Item si huiusmodi homo rursus ad te redeat, utique haesitabis utrum habeat baptisma necne: et tamen oportebit te huic quoque paenitentiam agenti quibuscumque modis potueris subuenire. est autem adulterini huius immo internecini baptismatis si qui alius auctor, tum etiam quidam ab eisdem ipsis haereticis propter hunc eundem errorem confictus liber qui inscribitur PAVLLI PRAEDICATIO. in quo libro contra omnes scripturas et de peccato proprio confitentem inuenies Christum, qui solus omnino nihil deliquit, et ad accipiendum Ioannis baptisma paene inuitum a matre sua Maria esse compulsum, item cum baptizaretur ignem super aquam esse uisum, quod in euangelio nullo est scriptum, et post tanta tempora Petrum et Paulum post conlationem euangelii in Hierusalem et mutuam cogitationem et altercationem et rerum agendarum dispositionem postremo in urbe quasi tunc primum inuicem sibi esse cognitos, et quaedam alia huiuscemodi absurde ac turpiter conficta, quae omnia in illum librum inuenies congesta. qui autem non ignorant spiritus sancti qualitatem intellegunt quod dictum est de igni de ipso spiritu dictum esse. nam in actis apostolorum secundum hanc eandem promissionem Domini nostri ipso die Pentecostes cum descendisset spiritus sanctus super discipulos ut in illo baptizarentur, uisae sunt insidentes super 1 illorum] iterum Rig . 3 dicantur JRig . 20 Paulli cod., Petri Bigaltius; cf. Clem. Alex. Strom. VI. p . 639, Lactant. lnst. IV c. 21 26 cogitationem et om. Big . 34 ut] et Big . singulos linguae quasi ignis, ut constaret eos spiritu sancto et in igne baptizatos, hoc est eo spiritu qui esset siue ignis siue quasi ignis, qualis ignis fuit qui in rubo ardebat et rubum non comburebat qualisque est ille ignis qui est angelorum spiritus, sicut scriptura dicit: qui facit angelos suos spiritus et ministros suos ignem ardentem. cui cum similis aut socius aut particeps fueris, poteris nullum ignem timere nec illum quidem qui antecedens Domino in die iudicii conflagrabit totum orbem terrae absque eis qui baptizati sunt in spiritu sancto et igni.