<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa010.opp-lat1"><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p> Item si huiusmodi homo rursus ad te redeat, utique haesitabis <lb n="15"/>
            utrum habeat baptisma necne: et tamen oportebit te huic quoque paenitentiam <lb/>
            agenti quibuscumque modis potueris subuenire. est autem <lb/>
            adulterini huius immo internecini baptismatis si qui alius auctor, tum <lb/>
            etiam quidam ab eisdem ipsis haereticis propter hunc eundem errorem <lb/>
            confictus liber qui inscribitur PAVLLI PRAEDICATIO. in quo <lb n="20"/>
            libro contra omnes scripturas et de peccato proprio confitentem inuenies <lb/>
            Christum, qui solus omnino nihil deliquit, et ad accipiendum <lb/>
            Ioannis baptisma paene inuitum a matre sua Maria esse compulsum, <lb/>
            item cum baptizaretur ignem super aquam esse uisum, quod in euangelio <lb/>
            nullo est scriptum, et post tanta tempora Petrum et Paulum <lb n="25"/>
            post conlationem euangelii in Hierusalem et mutuam cogitationem et <lb/>
            altercationem et rerum agendarum dispositionem postremo in urbe <lb/>
            quasi tunc primum inuicem sibi esse cognitos, et quaedam alia huiuscemodi <lb/>
            absurde ac turpiter conficta, quae omnia in illum librum <lb/>
            inuenies congesta. qui autem non ignorant spiritus sancti qualitatem <lb n="30"/>
            intellegunt quod dictum est de igni de ipso spiritu dictum esse. nam <lb/>
            in actis apostolorum secundum hanc eandem promissionem Domini <lb/>
            nostri ipso die Pentecostes cum descendisset spiritus sanctus super <lb/>
            discipulos ut in illo baptizarentur, uisae sunt insidentes super

<note type="footnote"> 1 illorum] iterum <hi rend="italic">Rig</hi>. 3 dicantur <hi rend="italic">JRig</hi>. 20 Paulli <hi rend="italic">cod.,</hi> Petri <lb/>
            <hi rend="italic">Bigaltius; cf. Clem. Alex. Strom. VI. p</hi>. 639, <hi rend="italic">Lactant. lnst. IV c. 21</hi> <lb/>
            26 cogitationem et <hi rend="italic">om. Big</hi>. 34 ut] et <hi rend="italic">Big</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="91"/>
            singulos linguae quasi ignis, ut constaret eos spiritu sancto et in igne <lb/>
            baptizatos, hoc est eo spiritu qui esset siue ignis siue quasi ignis, <lb/>
            qualis ignis fuit qui in rubo ardebat et rubum non comburebat qualisque <lb/>
            est ille ignis qui est angelorum spiritus, sicut scriptura dicit: <lb/>
            qui facit angelos suos spiritus et ministros suos ignem <lb n="5"/>
            ardentem. cui cum similis aut socius aut particeps fueris, <lb/>
            poteris nullum ignem timere nec illum quidem qui antecedens Domino <lb/>
            in die iudicii conflagrabit totum orbem terrae absque eis qui baptizati <lb/>
            sunt in spiritu sancto et igni. 
</p></div></div></body></text></TEI>