<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa010.opp-lat1"><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>Cum ita inuenitur, quid tibi, frater, uidetur? si quis non ab episcopo  <lb/>
            baptizatus, ita ut si in continenti etiam manus ei imponatur, <lb/>
            priusquam tamen accipiat spiritum sanctum fuerit defunctus, utrum <lb/>
            censeas salutem percepisse eum necne: quoniam quidem et ipsi apostoli <lb/>
            et discipuli, qui etiam alios baptizabant, [qui etiam] a Domino <lb n="25"/>
            baptizati non statim spiritum sanctum acceperint, qui nondum erat, <lb/>
            quia Iesus nondum fuerat clarificatus, sed post resurrectionem eius <lb/>
            nec modicum interuallum temporis quo id gestum est intercesserit <lb/>
            sicuti et cum baptizati sunt a Philippo Samaritani, donec Samariam <lb/>
            rogati ab Hierusalem apostoli descenderent ad illos, ut eis manum <lb n="30"/>
            imponerent et spiritum sanctum per manus impositionem in eos

<note type="footnote"> 19 Io. 20, 22. </note>

<note type="footnote"> 7 gerendis <hi rend="italic">Big</hi>. 9 non <hi rend="italic">om. Big</hi>. 14 sic et <hi rend="italic">fort</hi>. 17 descenderat <lb/>
            <hi rend="italic">Bigaltius,</hi> deciderat <hi rend="italic">Baluzius</hi>. 19 spiritum sanctum com <lb/>
            ita inaenitur <hi rend="italic">non distinguit Baiuzius</hi> 23 acciperet <hi rend="italic">Big</hi>. 25 qui <lb/>
            etiam <hi rend="italic">inclusi</hi> 26 sint baptizati <hi rend="italic">Baluzius</hi> erat] <hi rend="italic">cf. cap. 14</hi> <lb/>
            29 sunt <hi rend="italic">om. Big</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="74"/>
            conferrent, quoniam uel illo interuallo temporis aliquis eorum non <lb/>
            adeptus spiritum sanctum morte potuit intercipi et defraudatus gratia <lb/>
            spiritus sancti defungi. quod hodierna quoque die non potest dubitari <lb/>
            esse usitatum et euenire solitum ut plerique post baptisma sine impositione <lb/>
            manus episcopi de saeculo exeant, et tamen pro perfectis<lb n="5"/>
            fidelibus habentur. sicuti Aethiops eunuchus cum rediret ab Hierusalem <lb/>
            et legeret prophetam Esaiam et haesitaret suggerente spiritu <lb/>
            audita ueritate a Philippo diacono credidit et baptizatus est, et cum <lb/>
            ascendisset de aqua, spiritus Domini rapuit Philippum, et non uidit <lb/>
            eum iam nunc amplius eunuchus: abibat enim uiam suam gaudens. <lb n="10"/>
            quamquam, ut animaduertis, imposita ei manus non est ab episcopo, <lb/>
            ut spiritum sanctum acciperet. quod si hoc admittis et salutare esse <lb/>
            credis nec opinioni omnium fidelium refragaris, necesse est confitearis, <lb/>
            proinde autem atque hoc latius tractatu procedit, etiam illud aliud <lb/>
            latius posse consistere, id est ut per solam manus impositionem<lb n="15"/>
            episcopi, quia baptisma in nomine Iesu Christi Domini nostri praecessit, <lb/>
            possit alio homini paenitenti atque credenti etiam spiritus <lb/>
            sanctus tribui, quoniam eos qui in Christum credituri essent scriptura <lb/>
            sancta praedixit oportere in spiritu baptizari, ita ut et hi quoque non <lb/>
            uideantur minus aliquid habere quam illi qui perfecti sunt christiani,<lb n="20"/>
            nec necesse sit quaeri quale illud baptisma fuerit quod in nomine <lb/>
            Iesu Christi sunt consecuti. nisi forte in illo quoque superiore tractatu <lb/>
            circa eos qui tantum modo in nomine Christi Iesu baptizati <lb/>
            fuerint statuas etiam sine spiritu sancto posse saluos fieri, t aut non <lb/>
            hac sola ratione, sed si per manus impositionem episcopi spiritum<lb n="25"/>
            sanctum consuesse praestari aut etiam non episcopum dicas spiritum <lb/>
            sanctum solitum esse largiri. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p> Quod si ita est et potest aliquid horum eueniens salutem homini <lb/>
            credenti non praeripere, tu quoque ipse annuis quoniam modo dimidiatum <lb/>
            et non ut contendis consummatum mysterium fidei, <hi rend="italic">si</hi> qua <lb n="30"/>
            necessitas interuenit, salutem adimere non posse credenti et

