Quod etiam e contrario latere tractatus huius sunt consecuti ipsi illi discipuli Domini nostri, super quos iam pridem baptizatos postremo 10 Act. 1, 44 -48. 21 Act. 15, 9. 5 clerici fort . 7 uidebantur Rig . 20 idem om. ffig . 25 et hi] haec Rig . 27 et sic panllo ante emundatis Baluzius, et inundatis Rig., et emundatis Oxon . 31 mysterii fidei fort.; cf. pag. 81, 20 die pentecostes superuenit spiritus sanctus, uoluntate Dei quidem non . sua sponte caelo lapsus, sed ad hoc ipsum munus effusum sedet super unumquemque eorum, cum iusti iam pridem, ut diximus, baptismate Domini fuissent baptizati, sicut et ipsi apostoli, qui tamen omnes Dominum nocte qua apprehensus est deseruisse inueniuntur, et ille ipse qui gloriatus est perseueraturum se in sua fide Petrus et aduersus ipsius Domini praedictum obstinatissime repugnauit, postremo tamen tum ipsum negauit: ut hac ratione ostenderetur nobis quae medio tempore quoquo modo contraxerant delicta, eadem haec in eis fide postmodum sincera per baptisma spiritus sancti non dubie esse dimissa. nec ulla, ut puto, alia ex causa apostoli his quos in spiritu sancto adloquebantur praeceperant ut in nomine Christi Iesu baptizarentur, nisi quia uirtus nominis Iesu super quemcumque hominum baptismate inuocata ad salutem adsequendam non modicam praerogatiuam ei qui baptizaretur praestare posset, sicuti Petrus in actis apostolorum enarrat dicens: nec enim aliud est nomen sub caelo quod datum est hominibus, in quo oportet saluos fieri nos. sicut etiam apostolus Paulus aperit ostendens, quia Deus exaltauit Iesum Dominum nostrum et donauit illi nomen ad hoc ut sit super omne nomen, ut in nomine Iesu omnes genua curuent caelestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus est Iesus in gloria patris, et ille in quo cum baptizaretur inuocatum esset in nomine Iesu, licet in aliquo errore consequeretur, tamen quandoque non prohiberetur rectum sapere et errorem suum corrigere et ad ecclesiam et ad episcopum uenire et sinceriter confiteri Iesum nostrum coram hominibus, ut tunc cum ab episcopo ei manus imponeretur, etiam spiritum sanctum acciperet, nec inuocationem illam pristinam nominis Iesu amitteret, quam nemini nostrum licet damnare, quum haec nuda et singularis si in errore sit constituta non posset ad salutem praestandam sufficere, ne hac 16 Act. 4, 12. 19 Phil. 2, 9-11. 2 effusu3 coni. nescio quis 3 iusti] isti coni. Big . 5 domino Rig . 8 tum ipsum] eum etiam Baiuziua, ter ipsum coni. Iti- galtius 9 quoque Big . 10 sincerata Rig . 12 praeceperant.. baptizarentur om. Rig . 16 narrat Rig . 30 si om. Big . ratione etiam ethnicos et haereticos abutentes nomen Iesu credamus ad salutem sine uera re atque integra posse peruenire. quam tamen inuocationem nominis Iesu correctione erroris et agnitione fidei ueritatis et abscisa omni labe praeteritae conuersationis mysterio Dei circa eiusmodi homines rite perpetratam locum quem habitura non erat obtinere et postremo in fide recta et ad integritatem signi praestandam non obesse supplemento eius quod deerat accedente perquam utile est credere, et tot annorum totque ecclesiarum itemque apostolorum et episcoporum auctoritati cum bona ratione adquiescere, cum sit maximum incommodum ac dispendium sanctissimae matris ecclesiae aduersus prisca consulta post tot saeculorum tantam seriem nunc primum repente ac sine ratione insurgere. nec enim propter aliud Petrus, qui iam fuerat baptizatus et quid sentiret de Domino ab ipso Domino erat interrogatus, et ueritate reuelationis patris caelestis in eum collocata, quod Dominus noster non solum Christus, uerum etiam filius Dei uiui esset confessus, postmodum eidem Christo praedicanti de sua passione refragatus esse monstratus est, et propterea satanas dici ostensus est, nisi quia futurum erat ut quidam tametsi uariantes in sententia propria et claudicantes aliquando in fide atque doctrina, cum in nomine Iesu baptizarentur, tamen si interuallo quodam temporis