Sed ad haec, ut soles, contradices, opponendo nobis tunc cum baptizarentur integre ac recte discipulos ac non ut hos haereticos esse baptizatos. quod ex persona ipsorum et eius qui baptizauit illos sumas necesse est. et ideo nos ad propositionem hanc tuam non ut accusatores discipulorum Domini respondemus, sed sicuti compellimur, quia 5 Matth. 28, 19. 13 Matth. 7, 22. 23. 1 baptismate ea quae cod . 3 non dubie om. Big . 19 idcirco quae Big . 21 quod] quia Rig . 25 illa Big . necesse est ubi et quando et quemadmodum unicuique nostrum salus sit praestita rationibus inuestigemus. namque natum esse Dominum nostrum et Christum esse eum multis rationibus a discipulis eius non immerito credi uidebatur, quod ex tribu Iuda, quod ex genere Dauid quodque in ciuitate Bethleem fuisset natus et quod pastoribus ab angelis quoniam saluator illis natus esset eodem momento fuisset annuntiatus, quo in oriente uisa eius stella sollicitissime fuisset a magis requisitus et adoratus et illustribus donis et insignibus muneribus honoratus, quod puer admodum in templo sedens cum legis doctoribus prudenter et cum admiratione omnium disputasset, quod cum baptizaretur, ita ut nulli alii contigerat, caelis apertis descensione spiritus sancti et super eum mansione testimonio etiam patris sui itemque Ioannis baptistae fuisset clarificatus, quod supra humanam mediocritatem corda et cogitationes uniuersorum intelligeret, quod languores et uitia et ualetudines cum potestate maxima curaret atque sanaret, quod remissiones peccatorum cum euidenti probatione praestaret, quod daemonia iussu expelleret, quod leprosos uerbo mundaret, quod aquam in uinum conuertendo conuiuium nuptiale admirabili laetitia amplificaret, quod caecis uisionem restitueret aut indulgeret, quod doctrinam patris cum omni fiducia assereret, quod in loco deserto de quinque panibus quinque milia hominum saturaret, quod reliquiae atque buccellae plus quam duodecim cophinos implerent, quod mortuos pro sua pietate passim suscitaret, quod uentis et mari ut quiescerent imperaret, quod super mare pedibus ambularet, quod uirtutes omnes omnino perficeret. Quibus rebus et huiuscemodi compluribus factis ad claritatem eius pertinentibus consequens esse uidebatur ut quemadmodum Iudaei de Christo sentiunt, quod tamen de Iesu Christo Domino nostro non credunt, ut etiam ipsi existimarent, ut talis et tantus nulla obita morte in aeternum perseueret, et regnum Israel et totius orbis in perpetuum quod non corriperetur possideret. unde etiam Iudaei ausi fuerunt eum rapere et in regnum unguere: quod quidem necesse habuit ille subterfugere: ac propterea discipuli eius arbitrabantur 7 quo scripsi, quod cod. et b 28 sentiant Big . 81 corriperetur] corrumperetur conI. Baluzius 32 fuerant Big . 33 auperfugere COlli. Big . quod nulla alia ratione uitam aeternam his praestaturus esset, nisi primum ipse uitam hanc temporalem cum illa aeterna in se ipso continuasset. denique cum conuersarentur in Galilaea dixit eis Iesus: incipit filius hominis tradi in manus hominum et interficient eum, et post triduum resurget. et contristati sunt nimis, quia, sicuti diximus, longe diuersum prius animis ac mente conceperant. denique hic fuit etiam Iudaeorum sermo contradictionis aduersus eum, cum se ipse quidem doceret eos et futura annuntiaret, illi autem dicerent: nos audiuimus a lege quia Christus manet in aeternum: et quomodo tu dicis quia exaltari oportet filium hominis? itaque fuit discipulorum eadem haec praesumptio de Christo, prorumpente in istum sermonem incrudelitatis suae Petro ipso duce ac principe apostolorum. cum enim a Domino simul cum ceteris fuisset interrogatus quidnam sentiret de ipso, id est quem esse eum existimaret, et primo ueritatem confessus fuisset