Quod etiam e contrario latere tractatus huius sunt consecuti ipsi illi discipuli Domini nostri, super quos iam pridem baptizatos postremo 10 Act. 1, 44 -48. 21 Act. 15, 9. 5 clerici fort . 7 uidebantur Rig . 20 idem om. ffig . 25 et hi] haec Rig . 27 et sic panllo ante emundatis Baluzius, et inundatis Rig., et emundatis Oxon . 31 mysterii fidei fort.; cf. pag. 81, 20 die pentecostes superuenit spiritus sanctus, uoluntate Dei quidem non . sua sponte caelo lapsus, sed ad hoc ipsum munus effusum sedet super unumquemque eorum, cum iusti iam pridem, ut diximus, baptismate Domini fuissent baptizati, sicut et ipsi apostoli, qui tamen omnes Dominum nocte qua apprehensus est deseruisse inueniuntur, et ille ipse qui gloriatus est perseueraturum se in sua fide Petrus et aduersus ipsius Domini praedictum obstinatissime repugnauit, postremo tamen tum ipsum negauit: ut hac ratione ostenderetur nobis quae medio tempore quoquo modo contraxerant delicta, eadem haec in eis fide postmodum sincera per baptisma spiritus sancti non dubie esse dimissa. nec ulla, ut puto, alia ex causa apostoli his quos in spiritu sancto adloquebantur praeceperant ut in nomine Christi Iesu baptizarentur, nisi quia uirtus nominis Iesu super quemcumque hominum baptismate inuocata ad salutem adsequendam non modicam praerogatiuam ei qui baptizaretur praestare posset, sicuti Petrus in actis apostolorum enarrat dicens: nec enim aliud est nomen sub caelo quod datum est hominibus, in quo oportet saluos fieri nos. sicut etiam apostolus Paulus aperit ostendens, quia Deus exaltauit Iesum Dominum nostrum et donauit illi nomen ad hoc ut sit super omne nomen, ut in nomine Iesu omnes genua curuent caelestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus est Iesus in gloria patris, et ille in quo cum baptizaretur inuocatum esset in nomine Iesu, licet in aliquo errore consequeretur, tamen quandoque non prohiberetur rectum sapere et errorem suum corrigere et ad ecclesiam et ad episcopum uenire et sinceriter confiteri Iesum nostrum coram hominibus, ut tunc cum ab episcopo ei manus imponeretur, etiam spiritum sanctum acciperet, nec inuocationem illam pristinam nominis Iesu amitteret, quam nemini nostrum licet damnare, quum haec nuda et singularis si in errore sit constituta non posset ad salutem praestandam sufficere, ne hac 16 Act. 4, 12. 19 Phil. 2, 9-11. 2 effusu3 coni. nescio quis 3 iusti] isti coni. Big . 5 domino Rig . 8 tum ipsum] eum etiam Baiuziua, ter ipsum coni. Iti- galtius 9 quoque Big . 10 sincerata Rig . 12 praeceperant.. baptizarentur om. Rig . 16 narrat Rig . 30 si om. Big . ratione etiam ethnicos et haereticos abutentes nomen Iesu credamus ad salutem sine uera re atque integra posse peruenire. quam tamen inuocationem nominis Iesu correctione erroris et agnitione fidei ueritatis et abscisa omni labe praeteritae conuersationis mysterio Dei circa eiusmodi homines rite perpetratam locum quem habitura non erat obtinere et postremo in fide recta et ad integritatem signi praestandam non obesse supplemento eius quod deerat accedente perquam utile est credere, et tot annorum totque ecclesiarum itemque apostolorum et episcoporum auctoritati cum bona ratione adquiescere, cum sit maximum incommodum ac dispendium sanctissimae matris ecclesiae aduersus prisca consulta post tot saeculorum tantam seriem nunc primum repente ac sine ratione insurgere. nec enim propter aliud Petrus, qui iam fuerat baptizatus et quid sentiret de Domino ab ipso Domino erat interrogatus, et ueritate reuelationis patris caelestis in eum collocata, quod Dominus noster non solum Christus, uerum etiam filius Dei uiui esset confessus, postmodum eidem Christo praedicanti de sua passione refragatus esse monstratus est, et propterea satanas dici ostensus est, nisi quia futurum erat ut quidam tametsi uariantes in sententia propria et claudicantes aliquando in fide atque doctrina, cum in nomine Iesu baptizarentur, tamen si interuallo quodam temporis recorrigere id potuissent, non propterea a salute exciderent, sed quandoque resipuissent, integram spem salutis paenitendo obtinerent, praesertim cum spiritum sanctum, quo baptizari unusquisque hominum debet, acciperent, t aliquid tale designassent, sicuti non solum Petrum hoc passum esse in euangelio deprehendimus, uerum uniuersos quoque discipulos, quibus iam baptizatis postea Dominus ait quia uos omnes scandalizabimini in me: qui omnes ut animaduertimus correcta fide sua post resurrectionem Domini in spiritu sancto sunt baptizati, ut non immerito hodie quoque credamus homines correctos a pristino errore in spiritu sancto posse baptizari. qui cum aqua baptizarentur in nomine Domini aliquando scabram habuissent fidem, quoniam multum interest utrum in totum quis non sit baptizatus in nomine Domini nostri Iesu Christi, 15 cf. Matth. 16, 16. 27 Marc. 14, 27. 32 aliquando Baluzius, aliquo (t. e . aliquatenus) coni. Rigaltius, aliquod cod . ? an uero in aliquo claudicet cum baptizatur baptismate aquae, quod minus est, dummodo postea constet in ueritate sincera fides in baptismate spiritus, quod non dubie maius est.