Igitur adgredientibus tractatum salutaris et noui hoc est spiritalis et euangelici baptismatis in primis occurrit notissima omnibus praedicatio celebrata atque coepta ab Ioanne baptista, qui aliquantum desciscens a lege id est Moysi antiquissimo baptismate et uiam nouae et uerae gratiae praesternens [et] baptismate quod interim exercebat aquae et paenitentiae sensim aures Iudaeorum praeueniebat et occupabat spiritalis baptismatis futuri annuntiatione, adhortans eos et dicens: qui post me uenit fortior me est, cuius ego non sum dignus corrigiam calciamenti soluere. ipse uos baptizabit in spiritu sancto et igni. propter quod nobis quoque huius sermonis orsus hinc incipere debebit. nam et Dominus hanc eandem uocem Ioannis post suam resurrectionem in actis 26 Matth. 3, 11. Marc. 1, 7. Luc. 3, 16. lo. 1, 27. 7 debeat Big . 15 poterit; cf. Front. p. 48, 21 (Nab.) 17 agendi teripsi, accendi cod., tacendi coni. BigaltiuB, accedenti coni. Oxon., attendi coni. Baiueius 22 moyse cod. et v, moysis Bal.; cf. epist . 791, 6 apostolorum confirmans praecepit eis ab Hierosolymis non discedere, sed exspectare illam promissionem patris quam audistis a me, quia Ioannes quidem baptizau it it aqua, uos autem baptizabimini spiritu sancto non post multos hos dies. itemque Petrus eadem uerba Domini percensuit, rationem pro se apud apostolos reddens dicendo: cum autem inciperem loqui ego, irruit spiritus sanctus super eos, sicut et super nos in principio, et recordatus sum sermonem Domini sicut dicebat: Ioannes quidem baptizauit aqua, uos autem baptizabimini spiritu sancto. si ergo aequale donum dedit eis sicut et nobis credentibus Dominum legum Christum, ego quis eram qui possem probibere Domino? et iterum: uiri fratres, scitis quia a diebus antiquis in nobis Deus elegit per os meum audire gentes uerbum euangelii et credere et qui corda nouit Deus testimonium perhibuit dans eis spiritum sanctum sicut et nobis. ac propterea huius sententiae quae sit uis et potestas considerare debemus. ait enim Dominus eis qui postmodum baptizari haberent, quia crederent, baptizandos esse, non quemadmodum a se in aqua in paenitentiam, sed in spiritu sancto. de qua praedicatione cum utique nemo nostrum possit ambigere, manifestum est qua ratione homines in spiritu sancto baptizati sint. nam et proprie in ipso solo sancto spiritu baptizati sunt qui crediderunt, quia Ioannes discreuit et dixit dicens se quidem in aqua baptizare, uenturum autem qui in spiritu sancto baptizet. gratia et uirtute Dei sunt t et hoc et occulta largiente et operante, nihilominus autem etiam in baptismate spiritus et aquae, praeterea etiam in baptismate spiritus in sanguine proprio uniuscuiusque, sicut declarant nobis sanctae scripturae , quarum per singula quaeque eorum quae enarrabimus adferemus perspicuas probationes.