Quod si ita est et potest aliquid horum eueniens salutem homini credenti non praeripere, tu quoque ipse annuis quoniam modo dimidiatum et non ut contendis consummatum mysterium fidei, si qua necessitas interuenit, salutem adimere non posse credenti et 1 quoniam uel scripsi, uel quoniam cod., quoniam Big . aliqui Rig . 11 quamquam coni. nescio quis, quoniam cod. et b 21 nec] ne Big . 27 solum Rig, 29 quoniam modo] quonam modo coni, Gallandius; non modo dimidiatum ut contendis sed consummatur conu nescio quis, sed nihil mutandum; cf. Cypr. epist. p . 536,12 30 si addidi paenitenti homini. aut si dicis huiusmodi hominem saluum non posse fieri, omnibus episcopis salutem adimimus, quos ita periculis quam certissimis adstringis, ut omnibus hominibus qui sub cura eorum agunt et hac atque illac dispersis regionibus ipsorum infirmantur per semet ipsos subuenire debeant, quia ceteri homines minores clericis qui periclitantur hoc idem praestare non possint, ne sanguis eorum qui uacui de saeculo exisse uidebuntur de manu episcoporum necesse habeat requiri. porro autem, ut non ignoratis, credentibus hominibus inuenitur spiritus sanctus a Domino datus sine baptismate aquae, sicut actis apostolorum continetur in hunc modum: adhuc loquente Petro uerba haec irruit spiritus sanctus super omnes qui audiebant uerbum, et obstupefacti sunt qui erant ex circumcisione fideles quotquot simul uenerant cum Petro, quia et super gentes donum spiritus sancti effusum est. audiebant enim eos loquentes linguis suis et magnificabant Deum. tunc respondit Petrus: numquid aliquis aquam prohibere potest ut non baptizentur isti qui spiritum sanctum acceperunt sicut et nos? et praecepit eos baptizari in nomine Iesu Christi. sicut etiam idem Petrus postmodum de eisdem gentibus plenissime docuit nos dicens: et nihil discreuit inter nos et ipsos, fide emundatis cordibus eorum. atque hoc non erit dubium in spiritu sancto homines posse sine aqua baptizari, sicut animaduertis baptizatos hos prius quam aqua baptizarentur ut satisfieret et Ioannis et ipsius Domini praedicationibus, quandoquidem et hi sine manus impositione apostolorum et sine lauacro quod postea adepti sunt gratiam repromissionis acceperint et sic paullo ante emundatis cordibus eorum Deus per fidem ipsorum etiam remissionem peccatorum simul eis largitus sit, ut hoc solum eis baptisma subsequons praestiterit, ut inuocationem quoque nominis Iesu Christi acciperent, ne quid eis deesse uideretur ad integritatem ministerii et fidei.