<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa010.opp-lat1"><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>Quibus rebus et huiuscemodi compluribus factis ad claritatem eius  <lb/>
            pertinentibus consequens esse uidebatur ut quemadmodum Iudaei de <lb/>
            Christo sentiunt, quod tamen de Iesu Christo Domino nostro non <lb/>
            credunt, ut etiam ipsi existimarent, ut talis et tantus nulla obita <lb/>
            morte in aeternum perseueret, et regnum Israel et totius orbis in <lb n="30"/>
            perpetuum quod non corriperetur possideret. unde etiam Iudaei ausi <lb/>
            fuerunt eum rapere et in regnum unguere: quod quidem necesse <lb/>
            habuit ille subterfugere: ac propterea discipuli eius arbitrabantur

<note type="footnote"> 7 quo <hi rend="italic">scripsi,</hi> quod <hi rend="italic">cod. et b</hi> 28 sentiant <hi rend="italic">Big</hi>. 81 corriperetur] <lb/>
            corrumperetur <hi rend="italic">conI. Baluzius</hi> 32 fuerant <hi rend="italic">Big</hi>. 33 auperfugere <lb/>
            COlli. <hi rend="italic">Big</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="80"/>
            quod nulla alia ratione uitam aeternam his praestaturus esset, nisi <lb/>
            primum ipse uitam hanc temporalem cum illa aeterna in se ipso <lb/>
            continuasset. denique cum conuersarentur in Galilaea dixit eis Iesus: <lb/>
            incipit filius hominis tradi in manus hominum et <lb/>
            interficient eum, et post triduum resurget. et contristati <lb n="5"/>
            sunt nimis, quia, sicuti diximus, longe diuersum prius animis ac mente <lb/>
            conceperant. denique hic fuit etiam Iudaeorum sermo contradictionis <lb/>
            aduersus eum, cum se ipse quidem doceret eos et futura annuntiaret, <lb/>
            illi autem dicerent: nos audiuimus a lege quia Christus <lb/>
            manet in aeternum: et quomodo tu dicis quia exaltari <lb n="10"/>
            oportet filium hominis? itaque fuit discipulorum eadem haec <lb/>
            praesumptio de Christo, prorumpente in istum sermonem incrudelitatis <lb/>
            suae Petro ipso duce ac principe apostolorum. cum enim a Domino <lb/>
            simul cum ceteris fuisset interrogatus quidnam sentiret de ipso, <lb/>
            id est quem esse eum existimaret, et primo ueritatem confessus fuisset<lb n="15"/>
            dicens esse eum Christum filium Dei uiui et propterea beatus ab illo <lb/>
            iudicatus esset, quod hoc non carnaliter sed per patris caelestis reuelationem <lb/>
            adsecutus esset, idem tamen, ubi coepit Iesus ostendere <lb/>
            discipulis suis quia oporteret eum Hierosolymam ire et multa pati a <lb/>
            senioribus et sacerdotibus et scribis et interfici et post diem tertium <lb n="20"/>
            resurgere, nihilominus ille uerus Christi confessor post pauculos dies <lb/>
            assumpto eo coepit illum corripere dicens: propitius sit tibi, <lb/>
            non erit istud, ita ut propterea audire a Domino commeruerit: <lb/>
            uade post me satanas, scandalum mihi es, ob hoc quod <lb/>
            non saperet ea quae sunt Dei sed ea quae sunt hominum. quae increpatio<lb n="25"/>
            aduersus Petrum magis magisque eluxit adprehenso Domino, <lb/>
            cum a muliercula conterritus diceret: nescio quid dicas, neque <lb/>
            noui te, et iterum cum hoc idem diceret adhibito iureiurando et <lb/>
            tertio deuotans et iurans adfirmaret quoniam non nosset hominem et <lb/>
            non semel sed saepius eum negasset, quod consilium ei quoniam usque <lb n="30"/>
            ad passionem Domini perseueraturum erat multo prius a Domino <lb/>
            palam factum est, ut nos quoque id non ignoremus. denique post

<note type="footnote"> 4 Matth. 9, 30. 9 Io. 12, 34. 22 Matth. 16, 16 sq. <lb/>
            27 Matth. 26, 70 sq. </note>

<note type="footnote"> 6 quia ... animis <hi rend="italic">om. Rig</hi>. 19 oportet illum <hi rend="italic">Rig</hi>. 28 ita <lb/>
            <hi rend="italic">om. Big</hi>. 28 idem om. <hi rend="italic">Rig</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="81"/>
            resurrectionem Domini unus e discipulis eius Cleopas cum esset <lb/>
            maestus secundum errorem omnium condiscipulorum suorum, ipsi <lb/>
            Domino tamquam alicui ignoto referens quod contigerat, sic locutus <lb/>
            est dicens de Iesu Nazareno, qui fuit propheta potens in factis et <lb/>
            dictis in conspectu Dei et uniuersi populi, quomodo hunc tradiderunt <lb n="5"/>
            sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis et cruci eum <lb/>
            fixerunt. nos autem sperabamus quod ipse erat redempturus <lb/>
            Israel. iuxta quae omnes quoque discipuli adseuerationem quoque <lb/>
            mulierum, quae post resurrectionem uiderant Dominum, <lb/>
            iudicauerunt deliramenta et quidam ipsorum uiso eo non crediderunt <lb n="10"/>
            sed dubitauerunt, quique tunc non interfuerunt omnino <lb/>
            non crediderant, nisi postmodum ab ipso Domino omnibus modis <lb/>
            fuissent obiurgati atque increpati: quoniam mors eos ita offenderat <lb/>
            ut putarent eum non resurrexisse, quem innuerant mori non <lb/>
            debuisse, quia contra opinionem ipsorum semel mortuus, fuisset. <lb n="15"/>
            itaque quod ad ipsos discipulos pertinet, neque integram neque perfectam <lb/>
            fidem habuisse his modis quibus retulimus inueniuntur, et <lb/>
            quod multo grauius est, sicut in euangelio cata Ioannem scriptum est, <lb/>
            etiam alios baptizabant. 
</p></div></div></body></text></TEI>