dicens esse eum Christum filium Dei uiui et propterea beatus ab illo iudicatus esset, quod hoc non carnaliter sed per patris caelestis reuelationem adsecutus esset, idem tamen, ubi coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum Hierosolymam ire et multa pati a senioribus et sacerdotibus et scribis et interfici et post diem tertium resurgere, nihilominus ille uerus Christi confessor post pauculos dies assumpto eo coepit illum corripere dicens: propitius sit tibi, non erit istud, ita ut propterea audire a Domino commeruerit: uade post me satanas, scandalum mihi es, ob hoc quod non saperet ea quae sunt Dei sed ea quae sunt hominum. quae increpatio aduersus Petrum magis magisque eluxit adprehenso Domino, cum a muliercula conterritus diceret: nescio quid dicas, neque noui te, et iterum cum hoc idem diceret adhibito iureiurando et tertio deuotans et iurans adfirmaret quoniam non nosset hominem et non semel sed saepius eum negasset, quod consilium ei quoniam usque ad passionem Domini perseueraturum erat multo prius a Domino palam factum est, ut nos quoque id non ignoremus. denique post 4 Matth. 9, 30. 9 Io. 12, 34. 22 Matth. 16, 16 sq. 27 Matth. 26, 70 sq. 6 quia ... animis om. Rig . 19 oportet illum Rig . 28 ita om. Big . 28 idem om. Rig . resurrectionem Domini unus e discipulis eius Cleopas cum esset maestus secundum errorem omnium condiscipulorum suorum, ipsi Domino tamquam alicui ignoto referens quod contigerat, sic locutus est dicens de Iesu Nazareno, qui fuit propheta potens in factis et dictis in conspectu Dei et uniuersi populi, quomodo hunc tradiderunt sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis et cruci eum fixerunt. nos autem sperabamus quod ipse erat redempturus Israel. iuxta quae omnes quoque discipuli adseuerationem quoque mulierum, quae post resurrectionem uiderant Dominum, iudicauerunt deliramenta et quidam ipsorum uiso eo non crediderunt sed dubitauerunt, quique tunc non interfuerunt omnino non crediderant, nisi postmodum ab ipso Domino omnibus modis fuissent obiurgati atque increpati: quoniam mors eos ita offenderat ut putarent eum non resurrexisse, quem innuerant mori non debuisse, quia contra opinionem ipsorum semel mortuus, fuisset. itaque quod ad ipsos discipulos pertinet, neque integram neque perfectam fidem habuisse his modis quibus retulimus inueniuntur, et quod multo grauius est, sicut in euangelio cata Ioannem scriptum est, etiam alios baptizabant. Praeterea quid dicturus es de his qui plerumque ab episcopis pessimae conuersationis baptizantur: qui tamen tandem cum Deus uoluerit, in sceleribus suis conuicti, etiam ipso aut prorsus etiam communicatione priuantur? aut quid statues de eis qui ab episcopis praue sentientibus aut imperitioribus fuerint baptizati? quando non ad liquidum et integre uel etiam aliter quam oportet in traditione sacramenti fuerint locuti, certe aut interrogauerint quid aut interrogantes a respondentibus audierint quod minime ita interrogari aut responderi. debet, quod tamen non ualde illam nostram rectam fidem laedat, sed non tam ornate ut tu et composite, isti quoque simpliciores homines mysterium fidei tradant. dicturus es enim utique pro tua singulari diligentia hos quoque denuo baptizandos esse, cum maxime eis res desit aut obstet quo minus inuiolabile illud diuinum 18 cf. lo. 3, 22. 6 eum om. Big . 14 innuerant Big., crediderant Bal., timuerant cod . 