coni. Erasmus 10 scribere om. C 11 conueniens C, eorripiens v 13 me om. C 14 rideat C audisse mendacium praesumentes uocem apostoli Pauli protestantis, non enim sumus, inquit, sicut plurimi adulterantes uerbum Dei, sed ex sinceritate sicut ex Deo coram ipso in Christo loquimur. in dolore itaque maximo constituti de quibusdam tabefactis membris corporis nostri et in gemitu iacturam lamentantis ecclesiae, quae per segnitiem nostram redigitur per dies singulos ad nimiam paucitatem, credimus nos ex parte aliqua subleuari, quod diligentiae nostrae neglegentia quorundam obesse non possit, quibus numquam nostrae litterae defuerunt, quae per absentiam meam frequentiam omnibus pensauerunt. dissimulationis suae unusquisque contemptor reum semet ipse conscribat, nos autem libera fronte contemptoribus exclamamus quod Salomon confidenter exprobrat: quoniam quidem uocabam, inquit, non obaudiebatis: et extendebam uerba mea, et non intendebatis, sed irrita faciebatis mea consilia, meis autem increpationibus non intendebatis: itaque et ego uestrae perditioni superridebo. gratulabor ergo aduersum uos, cum aduenerit uobis interitus, cum aduenerit uobis subito tumultus, euersio autem similis procellae, et cum aduenerit uobis pressura et expugnatio. erit enim cum me inuocaueritis, ego autem non exaudiam uos. quaerent me mali, et non inuenient: oderunt enim sapientiam. uerbumautem Domini non adsumpserunt neque uoluerunt meis consiliis intendere. spreuerunt enim meas correptiones: ideoque edent uiae suae fructus et sua impietate satiabuntur. Ad uos nunc exhortatio nostra conuertitur quos nolumus experiri talia praecipitia ruinarum. metuite quantum potestis eiusmodi casus exitia et in ista subuersione labentium nos experimenta perterreant. nimium praeceps est qui transire contendit conspexerit alium 2 I Cor. 4, 12. 13 Prou. 1, 24-31. 1 uoce C 5 putrefactis c 10 meam C, nostram v I 11 ut unusquisque v Bemetipsum v 12 exclamemus v 17 et cum v 19 similis C, simul et v 26 saciabuntur C 27 exh. nostra C, mea exh. v 30 alium conspexerit v cecidisse, et uehementer infrenis est cui non incutitur timor alio pereunte. amator est uero salutis suae qui euitat alienae mortis incursum. et ipse est prouidus qui sollicitus fit cladibus ceterorum, sicut Salomon adprobat dicens: as tutus uidens malum puniri, uehementer erudietur, et iterum: cadentibus impiis iusti uehementer terrebuntur. aduersaria est confidentia quae periculis uitam suam pro certo commendat, et lubrica spes est quae inter fomenta peccati saluari se sperat. incerta uictoria est inter hostilia arma pugnare, et inpossibilis liberatio est flammis circumdari nec ardere. quod Salomon abnegat dicens: quis alligabit in sinu suo ignem, uestimenta autem sua non comburet? aut quis ambulabit super carbones ignis, pedes uero non comburet? sic qui introit ad uxorem proximi sui, non erit inmunis neque omnis qui tangit eam. credite quaeso uos, credite diuinae fidei quin immo quam uestrae: quia omne quicquid pollicetur non potest fallere dicente Domino: facilius est, inquit, caelum et terram praeterire quam de lege unum apicem cadere. et iterum: caelum et terra transibunt, uerba autem mea non praeteribunt. ipsi ergo nos fallimus, quotiens inordinaliter credimus aestimantes per fidem nostram legis praecepta posse mutari, ut inter masculos et feminas speremus passim castitatem immobilem custodiri. Difficile quis uenenum bibet ot uiuet. uerendum est dormienti in ripa, ne cadat, cum dicat apostolus: qui se putat stare uideat ne cadat. in hac parte expedit bene timere quam male fidere. et utilius est infirmum se homo cognoscat ut fortis existat, quam fortis uideri uelit, et infirmus emergat. de qua re praesumptores obiurgat apostolus dicens: si qui putat se aliquid esse, cum nihil sit, se ipsum inplanat. pro certo inplanator proprius suam 4 Prou. 24, 12. (?) 10 Prou. 6, 27. 28. 16 Luc. 16, 17. . 18 Matth. 24, 96. 24 I Cor. 10, 12. 28 Gal. -6, 3. 2 uero est v 10 abnegat C, non negat v 13 introit C1, introierit C2 υ 14 uos C 8. l. m. 2 15 plus quam JErasmus nestrae C, nostrae v 20 praecepto 01 21 posae*om. v 23 bibat C1 uiuat C uerendum est] uel C 25 expedit plus υ ; cf. I. 15 28 quia C animam decipit, qui non canendo contraria noxiis rebus semet ipse commiserit. ille autem tutius sibi consulit, qui circa malos semper infidus species quascumque noxias extimescit. quorum distantiam Salomon disseruit dicens: sapiens timendo declinabit ab omni malo: insipiens autem confidens sui miscetur iniquo. magnum sapientiae diuinae consilium inuentum est, ubi timoris auxilio liberemur. magna conpendia prouidentiae, ut aliquando fiat uirtus et uictoria per timorem. magna remedia Dominus contulit ad salutem, ut habeat et timidus laudem, sicut Salomon repetit dicens: beatus uir qui ueretur omnia per metum. inaestimabilis Domini