Nec aestimes huic tractatui contrarium esse quod dixit Dominus: ite, docete gentes, tinguite eos in nomine patris et filii et* spiritus sancti. quia cum hoc uerum et rectum et omnibus modis in ecclesia obseruandum sit et obseruari quoque solitum sit, tamen considerare oportet quod inuocatio nominis Iesu non debet a nobis futilis uideri propter uenerationem et uirtutem ipsius nominis, in quo nomine uirtutes omnes solent fieri et nonnumquam aliquae etiam ab hominibus extraneis. ceterum quo pertinent illa uerba Christi, qui negaturum se esse dixit nec nosse eos qui sibi in die iudicii dicturi essent: Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetauimus et in nomine tuo daemonia eiecimus et in nomine tuo uirtutes magnas fecimus, respondendo eis etiam cum iureiurando quia, numquam cognoui uos, discedite a me qui operamini iniquitatem, nisi ostenderetur nobis nonnumquam etiam ab his qui operarentur iniquitatem posse per nimiam uirtutem nominis Iesu etiam haec fieri. idcircoque debet inuocatio haec nominis Iesu quasi initium quoddam mysterii dominici commune nobis et ceteris omnibus accipi, quod possit postmodum residuis rebus impleri, alias non profutura talis inuocatio cum sola permanserit, quia post mortem eiusmodi hominis non potest ei quicquam omnino adici uel suppleri aut in aliquo prodesse in die iudicii, cum illi a Domino nostro quae supra memorauimus coeperint exprobrari: qui tamen uniuersi hodie ut sibi his modis subueniant quibus supra ostendimus, non possunt ab ullo hominum tam dure tamque crudeliter prohiberi. Sed ad haec, ut soles, contradices, opponendo nobis tunc cum baptizarentur integre ac recte discipulos ac non ut hos haereticos esse baptizatos. quod ex persona ipsorum et eius qui baptizauit illos sumas necesse est. et ideo nos ad propositionem hanc tuam non ut accusatores discipulorum Domini respondemus, sed sicuti compellimur, quia 5 Matth. 28, 19. 13 Matth. 7, 22. 23. 1 baptismate ea quae cod . 3 non dubie om. Big . 19 idcirco quae Big . 21 quod] quia Rig . 25 illa Big . necesse est ubi et quando et quemadmodum unicuique nostrum salus sit praestita rationibus inuestigemus. namque natum esse Dominum nostrum et Christum esse eum multis rationibus a discipulis eius non immerito credi uidebatur, quod ex tribu Iuda, quod ex genere Dauid quodque in ciuitate Bethleem fuisset natus et quod pastoribus ab angelis quoniam saluator illis natus esset eodem momento fuisset annuntiatus, quo in oriente uisa eius stella sollicitissime fuisset a magis requisitus et adoratus et illustribus donis et insignibus muneribus honoratus, quod puer admodum in templo sedens cum legis doctoribus prudenter et cum admiratione omnium disputasset, quod cum baptizaretur, ita ut nulli alii contigerat, caelis apertis descensione spiritus sancti et super eum mansione testimonio etiam patris sui itemque Ioannis baptistae fuisset clarificatus, quod supra humanam mediocritatem corda et cogitationes uniuersorum intelligeret, quod languores et uitia et ualetudines cum potestate maxima curaret atque sanaret, quod remissiones peccatorum cum euidenti probatione praestaret, quod daemonia iussu expelleret, quod leprosos uerbo mundaret, quod aquam in uinum conuertendo conuiuium nuptiale admirabili laetitia amplificaret, quod caecis uisionem restitueret aut indulgeret, quod doctrinam patris cum omni fiducia assereret, quod in loco deserto de quinque panibus quinque milia hominum saturaret, quod reliquiae atque buccellae plus quam duodecim cophinos implerent, quod mortuos pro sua pietate passim suscitaret, quod uentis et mari ut quiescerent imperaret, quod super mare pedibus ambularet, quod uirtutes omnes omnino perficeret. Quibus rebus et huiuscemodi compluribus factis ad claritatem eius pertinentibus consequens esse uidebatur ut quemadmodum Iudaei de Christo sentiunt, quod tamen de Iesu Christo Domino nostro non credunt, ut etiam ipsi existimarent, ut talis et tantus nulla obita morte in aeternum perseueret, et regnum Israel et totius orbis in perpetuum quod non corriperetur possideret. unde etiam Iudaei ausi fuerunt eum rapere et in regnum unguere: quod quidem necesse habuit ille subterfugere: ac propterea discipuli eius arbitrabantur 7 quo scripsi, quod cod. et b 28 sentiant Big . 