recorrigere id potuissent, non propterea a salute exciderent, sed quandoque resipuissent, integram spem salutis paenitendo obtinerent, praesertim cum spiritum sanctum, quo baptizari unusquisque hominum debet, acciperent, t aliquid tale designassent, sicuti non solum Petrum hoc passum esse in euangelio deprehendimus, uerum uniuersos quoque discipulos, quibus iam baptizatis postea Dominus ait quia uos omnes scandalizabimini in me: qui omnes ut animaduertimus correcta fide sua post resurrectionem Domini in spiritu sancto sunt baptizati, ut non immerito hodie quoque credamus homines correctos a pristino errore in spiritu sancto posse baptizari. qui cum aqua baptizarentur in nomine Domini aliquando scabram habuissent fidem, quoniam multum interest utrum in totum quis non sit baptizatus in nomine Domini nostri Iesu Christi, 15 cf. Matth. 16, 16. 27 Marc. 14, 27. 32 aliquando Baluzius, aliquo (t. e . aliquatenus) coni. Rigaltius, aliquod cod . ? an uero in aliquo claudicet cum baptizatur baptismate aquae, quod minus est, dummodo postea constet in ueritate sincera fides in baptismate spiritus, quod non dubie maius est. Nec aestimes huic tractatui contrarium esse quod dixit Dominus: ite, docete gentes, tinguite eos in nomine patris et filii et* spiritus sancti. quia cum hoc uerum et rectum et omnibus modis in ecclesia obseruandum sit et obseruari quoque solitum sit, tamen considerare oportet quod inuocatio nominis Iesu non debet a nobis futilis uideri propter uenerationem et uirtutem ipsius nominis, in quo nomine uirtutes omnes solent fieri et nonnumquam aliquae etiam ab hominibus extraneis. ceterum quo pertinent illa uerba Christi, qui negaturum se esse dixit nec nosse eos qui sibi in die iudicii dicturi essent: Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetauimus et in nomine tuo daemonia eiecimus et in nomine tuo uirtutes magnas fecimus, respondendo eis etiam cum iureiurando quia, numquam cognoui uos, discedite a me qui operamini iniquitatem, nisi ostenderetur nobis nonnumquam etiam ab his qui operarentur iniquitatem posse per nimiam uirtutem nominis Iesu etiam haec fieri. idcircoque debet inuocatio haec nominis Iesu quasi initium quoddam mysterii dominici commune nobis et ceteris omnibus accipi, quod possit postmodum residuis rebus impleri, alias non profutura talis inuocatio cum sola permanserit, quia post mortem eiusmodi hominis non potest ei quicquam omnino adici uel suppleri aut in aliquo prodesse in die iudicii, cum illi a Domino nostro quae supra memorauimus coeperint exprobrari: qui tamen uniuersi hodie ut sibi his modis subueniant quibus supra ostendimus, non possunt ab ullo hominum tam dure tamque crudeliter prohiberi. Sed ad haec, ut soles, contradices, opponendo nobis tunc cum baptizarentur integre ac recte discipulos ac non ut hos haereticos esse baptizatos. quod ex persona ipsorum et eius qui baptizauit illos sumas necesse est. et ideo nos ad propositionem hanc tuam non ut accusatores discipulorum Domini respondemus, sed sicuti compellimur, quia 5 Matth. 28, 19. 13 Matth. 7, 22. 23. 1 baptismate ea quae cod . 3 non dubie om. Big . 19 idcirco quae Big . 21 quod] quia Rig . 25 illa Big . necesse est ubi et quando et quemadmodum unicuique nostrum salus sit praestita rationibus inuestigemus. namque natum esse Dominum nostrum et Christum esse eum multis rationibus a discipulis eius non immerito credi uidebatur, quod ex tribu Iuda, quod ex genere Dauid quodque in ciuitate Bethleem fuisset natus et quod pastoribus ab angelis quoniam saluator illis natus esset eodem momento fuisset annuntiatus, quo in oriente uisa eius stella sollicitissime fuisset a magis requisitus et adoratus et illustribus donis et insignibus muneribus honoratus, quod puer admodum in templo sedens cum legis doctoribus prudenter et cum admiratione omnium disputasset, quod cum baptizaretur, ita ut nulli alii contigerat, caelis apertis descensione spiritus sancti et super eum mansione