Cum ita inuenitur, quid tibi, frater, uidetur? si quis non ab episcopo baptizatus, ita ut si in continenti etiam manus ei imponatur, priusquam tamen accipiat spiritum sanctum fuerit defunctus, utrum censeas salutem percepisse eum necne: quoniam quidem et ipsi apostoli et discipuli, qui etiam alios baptizabant, [qui etiam] a Domino baptizati non statim spiritum sanctum acceperint, qui nondum erat, quia Iesus nondum fuerat clarificatus, sed post resurrectionem eius nec modicum interuallum temporis quo id gestum est intercesserit sicuti et cum baptizati sunt a Philippo Samaritani, donec Samariam rogati ab Hierusalem apostoli descenderent ad illos, ut eis manum imponerent et spiritum sanctum per manus impositionem in eos 19 Io. 20, 22. 7 gerendis Big . 9 non om. Big . 14 sic et fort . 17 descenderat Bigaltius, deciderat Baluzius . 19 spiritum sanctum com ita inaenitur non distinguit Baiuzius 23 acciperet Big . 25 qui etiam inclusi 26 sint baptizati Baluzius erat] cf. cap. 14 29 sunt om. Big . conferrent, quoniam uel illo interuallo temporis aliquis eorum non adeptus spiritum sanctum morte potuit intercipi et defraudatus gratia spiritus sancti defungi. quod hodierna quoque die non potest dubitari esse usitatum et euenire solitum ut plerique post baptisma sine impositione manus episcopi de saeculo exeant, et tamen pro perfectis fidelibus habentur. sicuti Aethiops eunuchus cum rediret ab Hierusalem et legeret prophetam Esaiam et haesitaret suggerente spiritu audita ueritate a Philippo diacono credidit et baptizatus est, et cum ascendisset de aqua, spiritus Domini rapuit Philippum, et non uidit eum iam nunc amplius eunuchus: abibat enim uiam suam gaudens. quamquam, ut animaduertis, imposita ei manus non est ab episcopo, ut spiritum sanctum acciperet. quod si hoc admittis et salutare esse credis nec opinioni omnium fidelium refragaris, necesse est confitearis, proinde autem atque hoc latius tractatu procedit, etiam illud aliud latius posse consistere, id est ut per solam manus impositionem episcopi, quia baptisma in nomine Iesu Christi Domini nostri praecessit, possit alio homini paenitenti atque credenti etiam spiritus sanctus tribui, quoniam eos qui in Christum credituri essent scriptura sancta praedixit oportere in spiritu baptizari, ita ut et hi quoque non uideantur minus aliquid habere quam illi qui perfecti sunt christiani, nec necesse sit quaeri quale illud baptisma fuerit quod in nomine Iesu Christi sunt consecuti. nisi forte in illo quoque superiore tractatu circa eos qui tantum modo in nomine Christi Iesu baptizati fuerint statuas etiam sine spiritu sancto posse saluos fieri, t aut non hac sola ratione, sed si per manus impositionem episcopi spiritum sanctum consuesse praestari aut etiam non episcopum dicas spiritum sanctum solitum esse largiri. Quod si ita est et potest aliquid horum eueniens salutem homini credenti non praeripere, tu quoque ipse annuis quoniam modo dimidiatum et non ut contendis consummatum mysterium fidei, si qua necessitas interuenit, salutem adimere non posse credenti et 1 quoniam uel scripsi, uel quoniam cod., quoniam Big . aliqui Rig . 11 quamquam coni. nescio quis, quoniam cod. et b 21 nec] ne Big . 27 solum Rig, 29 quoniam modo] quonam modo coni, Gallandius; non modo dimidiatum ut contendis sed consummatur conu nescio quis, sed nihil mutandum; cf. Cypr. epist. p . 536,12 30 si addidi paenitenti homini. aut si dicis huiusmodi hominem saluum non posse fieri, omnibus episcopis salutem adimimus, quos ita periculis quam certissimis adstringis, ut omnibus hominibus qui sub cura eorum agunt et hac atque illac dispersis regionibus ipsorum infirmantur per semet ipsos subuenire debeant, quia ceteri homines minores clericis qui periclitantur hoc idem praestare non possint, ne sanguis eorum qui uacui de saeculo exisse uidebuntur de manu episcoporum necesse habeat requiri. porro autem, ut non ignoratis, credentibus hominibus inuenitur spiritus sanctus a Domino datus sine baptismate aquae, sicut actis apostolorum continetur in hunc modum: adhuc loquente Petro uerba haec irruit spiritus sanctus super omnes qui audiebant uerbum, et obstupefacti sunt qui erant ex circumcisione fideles quotquot simul uenerant cum Petro, quia et super gentes donum spiritus sancti effusum est. audiebant enim eos loquentes linguis suis et magnificabant Deum. tunc respondit Petrus: numquid aliquis aquam prohibere potest ut non baptizentur isti qui spiritum sanctum acceperunt sicut et nos? et praecepit eos baptizari in nomine Iesu Christi. sicut etiam idem Petrus postmodum de eisdem gentibus plenissime docuit nos dicens: et nihil discreuit inter nos et ipsos, fide emundatis cordibus eorum. atque hoc non erit dubium in spiritu sancto homines posse sine aqua baptizari, sicut animaduertis baptizatos hos prius quam aqua baptizarentur ut satisfieret et Ioannis et ipsius Domini praedicationibus, quandoquidem et hi sine manus impositione apostolorum et sine lauacro quod postea adepti sunt gratiam repromissionis acceperint et sic paullo ante emundatis cordibus eorum Deus per fidem ipsorum etiam remissionem peccatorum simul eis largitus sit, ut hoc solum eis baptisma subsequons praestiterit, ut inuocationem quoque nominis Iesu Christi acciperent, ne quid eis deesse uideretur ad integritatem ministerii et fidei. Quod etiam e contrario latere tractatus huius sunt consecuti ipsi illi discipuli Domini nostri, super quos iam pridem baptizatos postremo 10 Act. 1, 44 -48. 