Quibus rebus et huiuscemodi compluribus factis ad claritatem eius pertinentibus consequens esse uidebatur ut quemadmodum Iudaei de Christo sentiunt, quod tamen de Iesu Christo Domino nostro non credunt, ut etiam ipsi existimarent, ut talis et tantus nulla obita morte in aeternum perseueret, et regnum Israel et totius orbis in perpetuum quod non corriperetur possideret. unde etiam Iudaei ausi fuerunt eum rapere et in regnum unguere: quod quidem necesse habuit ille subterfugere: ac propterea discipuli eius arbitrabantur 7 quo scripsi, quod cod. et b 28 sentiant Big . 81 corriperetur] corrumperetur conI. Baluzius 32 fuerant Big . 33 auperfugere COlli. Big . quod nulla alia ratione uitam aeternam his praestaturus esset, nisi primum ipse uitam hanc temporalem cum illa aeterna in se ipso continuasset. denique cum conuersarentur in Galilaea dixit eis Iesus: incipit filius hominis tradi in manus hominum et interficient eum, et post triduum resurget. et contristati sunt nimis, quia, sicuti diximus, longe diuersum prius animis ac mente conceperant. denique hic fuit etiam Iudaeorum sermo contradictionis aduersus eum, cum se ipse quidem doceret eos et futura annuntiaret, illi autem dicerent: nos audiuimus a lege quia Christus manet in aeternum: et quomodo tu dicis quia exaltari oportet filium hominis? itaque fuit discipulorum eadem haec praesumptio de Christo, prorumpente in istum sermonem incrudelitatis suae Petro ipso duce ac principe apostolorum. cum enim a Domino simul cum ceteris fuisset interrogatus quidnam sentiret de ipso, id est quem esse eum existimaret, et primo ueritatem confessus fuisset dicens esse eum Christum filium Dei uiui et propterea beatus ab illo iudicatus esset, quod hoc non carnaliter sed per patris caelestis reuelationem adsecutus esset, idem tamen, ubi coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum Hierosolymam ire et multa pati a senioribus et sacerdotibus et scribis et interfici et post diem tertium resurgere, nihilominus ille uerus Christi confessor post pauculos dies assumpto eo coepit illum corripere dicens: propitius sit tibi, non erit istud, ita ut propterea audire a Domino commeruerit: uade post me satanas, scandalum mihi es, ob hoc quod non saperet ea quae sunt Dei sed ea quae sunt hominum. quae increpatio aduersus Petrum magis magisque eluxit adprehenso Domino, cum a muliercula conterritus diceret: nescio quid dicas, neque noui te, et iterum cum hoc idem diceret adhibito iureiurando et tertio deuotans et iurans adfirmaret quoniam non nosset hominem et non semel sed saepius eum negasset, quod consilium ei quoniam usque ad passionem Domini perseueraturum erat multo prius a Domino palam factum est, ut nos quoque id non ignoremus. denique post 4 Matth. 9, 30. 9 Io. 12, 34. 22 Matth. 16, 16 sq. 27 Matth. 26, 70 sq. 6 quia ... animis om. Rig . 19 oportet illum Rig . 28 ita om. Big . 28 idem om. Rig . resurrectionem Domini unus e discipulis eius Cleopas cum esset maestus secundum errorem omnium condiscipulorum suorum, ipsi Domino tamquam alicui ignoto referens quod contigerat, sic locutus est dicens de Iesu Nazareno, qui fuit propheta potens in factis et dictis in conspectu Dei et uniuersi populi, quomodo hunc tradiderunt sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis et cruci eum fixerunt. nos autem sperabamus quod ipse erat redempturus Israel. iuxta quae omnes quoque discipuli adseuerationem quoque mulierum, quae post resurrectionem uiderant Dominum, iudicauerunt deliramenta et quidam ipsorum uiso eo non crediderunt sed dubitauerunt, quique tunc non interfuerunt omnino non crediderant, nisi postmodum ab ipso Domino omnibus modis fuissent obiurgati atque increpati: quoniam mors eos ita offenderat ut putarent eum non resurrexisse, quem innuerant mori non debuisse, quia contra opinionem ipsorum semel mortuus, fuisset. itaque quod ad ipsos discipulos pertinet, neque integram neque perfectam fidem habuisse his modis quibus retulimus inueniuntur, et quod multo grauius est, sicut in euangelio cata Ioannem scriptum est, etiam alios baptizabant.