<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa010.opp-lat1"><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Igitur adgredientibus tractatum salutaris et noui hoc est spiritalis  <lb/>
            et euangelici baptismatis in primis occurrit notissima omnibus praedicatio <lb n="20"/>
            celebrata atque coepta ab Ioanne baptista, qui aliquantum desciscens <lb/>
            a lege id est Moysi antiquissimo baptismate et uiam nouae et <lb/>
            uerae gratiae praesternens [et] baptismate quod interim exercebat <lb/>
            aquae et paenitentiae sensim aures Iudaeorum praeueniebat et occupabat <lb/>
            spiritalis baptismatis futuri annuntiatione, adhortans eos et <lb n="25"/>
            dicens: qui post me uenit fortior me est, cuius ego non <lb/>
            sum dignus corrigiam calciamenti soluere. ipse uos <lb/>
            baptizabit in spiritu sancto et igni. propter quod nobis <lb/>
            quoque huius sermonis orsus hinc incipere debebit. nam et Dominus <lb/>
            hanc eandem uocem Ioannis post suam resurrectionem in actis

<note type="footnote"> 26 Matth. 3, 11. Marc. 1, 7. Luc. 3, 16. lo. 1, 27. </note>

<note type="footnote"> 7 debeat <hi rend="italic">Big</hi>. 15 poterit; <hi rend="italic">cf. Front. p. 48, 21 (Nab.)</hi> 17 agendi <lb/>
            <hi rend="italic">teripsi,</hi> accendi <hi rend="italic">cod.,</hi> tacendi <hi rend="italic">coni. BigaltiuB,</hi> accedenti <hi rend="italic">coni. Oxon.,</hi> attendi <lb/>
            <hi rend="italic">coni. Baiueius</hi> 22 moyse <hi rend="italic">cod. et v,</hi> moysis <hi rend="italic">Bal.; cf. epist</hi>. 791, 6 </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="72"/>
            apostolorum confirmans praecepit eis ab Hierosolymis non <lb/>
            discedere, sed exspectare illam promissionem patris <lb/>
            quam audistis a me, quia Ioannes quidem baptizau it it <lb/>
            aqua, uos autem baptizabimini spiritu sancto non post <lb/>
            multos hos dies. itemque Petrus eadem uerba Domini percensuit,<lb n="5"/>
            rationem pro se apud apostolos reddens dicendo: cum autem <lb/>
            inciperem loqui ego, irruit spiritus sanctus super <lb/>
            eos, sicut et super nos in principio, et recordatus sum <lb/>
            sermonem Domini sicut dicebat: Ioannes quidem baptizauit <lb/>
            aqua, uos autem baptizabimini spiritu sancto. <lb n="10"/>
            si ergo aequale donum dedit eis sicut et nobis credentibus <lb/>
            Dominum legum Christum, ego quis eram qui <lb/>
            possem probibere Domino? et iterum: uiri fratres, scitis <lb/>
            quia a diebus antiquis in nobis Deus elegit per os <lb/>
            meum audire gentes uerbum euangelii et credere et <lb n="15"/>
            qui corda nouit Deus testimonium perhibuit dans eis <lb/>
            spiritum sanctum sicut et nobis. ac propterea huius <lb/>
            sententiae quae sit uis et potestas considerare debemus. ait enim Dominus <lb/>
            eis qui postmodum baptizari haberent, quia crederent, baptizandos <lb/>
            esse, non quemadmodum a se in aqua in paenitentiam, sed in<lb n="20"/>
            spiritu sancto. de qua praedicatione cum utique nemo nostrum possit <lb/>
            ambigere, manifestum est qua ratione homines in spiritu sancto <lb/>
            baptizati sint. nam et proprie in ipso solo sancto spiritu baptizati <lb/>
            sunt qui crediderunt, quia Ioannes discreuit et dixit dicens se quidem <lb/>
            in aqua baptizare, uenturum autem qui in spiritu sancto baptizet. <lb n="25"/>
            gratia et uirtute Dei sunt t et hoc et occulta largiente et operante, <lb/>
            nihilominus autem etiam in baptismate spiritus et aquae, praeterea <lb/>
            etiam in baptismate spiritus in sanguine proprio uniuscuiusque, sicut <lb/>
            declarant nobis sanctae scripturae , quarum per singula quaeque <lb/>
            eorum quae enarrabimus adferemus perspicuas probationes. <lb n="30"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>