<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa010.opp-lat1"><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p> Puto nos plene exsecutos praedicationem baptistae Ioannis, unde <lb/>
            sermonem sumus exorsi, qui dixit ad ludaeos: ego quidem nos <lb/>
            baptizo aqua in poenitentiam. qui autem post me uenit <lb/>
            fortior me est, cuius ego non sum dignus soluere corrigiam <lb/>
            calciamenti. ipse nos baptizabit in spiritu <lb n="5"/>
            sancto et igni. arbitror autem et apostoli Ioannis doctrinam nos <lb/>
            non inepte disposuisse, qui ait: quia tres testimonium perhibent, <lb/>
            spiritus et aqua et sanguis, et isti tres unum <lb/>
            sunt. nisi fallor autem etiam illud explanauimus quod Dominus <lb/>
            noster ait: Ioannes quidem baptizauit aqua, nos autem<lb n="10"/>
            baptizabimini in spiritu sancto. praeterea existimo nos non <lb/>
            infirmam rationem reddidisse consuetudinis causam. tueamur tamen, <lb/>
            etsi posteriore loco id facimus, ne qui putet nos unico articulo praesentem <lb/>
            altercationem suscitare. quamquam haec consuetudo etiam <lb/>
            sola deberet apud homines timorem Dei habentes et humiles praecipuum<lb n="15"/>
            locum obtinere. 
</p></div></div></body></text></TEI>