Cum ita inuenitur, quid tibi, frater, uidetur? si quis non ab episcopo baptizatus, ita ut si in continenti etiam manus ei imponatur, priusquam tamen accipiat spiritum sanctum fuerit defunctus, utrum censeas salutem percepisse eum necne: quoniam quidem et ipsi apostoli et discipuli, qui etiam alios baptizabant, [qui etiam] a Domino baptizati non statim spiritum sanctum acceperint, qui nondum erat, quia Iesus nondum fuerat clarificatus, sed post resurrectionem eius nec modicum interuallum temporis quo id gestum est intercesserit sicuti et cum baptizati sunt a Philippo Samaritani, donec Samariam rogati ab Hierusalem apostoli descenderent ad illos, ut eis manum imponerent et spiritum sanctum per manus impositionem in eos 19 Io. 20, 22. 7 gerendis Big . 9 non om. Big . 14 sic et fort . 17 descenderat Bigaltius, deciderat Baluzius . 19 spiritum sanctum com ita inaenitur non distinguit Baiuzius 23 acciperet Big . 25 qui etiam inclusi 26 sint baptizati Baluzius erat] cf. cap. 14 29 sunt om. Big . conferrent, quoniam uel illo interuallo temporis aliquis eorum non adeptus spiritum sanctum morte potuit intercipi et defraudatus gratia spiritus sancti defungi. quod hodierna quoque die non potest dubitari esse usitatum et euenire solitum ut plerique post baptisma sine impositione manus episcopi de saeculo exeant, et tamen pro perfectis fidelibus habentur. sicuti Aethiops eunuchus cum rediret ab Hierusalem et legeret prophetam Esaiam et haesitaret suggerente spiritu audita ueritate a Philippo diacono credidit et baptizatus est, et cum ascendisset de aqua, spiritus Domini rapuit Philippum, et non uidit eum iam nunc amplius eunuchus: abibat enim uiam suam gaudens. quamquam, ut animaduertis, imposita ei manus non est ab episcopo, ut spiritum sanctum acciperet. quod si hoc admittis et salutare esse credis nec opinioni omnium fidelium refragaris, necesse est confitearis, proinde autem atque hoc latius tractatu procedit, etiam illud aliud latius posse consistere, id est ut per solam manus impositionem episcopi, quia baptisma in nomine Iesu Christi Domini nostri praecessit, possit alio homini paenitenti atque credenti etiam spiritus sanctus tribui, quoniam eos qui in Christum credituri essent scriptura sancta praedixit oportere in spiritu baptizari, ita ut et hi quoque non uideantur minus aliquid habere quam illi qui perfecti sunt christiani, nec necesse sit quaeri quale illud baptisma fuerit quod in nomine Iesu Christi sunt consecuti. nisi forte in illo quoque superiore tractatu circa eos qui tantum modo in nomine Christi Iesu baptizati fuerint statuas etiam sine spiritu sancto posse saluos fieri, t aut non hac sola ratione, sed si per manus impositionem episcopi spiritum sanctum consuesse praestari aut etiam non episcopum dicas spiritum sanctum solitum esse largiri.