Ad quae forte tu, qui nouum quid inducis, continuo impatienter respondeas ut soles dixisse in euangelio Dominum: nisi quis denuo natus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum caelorum. ex quo manifeste apparet illi 1 Act. 1, 4. 5. 6 Act. 11, 15-17. 18 Act. 15, 7, 8. 32 Io. 3, 3. 5. baptisma solum prodesse cui possit etiam spiritus sanctus inesse: super ipsum enim Dominum cum baptizaretur spiritum sanctum descendisse factumque eius atque dictum pariter congruere nec alia ulla ratione mysterium istud posse consistere. cui responso nemo nostrum adeo ita insanus reperitur aut contumax ut audeat contra fas aut contra uerum contradicere, scilicet rebus integris et omni modo ita in ecclesia gerundis et secundum disciplinae ordinem perpetuo a nobis\' obseruandis. sed si in eodem nouo testamento haec quae in isto negotio deprehendimus adunata nonnumquam reperiantur quodam modo diuisa ac separata et proinde disposita atque si sint singula, uideamus utrum possint esse aliquando etiam singulariter solitaria,, quasi non sint mutila sed tamquam integra atque perfecta. nam cum per manus impositionem episcopi datur unicuique credenti spiritus sanctus, sicut apostoli circa Samaritanos post Philippi baptisma manum eis imponendo fecerunt, et hac ratione spiritum sanctum in eos contulerunt, quod ut fieri posset ipsi pro eis orauerunt, nondum enim super quemquam eorum descenderat spiritus, tantum autem baptizati erant in nomine Domini Iesu: Dominus quoque noster post resurrectionem, cum insufflasset et dixisset apostolis suis accipite spiritum sanctum, ita demum largitus eis spiritum sanctum.