<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa010.opp-lat1"><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p> Quod si ita est et potest aliquid horum eueniens salutem homini <lb/>
            credenti non praeripere, tu quoque ipse annuis quoniam modo dimidiatum <lb/>
            et non ut contendis consummatum mysterium fidei, <hi rend="italic">si</hi> qua <lb n="30"/>
            necessitas interuenit, salutem adimere non posse credenti et

<note type="footnote"> 1 quoniam uel <hi rend="italic">scripsi,</hi> uel quoniam <hi rend="italic">cod.,</hi> quoniam <hi rend="italic">Big</hi>. aliqui <hi rend="italic">Rig</hi>. <lb/>
            11 quamquam <hi rend="italic">coni. nescio quis,</hi> quoniam <hi rend="italic">cod. et</hi> b 21 nec] ne <lb/>
            <hi rend="italic">Big</hi>. 27 solum <hi rend="italic">Rig,</hi> 29 quoniam modo] quonam modo <hi rend="italic">coni,<lb/>
             Gallandius;</hi> non modo dimidiatum ut contendis sed consummatur <hi rend="italic">conu <lb/>
            nescio quis, sed nihil mutandum; cf. Cypr. epist. p</hi>. 536,12 30 si <hi rend="italic">addidi</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="75"/>
            paenitenti homini. aut si dicis huiusmodi hominem saluum non posse fieri, <lb/>
            omnibus episcopis salutem adimimus, quos ita periculis quam certissimis <lb/>
            adstringis, ut omnibus hominibus qui sub cura eorum agunt <lb/>
            et hac atque illac dispersis regionibus ipsorum infirmantur per semet <lb/>
            ipsos subuenire debeant, quia ceteri homines minores clericis qui <lb n="5"/>
            periclitantur hoc idem praestare non possint, ne sanguis eorum qui <lb/>
            uacui de saeculo exisse uidebuntur de manu episcoporum necesse <lb/>
            habeat requiri. porro autem, ut non ignoratis, credentibus hominibus <lb/>
            inuenitur spiritus sanctus a Domino datus sine baptismate aquae, <lb/>
            sicut actis apostolorum continetur in hunc modum: adhuc loquente <lb n="10"/>
            Petro uerba haec irruit spiritus sanctus super omnes <lb/>
            qui audiebant uerbum, et obstupefacti sunt qui erant <lb/>
            ex circumcisione fideles quotquot simul uenerant <lb/>
            cum Petro, quia et super gentes donum spiritus sancti <lb/>
            effusum est. audiebant enim eos loquentes linguis <lb n="15"/>
            suis et magnificabant Deum. tunc respondit Petrus: <lb/>
            numquid aliquis aquam prohibere potest ut non baptizentur <lb/>
            isti qui spiritum sanctum acceperunt sicut et <lb/>
            nos? et praecepit eos baptizari in nomine Iesu Christi. <lb/>
            sicut etiam idem Petrus postmodum de eisdem gentibus plenissime <lb n="20"/>
            docuit nos dicens: et nihil discreuit inter nos et ipsos, <lb/>
            fide emundatis cordibus eorum. atque hoc non erit dubium <lb/>
            in spiritu sancto homines posse sine aqua baptizari, sicut animaduertis <lb/>
            baptizatos hos prius quam aqua baptizarentur ut satisfieret et <lb/>
            Ioannis et ipsius Domini praedicationibus, quandoquidem et hi sine <lb n="25"/>
            manus impositione apostolorum et sine lauacro quod postea adepti <lb/>
            sunt gratiam repromissionis acceperint et sic paullo ante emundatis <lb/>
            cordibus eorum Deus per fidem ipsorum etiam remissionem peccatorum <lb/>
            simul eis largitus sit, ut hoc solum eis baptisma subsequons <lb/>
            praestiterit, ut inuocationem quoque nominis Iesu Christi acciperent, <lb n="30"/>
            ne quid eis deesse uideretur ad integritatem ministerii et fidei. 
</p></div></div></body></text></TEI>