<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa010.opp-lat1"><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p> Sed ad haec, ut soles, contradices, opponendo nobis tunc cum baptizarentur <lb/>
            integre ac recte discipulos ac non ut hos haereticos esse <lb n="30"/>
            baptizatos. quod ex persona ipsorum et eius qui baptizauit illos sumas <lb/>
            necesse est. et ideo nos ad propositionem hanc tuam non ut accusatores <lb/>
            discipulorum Domini respondemus, sed sicuti compellimur, quia

<note type="footnote"> 5 Matth. 28, 19. 13 Matth. 7, 22. 23. </note>

<note type="footnote"> 1 baptismate ea quae <hi rend="italic">cod</hi>. 3 non dubie <hi rend="italic">om. Big</hi>. 19 idcirco <lb/>
            quae <hi rend="italic">Big</hi>. 21 quod] quia <hi rend="italic">Rig</hi>. 25 illa <hi rend="italic">Big</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="79"/>
            necesse est ubi et quando et quemadmodum unicuique nostrum salus <lb/>
            sit praestita rationibus inuestigemus. namque natum esse Dominum <lb/>
            nostrum et Christum esse eum multis rationibus a discipulis eius non <lb/>
            immerito credi uidebatur, quod ex tribu Iuda, quod ex genere Dauid <lb/>
            quodque in ciuitate Bethleem fuisset natus et quod pastoribus ab angelis <lb n="5"/>
            quoniam saluator illis natus esset eodem momento fuisset annuntiatus, <lb/>
            quo in oriente uisa eius stella sollicitissime fuisset a magis <lb/>
            requisitus et adoratus et illustribus donis et insignibus muneribus <lb/>
            honoratus, quod puer admodum in templo sedens cum legis doctoribus <lb/>
            prudenter et cum admiratione omnium disputasset, quod cum baptizaretur, <lb n="10"/>
            ita ut nulli alii contigerat, caelis apertis descensione spiritus <lb/>
            sancti et super eum mansione testimonio etiam patris sui itemque <lb/>
            Ioannis baptistae fuisset clarificatus, quod supra humanam mediocritatem <lb/>
            corda et cogitationes uniuersorum intelligeret, quod languores <lb/>
            et uitia et ualetudines cum potestate maxima curaret atque sanaret, <lb n="15"/>
            quod remissiones peccatorum cum euidenti probatione praestaret, <lb/>
            quod daemonia iussu expelleret, quod leprosos uerbo mundaret, quod <lb/>
            aquam in uinum conuertendo conuiuium nuptiale admirabili laetitia <lb/>
            amplificaret, quod caecis uisionem restitueret aut indulgeret, quod <lb/>
            doctrinam patris cum omni fiducia assereret, quod in loco deserto de <lb n="20"/>
            quinque panibus quinque milia hominum saturaret, quod reliquiae <lb/>
            atque buccellae plus quam duodecim cophinos implerent, quod mortuos <lb/>
            pro sua pietate passim suscitaret, quod uentis et mari ut quiescerent <lb/>
            imperaret, quod super mare pedibus ambularet, quod uirtutes omnes <lb/>
            omnino perficeret. <lb n="25"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>