22 ipso aut cod., ipso monere Oxon., epatu (i. e . episcopatu) aut fort . m A 6 mysterium fidei intemeratum possint accipere. sed enim, uirorum optime, reddamus et permittamus uirtutibus caelestibus uires suas, et dignationi diuinae maiestatis concedamus operationes proprias, et intellegentes quantum in ea sit emolumentum libenter ei adquiescamus. et ideo cum salus nostra in baptismate spiritus, quod plerumque cum baptismate aquae coniunctum est, sit constituta, siquidem per nos baptisma tradetur, integro et sollemniter et per omnia quae scripta sunt adsignetur atque sine ulla ullius rei separatione tradatur: aut si a minore clero per necessitatem traditum fuerit, euentum exspectemus ut aut suppleatur a nobis aut [a] Domino supplendum reseruetur: si uero ab alienis traditum fuerit, ut potest hoc negotium et ut admittit corrigatur, quia spiritus sanctus extra ecclesiam non sit, fides quoque non solum apud haereticos, uerum etiam apud eos qui in schismate constituti sunt sana esse non possit, idcircoque paenitentiam agentibus correctisque per doctrinam ueritatis et per fidem ipsorum, quae postea emendata est purificato corde eorum, tantummodo baptismate spiritali id est manus impositione episcopi et spiritus sancti subministratione subueniri debeat. signum quoque fidei integrum hoc modo et hac ratione tradi in ecclesia merito consueuit, ne inuocatio nominis Iesu quae aboleri non potest contemptui a nobis uideatur habita, quod utique non oportet, quamquam talis inuocatio, si nihil eorum quae memorauimus secutum fuerit, ab operatione salutis cesset ac uacet. dicente enim apostolo unum esse baptisma, necesse est inuocatione nominis Iesu perseuerante, quia non potest a quoquam hominum quae semel inuocata est auferri, si eam contra decretum apostolorum geminare ausi fuerimus nimietate praestandi immo superaddendi baptismatis studio: si ille qui ad ecclesiam reuertitur nolit denuo baptizari, futurum est ut defraudemus baptismate spiritali eum quem putamus defraudandum non esse baptismate aquae. Quid autem statues in personam eius uerbum audientis qui forte adprehensus in nomine Christi statim confessus ac priusquam baptizari aqua permitteretur ei fuerit punitus, utrum perisse eum pronuntiabis quia non est aqua baptizatus, an uero aliquid extrinsecus 1 uinorum cod., em. Baluzius 4 et] ut Big . libentes Big . 10 a inchtsi 18 debet fort . 22 secutum] seruatum Big . 26 aut si cod . 27 studiosi. Si Big . 28 noluit Big . patrocinari ei ad salutem existimabis, licet non sit aqua baptizatus ? quod perisse eum existimabis, obuiam tibi ueniet sententia Domini dicentis: quicumque me confessus fuerit coram hominibus, confitebor illum et ego coram patre meo qui in caelis est: quia nihil interest utrum hic uerbum audiens an fidelis sit qui confitetur Dominum, dummodo ipsum Christum quem confiteri oportet confiteatur, quia Dominus pari uice confitendo et ipse confessorem suum apud patrem honore eum martyrii sui, ut pollicitus est, exornet. quod utique non debet latius accipi, quasi possit usquequaque porrigi, quia potest Christi nomen etiam haereticus aliquis, qui tamen ipsum Christum negat, confiteri, quia in alium Christum credit, cum Christus confiteatur quod ei prodesse minime possit, si quidem Dominus non nisi se ipsum in confessionem a nobis coram hominibus deduci oportere dixit, quod sine ipso et sine uenerando nomine eius non potest fieri. et ideo integrum ac sincerum et incontaminatum et inuiolatum utrumque debet consistere confitenti, nullo delectu habito ipsius confessoris, siue ille iustus sine peccator, perfectusque christianus an uero etiam nunc imperfectus, qui summo discrimine suo Dominum confiteri non timuit. nec est hoc contrarium superiori tractatui: quia illic quidem tempus supererat ad corrigenda quae mutila uel praua sunt, et quoniam quaedam concessa sunt ipsi tantummodo nomini Domini nostri, martyrium autem non nisi in ipso et per ipsum Dominum possit consummari, et idcirco neque Christum sine ipsius nomine quis possit confiteri neque nomen Christi sine ipso Christo ad confessionem cuiquam possit patrocinari.