<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa010.opp-lat1"><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p> Ad quae forte tu, qui nouum quid inducis, continuo impatienter <lb/>
            respondeas ut soles dixisse in euangelio Dominum: nisi quis <lb/>
            denuo natus fuerit ex aqua et spiritu, non potest <lb/>
            introire in regnum caelorum. ex quo manifeste apparet illi

<note type="footnote"> 1 Act. 1, 4. 5. 6 Act. 11, 15-17. 18 Act. 15, 7, 8. <lb/>
            32 Io. 3, 3. 5. </note> <lb/>
             
<pb n="73"/>
            baptisma solum prodesse cui possit etiam spiritus sanctus inesse: super <lb/>
            ipsum enim Dominum cum baptizaretur spiritum sanctum descendisse <lb/>
            factumque eius atque dictum pariter congruere nec alia ulla ratione <lb/>
            mysterium istud posse consistere. cui responso nemo nostrum adeo <lb/>
            ita insanus reperitur aut contumax ut audeat contra fas aut contra <lb n="5"/>
            uerum contradicere, scilicet rebus integris et omni modo ita in ecclesia <lb/>
            gerundis et secundum disciplinae ordinem perpetuo a nobis\' <lb/>
            obseruandis. sed si in eodem nouo testamento haec quae in isto negotio <lb/>
            deprehendimus adunata nonnumquam reperiantur quodam modo <lb/>
            diuisa ac separata et proinde disposita atque si sint singula, uideamus <lb n="10"/>
            utrum possint esse aliquando etiam singulariter solitaria,, quasi <lb/>
            non sint mutila sed tamquam integra atque perfecta. nam cum per <lb/>
            manus impositionem episcopi datur unicuique credenti spiritus sanctus, <lb/>
            sicut apostoli circa Samaritanos post Philippi baptisma manum <lb/>
            eis imponendo fecerunt, et hac ratione spiritum sanctum in eos contulerunt, <lb n="15"/>
            quod ut fieri posset ipsi pro eis orauerunt, nondum enim <lb/>
            super quemquam eorum descenderat spiritus, tantum autem baptizati <lb/>
            erant in nomine Domini Iesu: Dominus quoque noster post resurrectionem, <lb/>
            cum insufflasset et dixisset apostolis suis accipite spiritum <lb/>
            sanctum, ita demum largitus eis spiritum sanctum. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>