<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa010.opp-lat1"><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p>Et hominibus quidem spiritus perseuerat hodie inuisibilis, sicut  <lb n="10"/>
            Dominus dicit: spiritus ubi uult spirat, et nescis unde <lb/>
            ueniant uel quo uadat. sed in principio mysterii fidei et spiritalis <lb/>
            baptismatis hic idem spiritus manifeste uisus est et super discipulos <lb/>
            insedisse quasi ignis. item caelis apertis descendisse super Dominum <lb/>
            columbae similem, quoniam pleraque immo paene omnia quae essent <lb n="15"/>
            futura manifesta sunt: quae tamen modo essent inuisibilia nihilominus, <lb/>
            nunc quoque oculis et incredulitati hominum uel ox parte uel <lb/>
            aliquando uel in figura sunt monstrata ad corroborandam et confirmandam <lb/>
            fidem nostram. sed nec aliud omiserim quod euangelium <lb/>
            merito praedicat. ait enim paralytico Dominus noster: bono animo <lb n="20"/>
            esto, fili, dimittuntur tibi peccata, ut ostenderet fide mundari <lb/>
            corda ad remissionem peccatorum consequendam. quam remissionem <lb/>
            peccatorum consecuta est etiam illa quae erat mulier peccatrix <lb/>
            in ciuitate, cui Dominus ait: dimittuntur tibi peccata. et <lb/>
            cum coepissent qui simul discumbebant apud semet ipsos dicere: quis <lb n="25"/>
            est hic qui peccata dimittit? quod et circa paralyticum acerbius <lb/>
            scribae et Pharisaei obmurmurauerant: ait ad mulierem Dominus: <lb/>
            fides tua te saluam fecit, uade in pace. ex quibus <lb/>
            uniuersis ostenditur fide emundari corda, spiritu autem ablui animas. <lb/>
            porro autem per aquam lauari corpora, sanguine quoque festinantius <lb n="30"/>
            perueniri per compendium ad salutis praemia.

<note type="footnote"> 5 Ps. 103, 4. 11 Io. 3, 8. 20 Matth. 9, 2. 25 Luc. <lb/>
            7, 48 sq. </note>

<note type="footnote"> 5 fecit <hi rend="italic">Big</hi>. 19 aliud] illud <hi rend="italic">Big</hi>. 23 etiam <hi rend="italic">om. Big</hi>. <lb/>
            30 lauacri <hi rend="italic">Bdg</hi>. 31 ad salutis praemia puto <hi rend="italic">non distinguit<lb/>
             Bahuius</hi> </note> 
<pb n="92"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>