<note type="footnote"> 1 quoniam uel <hi rend="italic">scripsi,</hi> uel quoniam <hi rend="italic">cod.,</hi> quoniam <hi rend="italic">Big</hi>. aliqui <hi rend="italic">Rig</hi>. <lb/>
            11 quamquam <hi rend="italic">coni. nescio quis,</hi> quoniam <hi rend="italic">cod. et</hi> b 21 nec] ne <lb/>
            <hi rend="italic">Big</hi>. 27 solum <hi rend="italic">Rig,</hi> 29 quoniam modo] quonam modo <hi rend="italic">coni,<lb/>
             Gallandius;</hi> non modo dimidiatum ut contendis sed consummatur <hi rend="italic">conu <lb/>
            nescio quis, sed nihil mutandum; cf. Cypr. epist. p</hi>. 536,12 30 si <hi rend="italic">addidi</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="75"/>
            paenitenti homini. aut si dicis huiusmodi hominem saluum non posse fieri, <lb/>
            omnibus episcopis salutem adimimus, quos ita periculis quam certissimis <lb/>
            adstringis, ut omnibus hominibus qui sub cura eorum agunt <lb/>
            et hac atque illac dispersis regionibus ipsorum infirmantur per semet <lb/>
            ipsos subuenire debeant, quia ceteri homines minores clericis qui <lb n="5"/>
            periclitantur hoc idem praestare non possint, ne sanguis eorum qui <lb/>
            uacui de saeculo exisse uidebuntur de manu episcoporum necesse <lb/>
            habeat requiri. porro autem, ut non ignoratis, credentibus hominibus <lb/>
            inuenitur spiritus sanctus a Domino datus sine baptismate aquae, <lb/>
            sicut actis apostolorum continetur in hunc modum: adhuc loquente <lb n="10"/>
            Petro uerba haec irruit spiritus sanctus super omnes <lb/>
            qui audiebant uerbum, et obstupefacti sunt qui erant <lb/>
            ex circumcisione fideles quotquot simul uenerant <lb/>
            cum Petro, quia et super gentes donum spiritus sancti <lb/>
            effusum est. audiebant enim eos loquentes linguis <lb n="15"/>
            suis et magnificabant Deum. tunc respondit Petrus: <lb/>
            numquid aliquis aquam prohibere potest ut non baptizentur <lb/>
            isti qui spiritum sanctum acceperunt sicut et <lb/>
            nos? et praecepit eos baptizari in nomine Iesu Christi. <lb/>
            sicut etiam idem Petrus postmodum de eisdem gentibus plenissime <lb n="20"/>
            docuit nos dicens: et nihil discreuit inter nos et ipsos, <lb/>
            fide emundatis cordibus eorum. atque hoc non erit dubium <lb/>
            in spiritu sancto homines posse sine aqua baptizari, sicut animaduertis <lb/>
            baptizatos hos prius quam aqua baptizarentur ut satisfieret et <lb/>
            Ioannis et ipsius Domini praedicationibus, quandoquidem et hi sine <lb n="25"/>
            manus impositione apostolorum et sine lauacro quod postea adepti <lb/>
            sunt gratiam repromissionis acceperint et sic paullo ante emundatis <lb/>
            cordibus eorum Deus per fidem ipsorum etiam remissionem peccatorum <lb/>
            simul eis largitus sit, ut hoc solum eis baptisma subsequons <lb/>
            praestiterit, ut inuocationem quoque nominis Iesu Christi acciperent, <lb n="30"/>
            ne quid eis deesse uideretur ad integritatem ministerii et fidei. 
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>Quod etiam e contrario latere tractatus huius sunt consecuti ipsi  <lb/>
            illi discipuli Domini nostri, super quos iam pridem baptizatos postremo