21 Act. 15, 9. 5 clerici fort . 7 uidebantur Rig . 20 idem om. ffig . 25 et hi] haec Rig . 27 et sic panllo ante emundatis Baluzius, et inundatis Rig., et emundatis Oxon . 31 mysterii fidei fort.; cf. pag. 81, 20 die pentecostes superuenit spiritus sanctus, uoluntate Dei quidem non . sua sponte caelo lapsus, sed ad hoc ipsum munus effusum sedet super unumquemque eorum, cum iusti iam pridem, ut diximus, baptismate Domini fuissent baptizati, sicut et ipsi apostoli, qui tamen omnes Dominum nocte qua apprehensus est deseruisse inueniuntur, et ille ipse qui gloriatus est perseueraturum se in sua fide Petrus et aduersus ipsius Domini praedictum obstinatissime repugnauit, postremo tamen tum ipsum negauit: ut hac ratione ostenderetur nobis quae medio tempore quoquo modo contraxerant delicta, eadem haec in eis fide postmodum sincera per baptisma spiritus sancti non dubie esse dimissa. nec ulla, ut puto, alia ex causa apostoli his quos in spiritu sancto adloquebantur praeceperant ut in nomine Christi Iesu baptizarentur, nisi quia uirtus nominis Iesu super quemcumque hominum baptismate inuocata ad salutem adsequendam non modicam praerogatiuam ei qui baptizaretur praestare posset, sicuti Petrus in actis apostolorum enarrat dicens: nec enim aliud est nomen sub caelo quod datum est hominibus, in quo oportet saluos fieri nos. sicut etiam apostolus Paulus aperit ostendens, quia Deus exaltauit Iesum Dominum nostrum et donauit illi nomen ad hoc ut sit super omne nomen, ut in nomine Iesu omnes genua curuent caelestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus est Iesus in gloria patris, et ille in quo cum baptizaretur inuocatum esset in nomine Iesu, licet in aliquo errore consequeretur, tamen quandoque non prohiberetur rectum sapere et errorem suum corrigere et ad ecclesiam et ad episcopum uenire et sinceriter confiteri Iesum nostrum coram hominibus, ut tunc cum ab episcopo ei manus imponeretur, etiam spiritum sanctum acciperet, nec inuocationem illam pristinam nominis Iesu amitteret, quam nemini nostrum licet damnare, quum haec nuda et singularis si in errore sit constituta non posset ad salutem praestandam sufficere, ne hac 16 Act. 4, 12. 19 Phil. 2, 9-11. 2 effusu3 coni. nescio quis 3 iusti] isti coni. Big . 5 domino Rig . 8 tum ipsum] eum etiam Baiuziua, ter ipsum coni. Iti- galtius 9 quoque Big . 10 sincerata Rig . 12 praeceperant.. baptizarentur om. Rig . 16 narrat Rig . 30 si om. Big . ratione etiam ethnicos et haereticos abutentes nomen Iesu credamus ad salutem sine uera re atque integra posse peruenire. quam tamen inuocationem nominis Iesu correctione erroris et agnitione fidei ueritatis et abscisa omni labe praeteritae conuersationis mysterio Dei circa eiusmodi homines rite perpetratam locum quem habitura non erat obtinere et postremo in fide recta et ad integritatem signi praestandam non obesse supplemento eius quod deerat accedente perquam utile est credere, et tot annorum totque ecclesiarum itemque apostolorum et episcoporum auctoritati cum bona ratione adquiescere, cum sit maximum incommodum ac dispendium sanctissimae matris ecclesiae aduersus prisca consulta post tot saeculorum tantam seriem nunc primum repente ac sine ratione insurgere. nec enim propter aliud Petrus, qui iam fuerat baptizatus et quid sentiret de Domino ab ipso Domino erat interrogatus, et ueritate reuelationis patris caelestis in eum collocata, quod Dominus noster non solum Christus, uerum etiam filius Dei uiui esset confessus, postmodum eidem Christo praedicanti de sua passione refragatus esse monstratus est, et propterea satanas dici ostensus est, nisi quia futurum erat ut quidam tametsi uariantes in sententia propria et claudicantes aliquando in fide atque doctrina, cum in nomine Iesu baptizarentur, tamen si interuallo quodam temporis recorrigere id potuissent, non propterea a salute exciderent, sed quandoque resipuissent, integram spem salutis paenitendo obtinerent, praesertim cum spiritum sanctum, quo baptizari unusquisque hominum debet, acciperent, t aliquid tale designassent, sicuti non solum Petrum hoc passum esse in euangelio deprehendimus, uerum uniuersos quoque discipulos, quibus iam baptizatis postea Dominus ait quia uos omnes scandalizabimini in me: qui omnes ut animaduertimus correcta fide sua post resurrectionem Domini in spiritu sancto sunt baptizati, ut non immerito hodie quoque credamus homines correctos a pristino errore in spiritu sancto posse baptizari. qui cum aqua baptizarentur in nomine Domini aliquando scabram habuissent fidem, quoniam multum interest utrum in totum quis non sit baptizatus in nomine Domini nostri Iesu Christi, 15 cf. Matth. 16, 16. 27 Marc. 14, 27. 32 aliquando Baluzius, aliquo (t. e . aliquatenus) coni. Rigaltius, aliquod cod . ? an uero in aliquo claudicet cum baptizatur baptismate aquae, quod minus est, dummodo postea constet in ueritate sincera fides in baptismate spiritus, quod non dubie maius est.