Et hominibus quidem spiritus perseuerat hodie inuisibilis, sicut Dominus dicit: spiritus ubi uult spirat, et nescis unde ueniant uel quo uadat. sed in principio mysterii fidei et spiritalis baptismatis hic idem spiritus manifeste uisus est et super discipulos insedisse quasi ignis. item caelis apertis descendisse super Dominum columbae similem, quoniam pleraque immo paene omnia quae essent futura manifesta sunt: quae tamen modo essent inuisibilia nihilominus, nunc quoque oculis et incredulitati hominum uel ox parte uel aliquando uel in figura sunt monstrata ad corroborandam et confirmandam fidem nostram. sed nec aliud omiserim quod euangelium merito praedicat. ait enim paralytico Dominus noster: bono animo esto, fili, dimittuntur tibi peccata, ut ostenderet fide mundari corda ad remissionem peccatorum consequendam. quam remissionem peccatorum consecuta est etiam illa quae erat mulier peccatrix in ciuitate, cui Dominus ait: dimittuntur tibi peccata. et cum coepissent qui simul discumbebant apud semet ipsos dicere: quis est hic qui peccata dimittit? quod et circa paralyticum acerbius scribae et Pharisaei obmurmurauerant: ait ad mulierem Dominus: fides tua te saluam fecit, uade in pace. ex quibus uniuersis ostenditur fide emundari corda, spiritu autem ablui animas. porro autem per aquam lauari corpora, sanguine quoque festinantius perueniri per compendium ad salutis praemia. 5 Ps. 103, 4. 11 Io. 3, 8. 20 Matth. 9, 2. 25 Luc. 7, 48 sq. 5 fecit Big . 19 aliud] illud Big . 23 etiam om. Big . 30 lauacri Bdg . 31 ad salutis praemia puto non distinguit Bahuius