<note type="footnote"> 10 Act. 1, 44 -48. 21 Act. 15, 9. </note>

<note type="footnote"> 5 clerici <hi rend="italic">fort</hi>. 7 uidebantur <hi rend="italic">Rig</hi>. 20 idem om. <hi rend="italic">ffig</hi>. 25 et hi] <lb/>
            haec <hi rend="italic">Rig</hi>. 27 et sic panllo ante emundatis <hi rend="italic">Baluzius,</hi> et inundatis <hi rend="italic">Rig.,</hi> <lb/>
            et emundatis <hi rend="italic">Oxon</hi>. 31 mysterii fidei <hi rend="italic">fort.; cf. pag. 81, 20</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="76"/>
            die pentecostes superuenit spiritus sanctus, uoluntate Dei quidem non <lb/>
            . sua sponte caelo lapsus, sed ad hoc ipsum munus effusum sedet super <lb/>
            unumquemque eorum, cum iusti iam pridem, ut diximus, baptismate <lb/>
            Domini fuissent baptizati, sicut et ipsi apostoli, qui tamen omnes <lb/>
            Dominum nocte qua apprehensus est deseruisse inueniuntur, et ille<lb n="5"/>
            ipse qui gloriatus est perseueraturum se in sua fide Petrus et aduersus <lb/>
            ipsius Domini praedictum obstinatissime repugnauit, postremo <lb/>
            tamen tum ipsum negauit: ut hac ratione ostenderetur nobis quae <lb/>
            medio tempore quoquo modo contraxerant delicta, eadem haec in eis <lb/>
            fide postmodum sincera per baptisma spiritus sancti non dubie esse<lb n="10"/>
            dimissa. nec ulla, ut puto, alia ex causa apostoli his quos in spiritu <lb/>
            sancto adloquebantur praeceperant ut in nomine Christi Iesu baptizarentur, <lb/>
            nisi quia uirtus nominis Iesu super quemcumque hominum <lb/>
            baptismate inuocata ad salutem adsequendam non modicam praerogatiuam <lb/>
            ei qui baptizaretur praestare posset, sicuti Petrus in actis<lb n="15"/>
            apostolorum enarrat dicens: nec enim aliud est nomen sub <lb/>
            caelo quod datum est hominibus, in quo oportet saluos <lb/>
            fieri nos. sicut etiam apostolus Paulus aperit ostendens, quia <lb/>
            Deus exaltauit Iesum Dominum nostrum et donauit illi <lb/>
            nomen ad hoc ut sit super omne nomen, ut in nomine <lb n="20"/>
            Iesu omnes genua curuent caelestium et terrestrium <lb/>
            et infernorum, et omnis lingua confiteatur <lb/>
            quia Dominus est Iesus in gloria patris, et ille in quo <lb/>
            cum baptizaretur inuocatum esset in nomine Iesu, licet in aliquo errore <lb/>
            consequeretur, tamen quandoque non prohiberetur rectum sapere et <lb n="25"/>
            errorem suum corrigere et ad ecclesiam et ad episcopum uenire et <lb/>
            sinceriter confiteri Iesum nostrum coram hominibus, ut tunc cum ab <lb/>
            episcopo ei manus imponeretur, etiam spiritum sanctum acciperet, nec <lb/>
            inuocationem illam pristinam nominis Iesu amitteret, quam nemini <lb/>
            nostrum licet damnare, quum haec nuda et singularis si in errore sit <lb n="30"/>
            constituta non posset ad salutem praestandam sufficere, ne hac

<note type="footnote">16 Act. 4, 12. 19 Phil. 2, 9-11. </note>

<note type="footnote"> 2 effusu3 <hi rend="italic">coni. nescio quis</hi> 3 iusti] isti <hi rend="italic">coni. Big</hi>. 5 domino <lb/>
            <hi rend="italic">Rig</hi>. 8 tum ipsum] eum etiam <hi rend="italic">Baiuziua,</hi> ter ipsum coni. Iti- <lb/>
            <hi rend="italic">galtius</hi> 9 quoque <hi rend="italic">Big</hi>. 10 sincerata <hi rend="italic">Rig</hi>. 12 praeceperant.. <lb/>
            baptizarentur <hi rend="italic">om. Rig</hi>. 16 narrat <hi rend="italic">Rig</hi>. 30 si <hi rend="italic">om. Big</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="77"/>
            ratione etiam ethnicos et haereticos abutentes nomen Iesu credamus ad <lb/>
            salutem sine uera re atque integra posse peruenire. quam tamen <lb/>
            inuocationem nominis Iesu correctione erroris et agnitione fidei ueritatis <lb/>
            et abscisa omni labe praeteritae conuersationis mysterio Dei <lb/>
            circa eiusmodi homines rite perpetratam locum quem habitura non <lb n="5"/>
            erat obtinere et postremo in fide recta et ad integritatem signi praestandam <lb/>
            non obesse supplemento eius quod deerat accedente perquam <lb/>
            utile est credere, et tot annorum totque ecclesiarum itemque <lb/>
            apostolorum et episcoporum auctoritati cum bona ratione adquiescere, <lb/>
            cum sit maximum incommodum ac dispendium sanctissimae matris <lb n="10"/>
            ecclesiae aduersus prisca consulta post tot saeculorum tantam seriem <lb/>
            nunc primum repente ac sine ratione insurgere. nec enim propter <lb/>
            aliud Petrus, qui iam fuerat baptizatus et quid sentiret de Domino <lb/>
            ab ipso Domino erat interrogatus, et ueritate reuelationis patris caelestis <lb/>
            in eum collocata, quod Dominus noster non solum Christus, <lb n="15"/>
            uerum etiam filius Dei uiui esset confessus, postmodum eidem Christo <lb/>
            praedicanti de sua passione refragatus esse monstratus est, et propterea <lb/>
            satanas dici ostensus est, nisi quia futurum erat ut quidam <lb/>
            tametsi uariantes in sententia propria et claudicantes aliquando in <lb/>
            fide atque doctrina, cum in nomine Iesu baptizarentur, tamen si interuallo <lb n="20"/>
            quodam temporis recorrigere id potuissent, non propterea a <lb/>
            salute exciderent, sed quandoque resipuissent, integram spem salutis <lb/>
            paenitendo obtinerent, praesertim cum spiritum sanctum, quo baptizari <lb/>
            unusquisque hominum debet, acciperent, t aliquid tale designassent, <lb/>
            sicuti non solum Petrum hoc passum esse in euangelio deprehendimus, <lb n="25"/>
            uerum uniuersos quoque discipulos, quibus iam baptizatis postea <lb/>
            Dominus ait quia uos omnes scandalizabimini in me: <lb/>
            qui omnes ut animaduertimus correcta fide sua post resurrectionem <lb/>
            Domini in spiritu sancto sunt baptizati, ut non immerito hodie quoque <lb/>
            credamus homines correctos a pristino errore in spiritu sancto <lb n="30"/>
            posse baptizari. qui cum aqua baptizarentur in nomine Domini <lb/>
            aliquando scabram habuissent fidem, quoniam multum interest utrum <lb/>
            in totum quis non sit baptizatus in nomine Domini nostri Iesu Christi,

