<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa010.opp-lat1"><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>Cum ita inuenitur, quid tibi, frater, uidetur? si quis non ab episcopo  <lb/>
            baptizatus, ita ut si in continenti etiam manus ei imponatur, <lb/>
            priusquam tamen accipiat spiritum sanctum fuerit defunctus, utrum <lb/>
            censeas salutem percepisse eum necne: quoniam quidem et ipsi apostoli <lb/>
            et discipuli, qui etiam alios baptizabant, [qui etiam] a Domino <lb n="25"/>
            baptizati non statim spiritum sanctum acceperint, qui nondum erat, <lb/>
            quia Iesus nondum fuerat clarificatus, sed post resurrectionem eius <lb/>
            nec modicum interuallum temporis quo id gestum est intercesserit <lb/>
            sicuti et cum baptizati sunt a Philippo Samaritani, donec Samariam <lb/>
            rogati ab Hierusalem apostoli descenderent ad illos, ut eis manum <lb n="30"/>
            imponerent et spiritum sanctum per manus impositionem in eos

<note type="footnote"> 19 Io. 20, 22. </note>

<note type="footnote"> 7 gerendis <hi rend="italic">Big</hi>. 9 non <hi rend="italic">om. Big</hi>. 14 sic et <hi rend="italic">fort</hi>. 17 descenderat <lb/>
            <hi rend="italic">Bigaltius,</hi> deciderat <hi rend="italic">Baluzius</hi>. 19 spiritum sanctum com <lb/>
            ita inaenitur <hi rend="italic">non distinguit Baiuzius</hi> 23 acciperet <hi rend="italic">Big</hi>. 25 qui <lb/>
            etiam <hi rend="italic">inclusi</hi> 26 sint baptizati <hi rend="italic">Baluzius</hi> erat] <hi rend="italic">cf. cap. 14</hi> <lb/>
            29 sunt <hi rend="italic">om. Big</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="74"/>
            conferrent, quoniam uel illo interuallo temporis aliquis eorum non <lb/>
            adeptus spiritum sanctum morte potuit intercipi et defraudatus gratia <lb/>
            spiritus sancti defungi. quod hodierna quoque die non potest dubitari <lb/>
            esse usitatum et euenire solitum ut plerique post baptisma sine impositione <lb/>
            manus episcopi de saeculo exeant, et tamen pro perfectis<lb n="5"/>
            fidelibus habentur. sicuti Aethiops eunuchus cum rediret ab Hierusalem <lb/>
            et legeret prophetam Esaiam et haesitaret suggerente spiritu <lb/>
            audita ueritate a Philippo diacono credidit et baptizatus est, et cum <lb/>
            ascendisset de aqua, spiritus Domini rapuit Philippum, et non uidit <lb/>
            eum iam nunc amplius eunuchus: abibat enim uiam suam gaudens. <lb n="10"/>
            quamquam, ut animaduertis, imposita ei manus non est ab episcopo, <lb/>
            ut spiritum sanctum acciperet. quod si hoc admittis et salutare esse <lb/>
            credis nec opinioni omnium fidelium refragaris, necesse est confitearis, <lb/>
            proinde autem atque hoc latius tractatu procedit, etiam illud aliud <lb/>
            latius posse consistere, id est ut per solam manus impositionem<lb n="15"/>
            episcopi, quia baptisma in nomine Iesu Christi Domini nostri praecessit, <lb/>
            possit alio homini paenitenti atque credenti etiam spiritus <lb/>
            sanctus tribui, quoniam eos qui in Christum credituri essent scriptura <lb/>
            sancta praedixit oportere in spiritu baptizari, ita ut et hi quoque non <lb/>
            uideantur minus aliquid habere quam illi qui perfecti sunt christiani,<lb n="20"/>
            nec necesse sit quaeri quale illud baptisma fuerit quod in nomine <lb/>
            Iesu Christi sunt consecuti. nisi forte in illo quoque superiore tractatu <lb/>
            circa eos qui tantum modo in nomine Christi Iesu baptizati <lb/>
            fuerint statuas etiam sine spiritu sancto posse saluos fieri, t aut non <lb/>
            hac sola ratione, sed si per manus impositionem episcopi spiritum<lb n="25"/>
            sanctum consuesse praestari aut etiam non episcopum dicas spiritum <lb/>
            sanctum solitum esse largiri. 
</p></div></div></body></text></TEI>