Puto nos plene exsecutos praedicationem baptistae Ioannis, unde sermonem sumus exorsi, qui dixit ad ludaeos: ego quidem nos baptizo aqua in poenitentiam. qui autem post me uenit fortior me est, cuius ego non sum dignus soluere corrigiam calciamenti. ipse nos baptizabit in spiritu sancto et igni. arbitror autem et apostoli Ioannis doctrinam nos non inepte disposuisse, qui ait: quia tres testimonium perhibent, spiritus et aqua et sanguis, et isti tres unum sunt. nisi fallor autem etiam illud explanauimus quod Dominus noster ait: Ioannes quidem baptizauit aqua, nos autem baptizabimini in spiritu sancto. praeterea existimo nos non infirmam rationem reddidisse consuetudinis causam. tueamur tamen, etsi posteriore loco id facimus, ne qui putet nos unico articulo praesentem altercationem suscitare. quamquam haec consuetudo etiam sola deberet apud homines timorem Dei habentes et humiles praecipuum locum obtinere.