Sed ad haec, ut soles, contradices, opponendo nobis tunc cum baptizarentur integre ac recte discipulos ac non ut hos haereticos esse baptizatos. quod ex persona ipsorum et eius qui baptizauit illos sumas necesse est. et ideo nos ad propositionem hanc tuam non ut accusatores discipulorum Domini respondemus, sed sicuti compellimur, quia 5 Matth. 28, 19. 13 Matth. 7, 22. 23. 1 baptismate ea quae cod . 3 non dubie om. Big . 19 idcirco quae Big . 21 quod] quia Rig . 25 illa Big . necesse est ubi et quando et quemadmodum unicuique nostrum salus sit praestita rationibus inuestigemus. namque natum esse Dominum nostrum et Christum esse eum multis rationibus a discipulis eius non immerito credi uidebatur, quod ex tribu Iuda, quod ex genere Dauid quodque in ciuitate Bethleem fuisset natus et quod pastoribus ab angelis quoniam saluator illis natus esset eodem momento fuisset annuntiatus, quo in oriente uisa eius stella sollicitissime fuisset a magis requisitus et adoratus et illustribus donis et insignibus muneribus honoratus, quod puer admodum in templo sedens cum legis doctoribus prudenter et cum admiratione omnium disputasset, quod cum baptizaretur, ita ut nulli alii contigerat, caelis apertis descensione spiritus sancti et super eum mansione testimonio etiam patris sui itemque Ioannis baptistae fuisset clarificatus, quod supra humanam mediocritatem corda et cogitationes uniuersorum intelligeret, quod languores et uitia et ualetudines cum potestate maxima curaret atque sanaret, quod remissiones peccatorum cum euidenti probatione praestaret, quod daemonia iussu expelleret, quod leprosos uerbo mundaret, quod aquam in uinum conuertendo conuiuium nuptiale admirabili laetitia amplificaret, quod caecis uisionem restitueret aut indulgeret, quod doctrinam patris cum omni fiducia assereret, quod in loco deserto de quinque panibus quinque milia hominum saturaret, quod reliquiae atque buccellae plus quam duodecim cophinos implerent, quod mortuos pro sua pietate passim suscitaret, quod uentis et mari ut quiescerent imperaret, quod super mare pedibus ambularet, quod uirtutes omnes omnino perficeret.