<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa010.opp-lat1"><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p> Nec aestimes huic tractatui contrarium esse quod dixit Dominus: <lb/>
            ite, docete gentes, tinguite eos in nomine patris et <lb n="5"/>
            filii et* spiritus sancti. quia cum hoc uerum et rectum et <lb/>
            omnibus modis in ecclesia obseruandum sit et obseruari quoque solitum <lb/>
            sit, tamen considerare oportet quod inuocatio nominis Iesu non <lb/>
            debet a nobis futilis uideri propter uenerationem et uirtutem ipsius <lb/>
            nominis, in quo nomine uirtutes omnes solent fieri et nonnumquam <lb n="10"/>
            aliquae etiam ab hominibus extraneis. ceterum quo pertinent illa <lb/>
            uerba Christi, qui negaturum se esse dixit nec nosse eos qui sibi in <lb/>
            die iudicii dicturi essent: Domine, Domine, nonne in tuo nomine <lb/>
            prophetauimus et in nomine tuo daemonia eiecimus <lb/>
            et in nomine tuo uirtutes magnas fecimus, respondendo<lb n="15"/>
            eis etiam cum iureiurando quia, numquam cognoui <lb/>
            uos, discedite a me qui operamini iniquitatem, nisi <lb/>
            ostenderetur nobis nonnumquam etiam ab his qui operarentur iniquitatem <lb/>
            posse per nimiam uirtutem nominis Iesu etiam haec fieri. idcircoque <lb/>
            debet inuocatio haec nominis Iesu quasi initium quoddam mysterii<lb n="20"/>
            dominici commune nobis et ceteris omnibus accipi, quod possit <lb/>
            postmodum residuis rebus impleri, alias non profutura talis inuocatio <lb/>
            cum sola permanserit, quia post mortem eiusmodi hominis non potest <lb/>
            ei quicquam omnino adici uel suppleri aut in aliquo prodesse in die <lb/>
            iudicii, cum illi a Domino nostro quae supra memorauimus coeperint<lb n="25"/>
            exprobrari: qui tamen uniuersi hodie ut sibi his modis subueniant <lb/>
            quibus supra ostendimus, non possunt ab ullo hominum tam dure tamque <lb/>
            crudeliter prohiberi. 
</p></div></div></body></text></TEI>