misericordia quae undique homini suo contulit gloriam et incomprehensibilis pietas quae secundum pugnas dedit et palmas, ut confidendo masculorum saeuitiam superemus et timendo feminarum blandimenta uincamus, dummodo et de uirtute et de infirmitate super nos glorias Dominus operetur, ut in omnibus et per omnia omnipotentem semet ipse testetur diuidens differentias triumphorum, ut tam consiliis quam uiribus a nobis bella uincantur nec si uinceremus solius fidei fortitudine contra Salomonem uacua essent opera sapientiae. nunc igitur sapientiae arma gestanda, ubi feminei et uiriles sexus certamen indicunt. unde Salomon sic instruit dicens: prudentiam, inquit, fac notam tibi, ut te seruet a muliere aliena et pessima. uidete nunc prudentiam in isto bello, non fidem nobis datam esse uictricem quae nos timiditatis remedio liberasset, et contemplamini quae sunt modo arma sumends, si uultis habere legis auxilia. estote timidi ut sitis intrepidi: et licet timor in certamine infirmitas esse uideatur, tamen secundum uerbum apostoli uirtus in infirmitate perficitur. separamini deprecor, separamini a contagione pestifera. 4 Pron. 14, 16. 10 Sir. 25, 11. ,20 Prou. 2, 16. 26 II Cor. 12, 9. 2 totros C* 7 liberentor Cl 11 undique C, unicuique v sno C, suam v 13 confitendo v 15 dominns glorias v 16 tam bm. C tn ras. 17 Nec C, ne v nicerimnt o 19 ge- standa rant C uiriliB v 20 indicunt C, indicitur υ 21 aliene C\' 27 a om. v Quantumcumque fuerit unusquisque longius ab aduersis, tantum non sentit aduersa. minus uoluptatibus stimulatur, qui non est, ubi frequentia est uoluptatum. et minus auaritiae molestias patitur qui diuitias non uidet, si admittimus apostolum pollicentem: qui uolunt, inquit, diuites fieri, incidunt in temptationem et muscipula et desideria multa et inutilia et noxia, quae mergunt hominem in perditionem et in interitum. non aliter temptationibus subiacet qui iunctus est feminae, in qua nihil est aliud nisi quod feriat proximantem. aculeus peccati facta est forma feminea, et mortis condicio non aliunde surrexit nisi de muliebri substantia. quod Salomon ad nostram sollicitudinem memorat dicens: a muliere factum eat initium peccati, et propter hanc omnes morimur. inde mortales tenemur nec timemus. quid si iam inmortales essemus? per mulierem liberauit nos equidem Christus, sed unde adhuc morimur formidare debemus. tunc liberatio ipsa constabit in femina, si a nobis mors reuincatur quae per feminam uenerat. ceterum si adhuc per mulierem circa nos scandala dominantur, liberationis Christi fecimus pro certo dispendium: siquidem in futurum spes ista libertatis manet quam fidei nostrae Christum credimus contulisse, ut tunc nobis omnino mulier non noceat, cum et ipsa mors fuerit euacuata. nam si modo putamus nos intemptabiles esse muliebribus iaculis, nihil ergo restat caelestibus regnis. non inmerito tales sensus apostolus increpat dicens: iam satiati estis, iam diuites facti estis: sine nobis regnatis, et utinam regnetis. tempus ergo adhuc luctaminis geritur et mors per feminam adhuc usque grassatur. mentior, si non uidemus exinde interitus plurimorum. quanti et quales episcopi et clerici simul et laici post confessionum uictoriarumque calcata certamina, post magnalia et signa uel mirabilia usque quaque monstrata noscuntur cum his omnibus naufragasse, cum uolunt in naui fragili nauigare ? quantos leones domuit una 4 I Tim. 6, 9. 12 Sir. 25, 24. 23 I Cor. 4, 8. 2 uolontatibus C 3 frequentia eat ubi 11 5 et C, et in v , muscipulam C1, muscipolas v 13 quid si] quasi fori . 21 mulieribus Cl 22 nihil C, quid v 23 apoatolns paulus C alterum iam C s. l. m . 2 24 regnawtis C 25 Luctaminia adhuc v 29 usque C a 1. m. 2 30 una 0, una muliehris v in A 12 infirmitas delicata, quae cum sit uilis et misera, de magnis efficit praedam? quod Salomon loquitur dicens: pretium meretricis quantum est panis unius, mulier autem pretiosas animas capit. Ante noe ista tractantur, et nnllis terroribus coercemur: quid faceremus, si opinionibus tantummodo gestas historias audiremus? sed haec est semper incredulitas humanae duritiae, ut non solum audiendo sed etiam uidendo non credat alteros interisse, nisi et se ipsam uideat interire: nec sociorum mortibus quatitur, dum illos promeritos ant inualidos opinatur. se autem multum mereri aut multum ualere fiducialiter putat, nesciens praeberi cunctis exempla, cum fuerint quibusdam inrogata supplicia, sicut Dominus in euangelio proponit et dicit: pntatis\\quod hi Galilaei prae omnibus Galilaeis fuerunt peccatores qui talia passi sunt? non. dico uobis: nisi paenitentiam habueritis, similiter perietis sicut illi supra quos cecidit turris in Siloa, et occidit eos. putatis quoniam et ipsi debitores fuerunt prae omnibus hominibus habitantibus in Hierusalem? non. dico uobis: si non paenitueritis, similiter perietis.