<note type="footnote"> 15 cf. Matth. 16, 16. 27 Marc. 14, 27. </note>

<note type="footnote"> 32 aliquando <hi rend="italic">Baluzius,</hi> aliquo (t. <hi rend="italic">e</hi>. aliquatenus) <hi rend="italic">coni. Rigaltius,</hi> <lb/>
            aliquod <hi rend="italic">cod</hi>. ? </note> <lb/>
             
<pb n="78"/>
            an uero in aliquo claudicet cum baptizatur baptismate aquae, quod <lb/>
            minus est, dummodo postea constet in ueritate sincera fides in baptismate <lb/>
            spiritus, quod non dubie maius est. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p> Nec aestimes huic tractatui contrarium esse quod dixit Dominus: <lb/>
            ite, docete gentes, tinguite eos in nomine patris et <lb n="5"/>
            filii et* spiritus sancti. quia cum hoc uerum et rectum et <lb/>
            omnibus modis in ecclesia obseruandum sit et obseruari quoque solitum <lb/>
            sit, tamen considerare oportet quod inuocatio nominis Iesu non <lb/>
            debet a nobis futilis uideri propter uenerationem et uirtutem ipsius <lb/>
            nominis, in quo nomine uirtutes omnes solent fieri et nonnumquam <lb n="10"/>
            aliquae etiam ab hominibus extraneis. ceterum quo pertinent illa <lb/>
            uerba Christi, qui negaturum se esse dixit nec nosse eos qui sibi in <lb/>
            die iudicii dicturi essent: Domine, Domine, nonne in tuo nomine <lb/>
            prophetauimus et in nomine tuo daemonia eiecimus <lb/>
            et in nomine tuo uirtutes magnas fecimus, respondendo<lb n="15"/>
            eis etiam cum iureiurando quia, numquam cognoui <lb/>
            uos, discedite a me qui operamini iniquitatem, nisi <lb/>
            ostenderetur nobis nonnumquam etiam ab his qui operarentur iniquitatem <lb/>
            posse per nimiam uirtutem nominis Iesu etiam haec fieri. idcircoque <lb/>
            debet inuocatio haec nominis Iesu quasi initium quoddam mysterii<lb n="20"/>
            dominici commune nobis et ceteris omnibus accipi, quod possit <lb/>
            postmodum residuis rebus impleri, alias non profutura talis inuocatio <lb/>
            cum sola permanserit, quia post mortem eiusmodi hominis non potest <lb/>
            ei quicquam omnino adici uel suppleri aut in aliquo prodesse in die <lb/>
            iudicii, cum illi a Domino nostro quae supra memorauimus coeperint<lb n="25"/>
            exprobrari: qui tamen uniuersi hodie ut sibi his modis subueniant <lb/>
            quibus supra ostendimus, non possunt ab ullo hominum tam dure tamque <lb/>
            crudeliter prohiberi. 
</p></div></div></body></text></TEI>