testimonio etiam patris sui itemque Ioannis baptistae fuisset clarificatus, quod supra humanam mediocritatem corda et cogitationes uniuersorum intelligeret, quod languores et uitia et ualetudines cum potestate maxima curaret atque sanaret, quod remissiones peccatorum cum euidenti probatione praestaret, quod daemonia iussu expelleret, quod leprosos uerbo mundaret, quod aquam in uinum conuertendo conuiuium nuptiale admirabili laetitia amplificaret, quod caecis uisionem restitueret aut indulgeret, quod doctrinam patris cum omni fiducia assereret, quod in loco deserto de quinque panibus quinque milia hominum saturaret, quod reliquiae atque buccellae plus quam duodecim cophinos implerent, quod mortuos pro sua pietate passim suscitaret, quod uentis et mari ut quiescerent imperaret, quod super mare pedibus ambularet, quod uirtutes omnes omnino perficeret. Quibus rebus et huiuscemodi compluribus factis ad claritatem eius pertinentibus consequens esse uidebatur ut quemadmodum Iudaei de Christo sentiunt, quod tamen de Iesu Christo Domino nostro non credunt, ut etiam ipsi existimarent, ut talis et tantus nulla obita morte in aeternum perseueret, et regnum Israel et totius orbis in perpetuum quod non corriperetur possideret. unde etiam Iudaei ausi fuerunt eum rapere et in regnum unguere: quod quidem necesse habuit ille subterfugere: ac propterea discipuli eius arbitrabantur 7 quo scripsi, quod cod. et b 28 sentiant Big . 81 corriperetur] corrumperetur conI. Baluzius 32 fuerant Big . 33 auperfugere COlli. Big . quod nulla alia ratione uitam aeternam his praestaturus esset, nisi primum ipse uitam hanc temporalem cum illa aeterna in se ipso continuasset. denique cum conuersarentur in Galilaea dixit eis Iesus: incipit filius hominis tradi in manus hominum et interficient eum, et post triduum resurget. et contristati sunt nimis, quia, sicuti diximus, longe diuersum prius animis ac mente conceperant. denique hic fuit etiam Iudaeorum sermo contradictionis aduersus eum, cum se ipse quidem doceret eos et futura annuntiaret, illi autem dicerent: nos audiuimus a lege quia Christus manet in aeternum: et quomodo tu dicis quia exaltari oportet filium hominis? itaque fuit discipulorum eadem haec praesumptio de Christo, prorumpente in istum sermonem incrudelitatis suae Petro ipso duce ac principe apostolorum. cum enim a Domino simul cum ceteris fuisset interrogatus quidnam sentiret de ipso, id est quem esse eum existimaret, et primo ueritatem confessus fuisset dicens esse eum Christum filium Dei uiui et propterea beatus ab illo iudicatus esset, quod hoc non carnaliter sed per patris caelestis reuelationem adsecutus esset, idem tamen, ubi coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum Hierosolymam ire et multa pati a senioribus et sacerdotibus et scribis et interfici et post diem tertium resurgere, nihilominus ille uerus Christi confessor post pauculos dies assumpto eo coepit illum corripere dicens: propitius sit tibi, non erit istud, ita ut propterea audire a Domino commeruerit: uade post me satanas, scandalum mihi es, ob hoc quod non saperet ea quae sunt Dei sed ea quae sunt hominum. quae increpatio aduersus Petrum magis magisque eluxit adprehenso Domino, cum a muliercula conterritus diceret: nescio quid dicas, neque noui te, et iterum cum hoc idem diceret adhibito iureiurando et tertio deuotans et iurans adfirmaret quoniam non nosset hominem et non semel sed saepius eum negasset, quod consilium ei quoniam usque ad passionem Domini perseueraturum erat multo prius a Domino palam factum est, ut nos quoque id non ignoremus. denique post 4 Matth. 9, 30. 9 Io. 12, 34. 22 Matth. 16, 16 sq. 27 Matth. 26, 70 sq. 6 quia ... animis om. Rig . 19 oportet illum Rig . 28 ita om. Big . 