Nec aestimes huic tractatui contrarium esse quod dixit Dominus: ite, docete gentes, tinguite eos in nomine patris et filii et* spiritus sancti. quia cum hoc uerum et rectum et omnibus modis in ecclesia obseruandum sit et obseruari quoque solitum sit, tamen considerare oportet quod inuocatio nominis Iesu non debet a nobis futilis uideri propter uenerationem et uirtutem ipsius nominis, in quo nomine uirtutes omnes solent fieri et nonnumquam aliquae etiam ab hominibus extraneis. ceterum quo pertinent illa uerba Christi, qui negaturum se esse dixit nec nosse eos qui sibi in die iudicii dicturi essent: Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetauimus et in nomine tuo daemonia eiecimus et in nomine tuo uirtutes magnas fecimus, respondendo eis etiam cum iureiurando quia, numquam cognoui uos, discedite a me qui operamini iniquitatem, nisi ostenderetur nobis nonnumquam etiam ab his qui operarentur iniquitatem posse per nimiam uirtutem nominis Iesu etiam haec fieri. idcircoque debet inuocatio haec nominis Iesu quasi initium quoddam mysterii dominici commune nobis et ceteris omnibus accipi, quod possit postmodum residuis rebus impleri, alias non profutura talis inuocatio cum sola permanserit, quia post mortem eiusmodi hominis non potest ei quicquam omnino adici uel suppleri aut in aliquo prodesse in die iudicii, cum illi a Domino nostro quae supra memorauimus coeperint exprobrari: qui tamen uniuersi hodie ut sibi his modis subueniant quibus supra ostendimus, non possunt ab ullo hominum tam dure tamque crudeliter prohiberi.