81 corriperetur] corrumperetur conI. Baluzius 32 fuerant Big . 33 auperfugere COlli. Big . quod nulla alia ratione uitam aeternam his praestaturus esset, nisi primum ipse uitam hanc temporalem cum illa aeterna in se ipso continuasset. denique cum conuersarentur in Galilaea dixit eis Iesus: incipit filius hominis tradi in manus hominum et interficient eum, et post triduum resurget. et contristati sunt nimis, quia, sicuti diximus, longe diuersum prius animis ac mente conceperant. denique hic fuit etiam Iudaeorum sermo contradictionis aduersus eum, cum se ipse quidem doceret eos et futura annuntiaret, illi autem dicerent: nos audiuimus a lege quia Christus manet in aeternum: et quomodo tu dicis quia exaltari oportet filium hominis? itaque fuit discipulorum eadem haec praesumptio de Christo, prorumpente in istum sermonem incrudelitatis suae Petro ipso duce ac principe apostolorum. cum enim a Domino simul cum ceteris fuisset interrogatus quidnam sentiret de ipso, id est quem esse eum existimaret, et primo ueritatem confessus fuisset dicens esse eum Christum filium Dei uiui et propterea beatus ab illo iudicatus esset, quod hoc non carnaliter sed per patris caelestis reuelationem adsecutus esset, idem tamen, ubi coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum Hierosolymam ire et multa pati a senioribus et sacerdotibus et scribis et interfici et post diem tertium resurgere, nihilominus ille uerus Christi confessor post pauculos dies assumpto eo coepit illum corripere dicens: propitius sit tibi, non erit istud, ita ut propterea audire a Domino commeruerit: uade post me satanas, scandalum mihi es, ob hoc quod non saperet ea quae sunt Dei sed ea quae sunt hominum. quae increpatio aduersus Petrum magis magisque eluxit adprehenso Domino, cum a muliercula conterritus diceret: nescio quid dicas, neque noui te, et iterum cum hoc idem diceret adhibito iureiurando et tertio deuotans et iurans adfirmaret quoniam non nosset hominem et non semel sed saepius eum negasset, quod consilium ei quoniam usque ad passionem Domini perseueraturum erat multo prius a Domino palam factum est, ut nos quoque id non ignoremus. denique post 4 Matth. 9, 30. 9 Io. 12, 34. 22 Matth. 16, 16 sq. 27 Matth. 26, 70 sq. 6 quia ... animis om. Rig . 19 oportet illum Rig . 28 ita om. Big . 28 idem om. Rig . resurrectionem Domini unus e discipulis eius Cleopas cum esset maestus secundum errorem omnium condiscipulorum suorum, ipsi Domino tamquam alicui ignoto referens quod contigerat, sic locutus est dicens de Iesu Nazareno, qui fuit propheta potens in factis et dictis in conspectu Dei et uniuersi populi, quomodo hunc tradiderunt sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis et cruci eum fixerunt. nos autem sperabamus quod ipse erat redempturus Israel. iuxta quae omnes quoque discipuli adseuerationem quoque mulierum, quae post resurrectionem uiderant Dominum, iudicauerunt deliramenta et quidam ipsorum uiso eo non crediderunt sed dubitauerunt, quique tunc non interfuerunt omnino non crediderant, nisi postmodum ab ipso Domino omnibus modis fuissent obiurgati atque increpati: quoniam mors eos ita offenderat ut putarent eum non resurrexisse, quem innuerant mori non debuisse, quia contra opinionem ipsorum semel mortuus, fuisset. itaque quod ad ipsos discipulos pertinet, neque integram neque perfectam fidem habuisse his modis quibus retulimus inueniuntur, et quod multo grauius est, sicut in euangelio cata Ioannem scriptum est, etiam alios baptizabant.