28 idem om. Rig . resurrectionem Domini unus e discipulis eius Cleopas cum esset maestus secundum errorem omnium condiscipulorum suorum, ipsi Domino tamquam alicui ignoto referens quod contigerat, sic locutus est dicens de Iesu Nazareno, qui fuit propheta potens in factis et dictis in conspectu Dei et uniuersi populi, quomodo hunc tradiderunt sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis et cruci eum fixerunt. nos autem sperabamus quod ipse erat redempturus Israel. iuxta quae omnes quoque discipuli adseuerationem quoque mulierum, quae post resurrectionem uiderant Dominum, iudicauerunt deliramenta et quidam ipsorum uiso eo non crediderunt sed dubitauerunt, quique tunc non interfuerunt omnino non crediderant, nisi postmodum ab ipso Domino omnibus modis fuissent obiurgati atque increpati: quoniam mors eos ita offenderat ut putarent eum non resurrexisse, quem innuerant mori non debuisse, quia contra opinionem ipsorum semel mortuus, fuisset. itaque quod ad ipsos discipulos pertinet, neque integram neque perfectam fidem habuisse his modis quibus retulimus inueniuntur, et quod multo grauius est, sicut in euangelio cata Ioannem scriptum est, etiam alios baptizabant. Praeterea quid dicturus es de his qui plerumque ab episcopis pessimae conuersationis baptizantur: qui tamen tandem cum Deus uoluerit, in sceleribus suis conuicti, etiam ipso aut prorsus etiam communicatione priuantur? aut quid statues de eis qui ab episcopis praue sentientibus aut imperitioribus fuerint baptizati? quando non ad liquidum et integre uel etiam aliter quam oportet in traditione sacramenti fuerint locuti, certe aut interrogauerint quid aut interrogantes a respondentibus audierint quod minime ita interrogari aut responderi. debet, quod tamen non ualde illam nostram rectam fidem laedat, sed non tam ornate ut tu et composite, isti quoque simpliciores homines mysterium fidei tradant. dicturus es enim utique pro tua singulari diligentia hos quoque denuo baptizandos esse, cum maxime eis res desit aut obstet quo minus inuiolabile illud diuinum 18 cf. lo. 3, 22. 6 eum om. Big . 14 innuerant Big., crediderant Bal., timuerant cod . 22 ipso aut cod., ipso monere Oxon., epatu (i. e . episcopatu) aut fort . m A 6 mysterium fidei intemeratum possint accipere. sed enim, uirorum optime, reddamus et permittamus uirtutibus caelestibus uires suas, et dignationi diuinae maiestatis concedamus operationes proprias, et intellegentes quantum in ea sit emolumentum libenter ei adquiescamus. et ideo cum salus nostra in baptismate spiritus, quod plerumque cum baptismate aquae coniunctum est, sit constituta, siquidem per nos baptisma tradetur, integro et sollemniter et per omnia quae scripta sunt adsignetur atque sine ulla ullius rei separatione tradatur: aut si a minore clero per necessitatem traditum fuerit, euentum exspectemus ut aut suppleatur a nobis aut [a] Domino supplendum reseruetur: si uero ab alienis traditum fuerit, ut potest hoc negotium et ut admittit corrigatur, quia spiritus sanctus extra ecclesiam non sit, fides quoque non solum apud haereticos, uerum etiam apud eos qui in schismate constituti sunt sana esse non possit, idcircoque paenitentiam agentibus correctisque per doctrinam ueritatis et per fidem ipsorum, quae postea emendata est purificato corde eorum, tantummodo baptismate spiritali id est manus impositione episcopi et spiritus sancti subministratione subueniri debeat. signum quoque fidei integrum hoc modo et hac ratione tradi in ecclesia merito consueuit, ne inuocatio nominis Iesu quae aboleri non potest contemptui a nobis uideatur habita, quod utique non oportet, quamquam talis inuocatio, si nihil eorum quae memorauimus secutum fuerit, ab operatione salutis cesset ac uacet. dicente enim apostolo unum esse baptisma, necesse est inuocatione nominis Iesu perseuerante, quia non potest a quoquam hominum quae semel inuocata est auferri, si eam contra decretum apostolorum geminare ausi fuerimus nimietate praestandi immo superaddendi baptismatis studio: si ille qui ad ecclesiam reuertitur nolit denuo baptizari, futurum est ut defraudemus baptismate spiritali eum quem putamus defraudandum non esse baptismate aquae.